reperiebatur tempore sensibilis lesionis, ac Lunae peragrationem in angulis figurae XVI laterum. Cuius ratio ab aspectuum fortitudine pendet et sunt anguli XVI superius notati. Si itaque bene disposita sit Luna, dum peragrando pervenit ad hos XVI angulos et potissimum ad quattuor principales, in quibus natura contra morbum insurgit, bene erit languenti, contra male, si eos afflictos inveneris. Ut clarius res appareat, figuram horum aspectuum apponimus.
In hac ergo figura productionem onmium angulorum considerare possumus. Nam a quolibet angulo principali, scilicet 1, 4, 8 et 12, quattuor exeunt lineae. A primo enim provenit linea AB, AC, AD, AE, a secundo DF, DG, DH, DI, a tertio HL, HM, HN, HO, a quarto NP, NQ, NA. Et si morbus mensem lunarem excesserit, primo consideratur processus trini ab angulo N, nempe linea ex punctis NR, deinde iterum consideretur angulus B, deinde C et ita successive usque ad H. Non enim ultra progreditur terminus acutorum morborum ex decidentia. Iuditium itaque duobus fit modis.