Liber quem edidit Tebit filius Chore. Liber…Chore] Incipit liber Thebit Benchorath Carmody De his que indigent expositione antequam legatur Almagesti
De his que indigent expositione antequam legatur Almagesti. ⟨1⟩ Equator diei est circulus maior qui describitur super duos polos orbis super quos movetur ab oriente in occidentem. Orbis signorum est circulus maior in cuius superficie graditur Sol ab occidente in orientem. Circuli meridiei sunt circuli maiores qui transeunt per polos equatoris diei: quicumque vero eorum transit per sinit per sinit] idest supra rectitudinem add. i. m. P; per summum Carmody capitum alicuius alicuius] alicuius alicuius P terrarum est circulus meridiei in terra illa ; ipsi autem sunt circuli qui sunt orizontes sub equatore equatore] equator Carmody diei. ⟨2⟩ Circulus orizontis est circulus qui dividit inter id quod videtur de celo super terram et illud quod est sub ea. Circuli altitudinis sunt qui transeunt per polos orizontis et per ea quorum accipiuntur altitudines.
⟨3⟩ Declinatio est arcus circuli meridiei cadens inter orbem signorum et equatorem diei. Latitudo orientalis est arcus circuli orizontis inter ascensiones eorum quorum latitudo est orientalis et ascensiones equatoris diei ab orizonte. Altitudo est arcus circuli altitudinis qui cadit inter ea quorum altitudo accipitur et orizonta. Asinit asinit] acenith Carmody est arcus orizontis inter circulum altitudinis eorum quorum accipitur sinit sinit] cenith Carmody et circulum meridiei aut ascensiones capitis Arietis. ⟨4⟩ Ascensiones spere recte sunt ea que ex arcubus orbis signorum equatoris diei ab orizonte ascendunt sub equatore diei, que sunt equalia eis que cum eis gradiuntur in circulo meridiei. Ascensiones alicuius regionum sunt ea que ascendunt ex equatore diei cum arcubus orbis signorum ab orizonte illius regionis.
⟨5⟩ Hore equales sunt quarum queque est secundum quantitatem revolutionis quindecim graduum celi, celi] circuli Carmody hore temporales que sunt diverse sunt quarum queque est secundum quantitatem medietatis sexte diei et medietatis sexte noctis que non sunt equales. ⟨6⟩ Arcus diei est arcus qui est super terram circuli equidistantis equatori diei in quo Sol volvitur in die, qui est pars diei viginti quattuor horarum. Arcus noctis est illud quod remanet ad complendum circulum; et similiter est arcus diei stellarum et arcus noctis earum. Temporales hore diei sunt medietas sexte arcus diei et similiter temporales hore noctis sunt medietas sexte arcus noctis. ⟨7⟩ Latitudo regionis est arcus qui est inter sinit sinit] cenith Carmody capitum et equatorem diei circuli meridiei, qui est equalis altitudini poli. Diversitas que est inter duas regiones in longitudine est arcus equatoris diei qui est inter duos circulos meridiei duarum regionum.
⟨8⟩ Nulla vero septem stellarum est que semper in superficie orbis signorum gradiatur preter Solem, neque gradiuntur nisi in superficiebus circulorum secantium orbem signorum supra duo puncta; circuli autem illi dicuntur orbes declinati. Et duo puncta supra supra] super Carmody que duo circuli