⟨I.15⟩ Cap. XV. De videntibus et equivalentibus adinvicem
Rursus autem equivalere aiunt invicem partes, que ab eodem aut etiam ab utrolibet tropicorum punctorum equaliter distant, eo quod cum †in† utrolibet eorum Sol fuerit collocatus dies diebus et noctes noctibus exequet propriarium que horarum intervalla equali tempore perficiat. Hec autem se quoque videre adinvicem dicuntur tum ob ea quae dicta sunt tum etiam quod eorum quodlibet ex iisdem horizontis partibus exoritur et in iisdem occidit.