PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Alexander Paduanus, Expositio super LX enuntiatum Ptolomei de figura XVI laterum

Cesena, BCM, Comunitativa 167.123 · 86r

Facsimile

gressus Lunae, de quo in enuntiato intelligit Ptolomeus. Et propterea Cardani opinio explodenda est, qui radicis et progressus iuditium confundit et, dum, quid sibi vellit, ignorat, miserabiliter in ineptias cadit. Pontanus vero, Suessanus et Appianus totum zodiacum dividunt in XVI partes aequales et figura XVI angulorum fabricata planetisque in ea collocatis praesciri statum aegri ex hac figura credunt. Hunc qui verum esse sensum sententiae Ptolomei affirmant non videntes idem prorsus ipsis evenire, quod Cardanus. Nam si figuram per domos, ut genethliaci faciunt, iudicant, quaero mihi, harum XVI domorum praecepta ostendant et, unde formulam et significata huius sexdecagonae figurae didicerunt apperiant. Certe nullibi demonstrabunt mentionem fieri angulorum XVI praeterquam hic. Praeterea si ipsi non solum criticos dies et iudicatorios, sed etiam intercidentes considerant, si recte enumerabimus, profecto in Cardani errorem incidemus. Nam ut XVII sint, necesse foret, cum principium bis assumi opus sit, quoniam nil aliud est principium morbi quam insultus materiae morbificae contra naturam ipsam. Quae materia sensim a motu Lunae, quae in humores semper agit, ad corruptionem praeparata, cum iam tempus instat, naturam ipsam invadit et ita sensibilis laesio percipitur. Quae, si observetur, est totius iuditii radix. Si itaque ad integrae circuitionis complementum necesse est, ut ad eundem punctum reddeamus XVII, erunt non non] unclear reading, apparently non MS. XVI dies. Adde postremo apud omnes medicos praeter dies criticos, indicativos et intercidentes dari etiam dies vacuos. Qui si recte in hac figura numerentur, periodus circuitionis absolvetur in diebus 33. Quod quam absurdum sit, iudicent alii. Nam dies apud Galienum sexcentis in locis est horarum XXIIII. Quare dicendum hos est minime mentem Ptolomei assecutos fuisse, dum figuram XVI laterum fabricare iubent in iuditiis morborum, quia Ptolomeus de peragratione Lunae, non de iuditio decubitus in hoc enuntiato tractat et hoc, quod verum sit, alibi dixerat. Cum VII locum afflictum videris, medicum mutato, quia in iuditiis figuram XII angulorum non XVI fabricandam voluit. Cui