Est enim una et eadem omnium consideratio in temporalibus differentiis universalis, hominum naturae quo ad similitudinem et comparationem cum ordine septem planetarum conveniens, incipiens quidem a prima etate et prima versus nos sphera, τουτέστι τῆς σεληνιακῆς is left untranslated; Hübner p. 347, l. 723-724 desinens autem in extremam etatem et ultimam spheram planetarum, que Saturni nominatur; accidunt enim re vera cuilibet etati ea, que propria sunt naturae illius planetae, cui etas illa comparatur, que opus erit observare ut universalia tempora inde consyderemus, particularium vero temporum differentias a proprietatibus que in ipsis repertae sunt genituris.
Infantilem igitur etatem usque ad primos fere quattuor annos, secundum proprium quadriennii numerum Luna sortita, corporis humiditatem inconcretionemque et nutrimenta ut plurimum aquosa habitudinisque mutabilitatem et anime imperfectionem ac incompositionemque ipsa disponit cum accidentibus, que ad ipsius efficientiam pertinent familiariter conveniens. Ad decennium deinde, puerilem etatem que secunda est, secundus suscipiens Mercurius quod dimidia pars est numeri vicennalis, intellectivam ac rationalem anime partem incipit componere ac veluti effigiare, et disciplinarum semina quedam et elementa imponere, morum preterea et rerum expedientium pro idiotropias demonstrare, doctrinisque et eruditionibus ac primis exercitationibus animas erigere. Venus autem adolescentiam, hoc est tertiam etatem, assummens usque ad octo annos secundum equalem numerum sui proprii periodi, iure quidem spermaticorum meatuum motionem facere incipit secundum eorum repletionem concitationemque ad venerea exercenda, tunc enim maxime rabies