⟨I.9ᵇⁱˢ⟩
Pro lunari sphaera cogitetur iterum circulus zodiaco concentricus mobilis in ipsius plano et circa eius centrum aequaliter ab ortu in occasum, eo excessu quo latitudinis motus aequalis aequalis] eiusdem add. sup. lin. Mu temporis excedit Solis et Lunae motum, adeo ut in diebus 88 supra annos Aegyptios 37 revolutiones ad zodiacum faciat 2 proxime, assumit enim ad accuratum calculum unius partis sexagesimae 1.
Vehat autem hic circulus alium sibi inclinatum circulum circa idem centrum immutabili inclinatione angulum comprehendente partium 5, qualium unus rectus est 90.
In plano autem huius obliqui circuli ponatur circulus eccentricus, adeo ut quae ex ipsius centro ad ea quae inter centra, ipsius scilicet et zodiaci, rationem habeat velut 60 ad 12 ½, et moveatur centrum illud eccentrici circa centrum zodiaci aequaliter ab ortu in occasum a boreo limite, et excessu quo excedit medius motus Solis.