nullibi reperiuntur, proferre. Quibus sic stantibus commodius et probabilius iudicabimus XII tantum angulis consideratis statu aegri proportionabiliter applicando significata domorum. Si itaque commodius hoc exequi possumus, frustra erit illa angulorum multiplicatio. Sed forsan obiiciet se considerare peragrationem Lunae per haec loca. Dico etiam hoc modo expositionem Haly minime convenire, quoniam frustra fit relatio graduum aequatoris in zodiaco relato, propterea quod raro a puncto signato in aequatore et in zodiaco relato cadit aspectus partilis praesertim in sphera obliqua. Cum autem motus critici unanimi omnium astrologorum consensu fiant ratione aspectuum perfectorum, ideo partitio non in aequatore, cum Luna prope eclipticam incedat, sed in zodiaco facienda est et propterea doctrina Haly ex his fundamentis cadit. Cardani item opinio apud me suspecta est, tum quia ipse ex semet ipso illam figuram octo laterum commentus est, tum quia iuditium illarum octo domorum nullam in se probabilem rationem habet nec ipse, qui tot ac tanta scripsit et octo tantum domos contemplabiles in figura decubitus voluit, de significationibus earum ullum verbum fecit. Quare restat, ut non aliunde hanc doctrinam dessumpserit ipse quam a diebus. Vidit enim omnium medicorum auctoritate octo dies potissimum contemplabiles esse, quattuor scilicet criticos et quattuor iudicatorios. Et propterea probabile est voluisse angulos istos significare, primum quidem morbi principium, secundum indicativum septimae, tertium septimam ipsam, quartum indicativum decimaequartae, quintum decimamquartam, sextum decimamseptimam indicativum vigesimae, septimum vigesimam, octavum vigesimam quartam indicativum vigesimaeseptimae, nonum vigesimamseptimam. Hi anguli et si novem sint numerati, tamen octo tantum vere sunt, cum Cardanus morbi principium non consideret. Quod quantum a ratione et dictis Ptolomei, ne dicam medicorum omnium, alienum sit, tu ipse iudex esto. Et Cardanum, alioquin doctissimum hoc loco, somniasse figuram octogonam semper credidi, cum iuditium radicis morbi alter sit a iuditio pro