PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 17v

Facsimile

AB et AG minor sit semicirculo, quod similiter et de arcubus deinceps accipiendis intelligendum est. Postea DA et GD ducte protrahantur, quousque coincidant in puncto E; dico quia, sicut se habet corda que subtendit duplum arcus GA ad eam que est sub duplo arcus AB, sic se habet linea GE ad EB. Nam, si, ut in precedenti, a punctis B et G perpendiculares BF et GI ad lineam DA deduxerimus, quia equidistantes sunt, erit sicuti GI ad BF, sic GE ad EB Quare sicut se habet que est sub duplo arcus GA ad eam que duplum AB arcus subtendit, sic se habet GE ad EG.

Hinc etiam sequitur quia, si solus GB arcus dabitur et proportio corde que duplum arcus GA subtendit ad eam que subtendit duplum arcus AB data fuerit, dabitur etiam AB arcus. In simili enim descriptione si DB coniungatur et DF perpendiculariter ad GB lineam deducatur, erit BDF angulus, quo medietas BG arcus subtenditur, datus, quare totus quoque triangulus orthogonius BDF, et quoniam proportio etiam linee GE ad EB data est, et insuper GB linea, dabitur etiam EB, et tota insuper EBF. Quare, cum DF etiam data sit, dabuntur similiter tam angulus EDF eiusdem orthogoni quam rel〈i〉quus reliquus] relquus A angulus EDB quare arcus etiam AB datus erit.

His premissis, describantur in spherica superficie maximorum arcus circulorum, circulorum] B add. et del. A ita ut in duos AB et GA duo inscripti BE et GD seipsos in puncto F secent, sitque ipsorum uterque semicirculo minor, quod de omnibus descriptionibus intelligendum est; dico quia proportio corde dupli arcus GE ad cordam dupli arcus EA composita est ex proportione corde dupli arcus GF ad cordam dupli FD et corde dupli DB ad cordam dupli BA. Capiatur enim sphere centrum, et sit I, ducanturque ab I ad B, F, E circulorum sectiones IB et IF et IE linee. Linea quoque AD coniuncta protrahatur et cum IB IB] inv. G linea ipsa etiam protracta concurrat in puncto T, similiter DG et AG producte lineas IF et IE secent in puncto C et in puncto L. In una ergo recta linea sunt tria hec puncta T, C, L. In duabus enim AGD trianguli et BFE circuli simul sunt superficiebus.

Hec ergo producta linea facit, ut TL et GD linee protracte