PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Thebit Bencora, De hiis que indigent expositione antequam legatur Almagesti

Paris, BnF, lat. 9335 · 24v

Facsimile

curandum; quod vero Lune accidit ex eo est manifestum quantitatem habens. 26 Significatio autem alburalchisiesi est diversitas que est inter locum Lune in quo videmus eam oculis et inter locum eius proprium in orbe signorum, qui est ille quem videremus si essemus in centro terre; quod ideo est quoniam quantitas diametri terre ad diametrum orbis Lune non est quantitas insensibilis, quemadmodum quantitas diametri terre ad diametrum orbis stellarum fixarum est quantitas non sensibilis.

27 Ea vero que ex accidentibus que accidunt Lune et stellis necesse est scire, sunt eclipsis eclipsis] eclipses Carmody Solis et Lune et retrogradatio quinque planetarum et apparitio eorum desub lumine Solis et visio Lune. 28 Causa vero eclipsis Lune est quoniam Luna non habet lumen nisi quod a Sole recipit. Cum ergo contingit ut ut] quod Carmody terra sit inter Solem et Lunam et cooperit cooperit] cooperiat Carmody ipsam aut obumbret partem eius, eclipsatur ipsa aut eclipsatur pars eius secundum quantitatem quam ex ea obumbrat. Causa autem eclipsis Solis est quoniam Luna obumbrat Solem nobis, unde est ne eclipsis Lune contingat nisi in hora oppositionis Solis, et eclipsis Solis non contingat nisi in hora coniunctionis. 29 Causa vero vero] quare add. i. m. P; autem quare Carmody eclipsis non eis contingat in omni hora coniunctionis aut oppositionis non est nisi propter latitudinem Lune et diversitatem aspectus eius: cum ergo accidit ei ex latitudine quod removeat eam ab oppositione Solis plus quantitate latitudinis umbre terre in loco Lune, non eclipsabitur; et similiter etiam cum accidit ex latitudine et diversitate aspectus quod removet Lunam ab oppositione Solis, non eclipsabitur Sol. 30 Causa vero quare planete retrogradantur est quoniam eis sunt orbes revoluti. Cum ergo graditur in altiori loco sui orbis revoluti, erit eius gressus diversus a modo in quo graditur cum est in inferiori loco eius. Cum ergo fuerit cursus eius in eo ad orientem erit ipse addens suo cursui, sed cum gradietur ad occidentem erit ipse minuens ex cursu suo. 31 Regula vero que pertinet ad retrogradationem eius est quod si illud diminutum fuerit maius cursu orbis revoluti, ipse videbitur retrogradus, si autem minus eo fuerit cursus videbitur tardus.

32 Planetarum vero visio et visio Lune diversificantur propter multas causas; quarum una est diversitas magnitudinis planetarum: quicumque enim eorum parvus est non videtur donec a Sole per magnum elongetur spatium, qui vero magnus est videtur per spatium minus eo. 33 Causa autem secunda est quoniam elevatio orbis signorum supra orizonta non fit uno modo, immo anguli qui sunt inter eos diversificantur: quandoque enim septemptrionalis eorum augetur et minuitur meridianus, et quandoque minuitur septemtrionalis et augetur meridianus. Propter hanc igitur causam diversitas longitudinis planetarum a Sole contingit in hora principii visionis eorum aut in fine. 34 Tertia autem causa est diversitas planetarum secundum latitudinem, quod ideo est quoniam quicumque fuerit eorum cui sit latitudo septemtrionalis videbitur secundum minus spatium, et cuicumque fuerit latitudo meridiana videbitur secundum maius spatium in eo quod sequitur nos ex terra habitabili. In qualibet igitur regionum que a linea equalitatis est meridiana, ratio secundum hanc diversitatem procedit.

35 Causa vero occultationis planetarum sub radio Solis est quod unus eorum consequitur alterum: planete autem qui sunt cursus velocioris quam Sol consequuntur eum et postea pertranseunt ipsum; qui vero sunt cursus tardioris quam Sol, eos consequitur Sol et pertransit ipsos; ipsos] eos Carmody que que] qui Carmody autem sunt cursus tardioris quam Sol sunt stelle fixe et Saturnus et Iovis et Mars. 36 Cum igitur Sol consequitur eorum aliquem, occultatur eius forma et a nostris removetur oculis, et vocatur illud occasus vespertinus, quod tamen non ob aliud hoc nomine censetur nisi quia sub Solis radio occultatus non videtur, et est illud ex sua causa postquam in vesperis visus fuerit. Cum autem Sol has stellas pertransierit apparebunt in matutinis, et vocabitur illud ortus matutinus. 37 Venus vero vero] quoque Carmody et Mercurius quandoque sunt velocioris cursus quam Sol, quandoque sunt tardioris cursus cursus] om. Carmody quam Sol aut retrogradi. Quod si fuerit tardioris cursus quam Sol aut retrogradi, erit eorum esse sicut esse reliquorum planetarum; cum autem fuerint velocioris cursus quam Sol, tunc cum apropinquabunt Soli occurrent ei et ipsi cooperientur, et nominabitur illud ex sua causa occasus matutinus; cumque ipsum pertransierint apparebunt in vesperis et vocabitur illud ortus vespertinus. 38 Luna vero, quoniam est est] om. Carmody cursus velocioris quam Sol, semper occurrit Soli, postea pertransit ipsum et videtur ylelen, ylelen] id est sicut novacula add. i. m. P; ilelea Carmody et diversificatur eius visio a Sole in principio visionis eius secundum equalitatem eorum que diversificant visionem planetarum ab eo, preterea ei et planetis communicant res alie quibus eorum visio diversificatur que sunt diversitas habitudinis aeris et reliqua que sunt ex eis que sunt preterea in quibus sumus.

39 Nominatio retrogradationis et directionis. Retrogradatio stellarum quinque erraticarum est quoniam unicuique earum est circulus revolutus: cum ergo fuerit in altitudine illius circuli, erit cursus eius in eo ad partem orientis, qui suo cursui erit addens in circulo signorum. 40 Et convenit ex hoc ut cum fuerit in inferiori parte circuli revoluti, currat ad partem occidentalem et cum fuerit cursus hic qui est ad partem occidentalem maior cursu circuli ecentrici ecentrici] in libro erat revoluti add. i. m. P qui est ad partem orientalem, videbitur planeta retrogradus. Soli igitur igitur] ergo Carmody et Lune et stellis fixis nichil horum accidit.

41 Magnitudo vero corporum stellarum et Solis et Lune et earum elongationes a terra sunt sunt] est Carmody secundum quod narrabo. Magnitudo namque corporis Solis est quasi centies et sexagies sexies equalis terre, postquam secundum magnitu