PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 29v

Facsimile

Harum autem configurationum trigonae et hexagonae consonae nuncupantur, eo quod ex dodecatemoriis eiusdem generis consistant, aut ex omnibus masculinis aut ex omnibus femininis. Vocantur autem in consonae diametrae et quadratae quod per contrariam eiusdem generis positionem statum accipiunt.

⟨I.14⟩ Cap. XIIII. De signis precipientibus et obedientibus

Similiter autem precipientes et obedientes ex sectiones dicuntur, que secundum equalem distantiam ab eodem aut ab alterutroutrolibet equinoctialium punctorum sunt figuratae, eo quidem in temporibus equalibus ascendunt et descendunt et in equalibus iacent paralellis. Harum vero, que in estivo sunt semicirculo, precipientes vocantur; que autem in hiberno obedientes, eo quod cum in illis Sol fuerit constitutus maiorem diem efficiat quam noctem, cum vero in his vero fuerit minorem.