PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Alexander Paduanus, Expositio super LX enuntiatum Ptolomei de figura XVI laterum

Cesena, BCM, Comunitativa 167.123 · 85r

Facsimile

Alterum quidem morbi in genere, alterum vero est iuditium processus eiusdem in particulari. in particulari] crossed out MS. Iuditium morbi fit errecta figura duodecim angulorum more genethliacorum ad tempus sensibilis laesionis ferrendo sententiam secundum positionem tum planetarum tum signorum, uti superius posuimus. Alterum vero, de quo hic Ptolomeus loquitur, quod quod] crossed out MS. est processus ipsius aegritudinis, quod extrahitur considerando progressiones Lunae ad haec commemorata loca, quae, si tunc bene affecta erit, crisim laudabilem facit facit] uncertain reading, perhaps corr. ex faciet MS. et praecipue in quattuor angulis principalibus, si vero sit male affecta, male crisis iuditium praenuntiat. Iuditium itaque vel est morbi vel eiusdem processus. Processus morbi tantum, qualis futura sit crisis, indicat, iuditium vero ipsius aegritudinis lapsum praeter naturam, victum, astantes, locum, blandimenta, aegritudinis causas causas] unclear reading, apparently caussas MS., medicamenta, mortem, spem ipsius aegroti, medicum, morbo repugnantia et postremo symptometa. Quae omnia iuxta dominatorum potestates in XII coeli domiciliis congrue in loca decubitus fabricatis cognoscuntur, si attento animo, quae superius diximus, perpendantur. Et hic est sensus enuntiati secundum nostrum debile iuditium. Qui potiorem habet sententiam, eam proferat, ut et nos illi subscribamus. Nam veritatis amatores solum sumus nec in verbis doctorum iuravimus. Est enim nobis amicus Plato, amicus Socrates, sed magis amica veritas. Quae ut in hac re elucescat, supradictas opiniones rationibus destruere conabimur. Et primo ad illam Haly, qui vult nos construere figuram XVI laterum dividendo aequinoctialem in dictas XVI partes aequales et illas in zodiaco referre, deinde planetis per figuram rite dispositis aegri statum iudicare. Hoc praeter rationem esse credimus. Nam constat omnes astrologos XII tantum domos constituisse, cum tantum sint XII signa zodiaci, illisque propria significata tribuisse iuxta aspectuum inter se applicationes. Quare, si dividantur hoc pacto pacto] unclear reading, apparently corr. ex paclo MS., tota de domibus doctrina corruit. Praeterea frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora, et aeque bene. Si itaque debemus iuditium ferre iuxta situm XVI angulorum, secundum Haly necesse est significata horum angulorum secundum nova dogmata, quae