dinem sunt stelle fixe que sunt in prima magnitudine, cuiusque quarum magnitudo est quasi nonagies quarter equalis terre. Post quas in magnitudine est Iovis qui est quasi octuagies bis equalis terre. ⟨42⟩ Et post ipsum in magnitudine est Saturnus qui est quasi septuagies novies equalis terre, et post ipsum in magnitudine est Mars qui est semel et semis equalis terre, post quem in magnitudine est Venus que que] qui Carmody est quasi una ex triginta septem partibus terre, et post ipsam in magnitudine est Luna que est quasi quadraginta partibus quadraginta partibus] una ex 40 partibus Carmody terre, post quam in magnitudine est Mercurius que que] qui Carmody est quasi una ex viginti novem milibus et sex centis et octoginta tribus partibus terre.
⟨43⟩ Longitudines vero eorum eorum] earum Carmody a terra sunt iste: eorum terre propinquior est Luna cuius longitudo cum fuerit in propinquiori loco sui circuli est quasi tricies et ter equalis medietati diametri terre; sed cum fuerit in altiori loco sui circuli erit tunc longitudo eius a terra quasi sexagies quarter equalis medietati diametri terre quod est equale propinquiori loco terre qui est in circulo Mercurii. ⟨44⟩ Longitudo vero altioris loci circuli Mercurii est centies et sexagies sexies equalis medietati diametri terre, qui locus est equalis inferiori loco qui est in circulo Veneris; sed longitudo longioris loci qui est in circulo Veneris a terra est quasi milies et septuagies novies equalis medietati diametri terre, quod quidem est equale longitudini inferioris loci qui est in circulo Solis. ⟨45⟩ Longitudo vero longitudo vero] altioris loci add. Carmody qui est in circulo Solis est milies et ducenties et sexagies equalis medietati diametri terre, quod quidem est equale longitudini inferioris loci qui est in circulo Martis. ⟨46⟩ Longitudo vero altioris loci qui est in circulo Martis est octies millies et octies centies et vicies equalis medietati longitudini longitudini] om. Carmody diametri terre, quod quidem est equale inferiori loco qui est in circulo Iovis. ⟨47⟩ Longitudo autem altioris loci qui est in circulo Iovis est quarter decies millies et centies et octuagies septies equalis medietati diametri terre, quod quod] quidem add. Carmody est equale longitudini inferioris loci qui est in circulo Saturni; sed longitudo altioris loci qui est in circulo Saturni est decies septies millies et octies centies et sexagies quinquies equalis medietati diametri terre, quod est longitudo circuli stellarum fixarum.
⟨48⟩ Omnes vero motus quos nominavimus non sunt nisi secundum circulos qui in se sunt equales, neque ex hoc verbo equales volo intelligere nisi quod ipsi secant in temporibus spatia equalia equalibus in aliquo circulorum. Illud vero oculis nostris in circulo signorum diversum videtur propter causas quas prediximus, ex eo quod invenitur eis diversitas una, aut plures diversitate una. ⟨49⟩ In cursu igitur stellarum fixarum non videtur diversitas in longitudine neque etiam movetur earum longitudo in latitudine a circulo signorum, sed semper currunt in circulis equidistantibus circulo signorum. Soli vero accidit diversitas que est una diversitatum cursus que fit propter circulum ecentricum. Lune autem et Mercurio due accidunt diversitates quarum una est propter circulum revolutum et altera propter circulum ecentricum. ⟨50⟩ Circuli namque duo ecentrici volvuntur ad partem contrariam parti ad quam currit circulus revolutus; circulus igitur revolutus videtur in loco augis circuli ecentrici Lune bis in unoquoque mense, et videtur in loco augis circuli ecentrici Mercurii in omni revolutione que est circuli revoluti bis. ⟨51⟩ Reliquarum vero quattuor stellarum ex erraticis ex erraticis] erraticarum Carmody que sunt Saturnus et Iovis et Mars et Venus, unicuique due accidunt species diversitatis cursus, quarum una est propter circulum eius eius] om. Carmody revolutum et altera propter circulum ecentricum. ⟨52⟩ Augium vero circulorum ecentricorum eorum cursus est equalis cursui stellarum fixarum, et similiter etiam habitudo que est in auge Mercurii a qua incipit circuli ecentrici motus quem prediximus, quod quidem est secundum dicta Ptolomei, et iam convenit secundum inquisitionem augi circuli Solis ecentrici motus equalis huic motui quem prediximus.
⟨53⟩ Hec hic] hee Carmody vero sunt planetarum proprietates cum proportionantur ad Solem; ex quibus est quod cum cuiusque horum scilicet Saturni Iovis et Martis motus qui est in circulo revoluto agregatur cum motu centri circuli revoluti qui fit in circulo ecentrico et cum cursu augis, est illud equale cursui Solis equali. ⟨54⟩ Et ex eis est est] om. Carmody quod cum cursus centri circuli revoluti cuiusque horum scilicet Veneris et Mercurii, cum ei additur cursus augis, est equale equale] equalis Carmody cursui Solis equali; et ex eis est quod cursus augis circuli ecentrici Lune, cum additur ei cursus Solis equalis et deinde duplatur totum illud, erit quod agregatur equale longitudini que est inter augem circuli Lune ecentrici et inter centrum circuli revoluti in circulo signorum. ⟨55⟩ Et ex eis est quod cum Saturnus et Iovis et Mars fuerint propinqui Soli, erunt tunc directi cursus, et cum fuerint in oppositione Solis aut propinqui oppositioni erunt retrogradi.
Expletus est liber Tebit filii Chore de his que indigent expositione antequam legatur Almagesti.