PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 50v

Facsimile

Aliis quidem partibus ad id quod universale est adaptatis, his vero partibus que sunt in medio ad oppositam particularem qua in re stelle quoque, que habent in propriis trigonis habent ecodespotiam: ad familiaritatem simul assumuntur, in aliisquidem familiaritatibus ipsae solae, in his vero que circa medium orbis sunt et ille assummuntur ac cum eis pariter Mercurium, eo quod medius ipse est ac communis quo ad factiones.

Secundum hunc autem ordinem aliae quidem partes primi quadripartii, dico autem eius qui est in Europa, ille que que ad Borroliba sunt positae totius orbis familiariter, se habent cum trigono Borrolibico quod ex Ariete, Leone et Sagittario. Constituitur cuius ecodespotiam obtinent trigoni domini Iupiter et Mars, occidentales. Sunt autem hae per omnes gentes accepte: Britannia, Galatia, Germania, Bastarnia, Italia, Gallia, Apulia, Sicilia, TyrrheniaEthuria, Celtica, Hispania. Predictis autem gentibus iure ut plurimum accidit, propter trigoni imperiositatem et stellas, que simul ei dominantur, ut nemini subiici velint sed libertatis potius amatores sint armorumque studiosi, laboriosique ac bellicosissimi et imperiosi nitidi ac magnanimi. Propter occidentalitatem tamen et Iovis ac Martis configurationem et que huius trigoni anterio