Si igitur beneficae cum loco illo fuerint figurate, fratrum abundantiam fore dicemus, ad ipsarum stellarum multitudinem considerationem habentes, et utrum in signis unius figure sint an in bicorporeis. Si vero malefice super beneficas fuerint elevatae aut eis per diametrum adversabuntur, fratrum raritatem significant, maxime autem si secum Solem assumpserint. Si autem in angulis fuerit illa contrarietas, ac presertim in horoscopanti, Saturnus quidem primogenitos et primitus nutritos facit, Mars vero morte eorum qui sunt fratrum efficit raritatem.