⟨I.4⟩ Cap. IIII. De beneficis et maleficis
Hec cum ita se habeant, quoniam ex quattuor fluxionibus duae quidem sunt effectivae et genitales, calidum videlicet et humidum, ex his enim omnia cuncta concrescunt et augentur, duae vero curruptivae et passivae, frigidum scilicet et siccum ex quibus omnia †secernutitur† et corrumpuntur, eamobrem duos quidem ex planetis hoc est Iovem et Venerem atque etiam Lunam velut beneficos veteres assumpserunt partim quod sint temperati, partim vero quod calidi et humidi plus habent. Saturnum autem et Martem maleficos esse dixerunt velut contrariae naturae effectivos, alterum quidem nimiae frigiditatis