Et in hoc puncto terminat quintum latus octogoni distatque a principio gradus 225. Decimum latus continet gradus 15 et est latus exagoni a loco oppositionis distans a principio gradus 240. Undecimum latus est latus secundi quadrati distans a principio gradus 270 et ab oppositu gradus 90. Duodecimum latus distat a superiori gradus 30 et a loco oppositionis 120 gradus, quod est latus trigoni a principio vero gradus 300. Decimumtertium latus distat a superiore gradus 15 estque septimum latus octogoni et dimidium quadrati secundi distans a principio gradus 315. Decimumquartum latus constat ex gradibus 15 estque terminus exagoni a secundo quadrato numeratus et terminatur terminatur] unclear reading, apparently terminat MS. in gradu 330 a principio. Decimumquintum latus constat ex gradibus 30 usque scilicet ad eundem punctum principii. Quod est spatium graduum 360. Quare tantum quindecim latera considerantur, cum 15 tantum sint anguli in toto scilicet progressu Lunae a puncto ad punctum. Verum quia principium bis consideratur, nempe in principio et in fine circuitus, ideo dicimus 16 angulos cicuitum morbi habere. Porro animadversione dignum censemus ut, quemadmodum in quattuor superioribus crisium semper partitio ab illis punctis inchoavit, ita et perpetuanda erit. Si †…† Uncertain reading, perhaps e.G MS. ultra 27 diem extenderetur, morbus non 45 gradus esset contemplandus statim a principio morbi. Verum ante hunc primo considerandus est trigonus a principio secundi quadrati et ita usque in finem aegritudinis procedendum, videlicet usque ad alteram oppositionem in morbis brevibus. Nam si morbus hos limites excesserit, non conumerandus est inter breves et propterea ratio crisis in his aliunde petenda, ut in expositione textus Abraham dicemus. Cum itaque haec sententia potiorem rationem habere ad Ptolomei sententiae intellectum nobis videatur, hanc pro nunc receptam habemus enuntiatumque ita exponimus. Super aegrotis dies criticos inspice, si de ipsis iudicare volueris. Sunt autem dies critici dies pugnae naturae contra morbum. Qui contingunt, dum Luna applicatur ad quattuor puncta principalia, nempe ad primum quadratum, oppositionem secundum quadratum et ad eundem locum, in quo scilicet