a tribus punctis D, E, F ad lineam GI perpendiculares DT et EC et FL, ad superficiem vero circuli per medium DM et EN et FX, et coniungantur TM et CN et LX linee, et preterea AN et AXM, nam AXM recta linea est. In duabus enim superficiebus omnia tria puncta sunt, hoc est in superficie circuli per medium et in superficie que per AFD lineam recta est ad zodiacum. Quod igitur in proposita obliquatione additiones quidem subtractionesve stellarum secundum longitudinem tum TAM tum CAN angulus continet, latitudinales vero angulus DAM et EAN, perspicuum est. Sed demonstrandum primo est quod etiam EAN anguli motus secundum latitudinem qui est in ipso contactu maior omnibus est, sicut etiam additio additio] corr. ex aditio G subtractioque secundum longitudinem. Nam quoniam EAC angulus maior est omnibus, maiorem CE linea ad E proportionem habebit quam utraque linearum TD et LF ad utranque DA et FA. Sed sicut EC linea ad EN, sic et TD ad DM et LF ad FX. Equalium enim trianguli omnes, ut diximus, qui sic constituuntur sunt angulorum, et anguli qui fiunt in punctis M N X recti sunt. Quare linea NE ad lineam EA maiorem habet proportionem quam utraque linearum MD et XF ad utranque DA et FA, suntque rursum anguli DMA et ENA et FXA recti. Maior igitur est etiam EAN angulus angulo DAM ceterisque videlicet omnibus qui eodem modo constituuntur. Perspicuum autem hinc est quod differentiarum que fiunt ex obliquatione in additionibus subtractionibusve secundum longitudinem maior illa ceteris est que colligitur in motibus maximis qui fiunt in puncto E, propterea quod ipsas anguli continent quibus subtenduntur TD et CE et LF linearum excessus ad lineas TM et CN et LX. Cum vero in singulis ipsarum eadem proportio maneat et ad excessus, sequitur ut excessus etiam EC et CN linearum maiorem proportionem habeat ad lineam EA quam ipsi excessus reliquarum ad lineas similes linee AD, AD] iter. et del. G hinc etiam patet quod, quamcunque proportionem maxima additio subtractiove secundum longitudinem ad maximum latitudinis motum habuerit, hanc in omnibus epicycli particulis additiones subtractionesve secundum longitudinem ad motus latitudinis habebunt, propterea quod sicut se habet CE linea ad lineam EN, sic omnes linee similes lineis LF et TD ad similes lineis FX et DL.
His ita demonstratis, videamus nunc quantus nam angulus in utraque stellarum