Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum procedens.
Et primo in inquisitione an natus sit nutriendus et victurus vel non
Expedita autem theorica nativitatum secundum canones Alchabitii vel alterius introductoris erectaque figura secundum latitudinem regionis situatisque in eadem planetis secundum longitudinem eiusdem regionis, antequam ad iudicia accidentium nati accedendum sit, primitus perquirendum est an natus sit nutriendus et victurus vel ne. Ait itaque Ptholomeus tractato tertio, capitulo nono: Quando aliquod luminarium fuerit in aliquo angulorum figure precise, subaudi in ipso gradu cuspidis et presertim luminare temporis, et aliqua infortunarum gradu per gradum eidem coniuncta in longitudine et latitudine absque aspectu aliquo fortunarum, et si cum hoc dispositor loci illius luminaris vel dispositores amborum luminarium fuerit in locis infortunarum, puta in domo, triplicitate vel exaltatione infortunarum, aut si aspexerit infortunam, natus cibum non recipiet. Quod si inter ipsum luminare et infortunam fuerint aliqui gradus intermedii, ita tamen quod ipsa vel infortuna vadat vel ascendat ad angulum in quo fuit luminare illud raptu firmamenti, vel si ambobus luminaribus hoc contingat vel in eius vel eorum opposito, aut si una infortunarum alterum luminarium infortunaverit corporaliter, cum eorum altera fuerit opposita, altera quidem ad luminaris locum ascenderit, natus vitam non habebit. Et hoc precipue si Mars ascendat ad locum Solis et Saturnus ad locum Lune. At in eroum oppositione vel cum Luna ad oppositionem ascenderit, contingit contrarium. Solem etenim Saturnus, Lunam vero Mars impedit, maxime cum ipsi infortune fuerint dispositores luminarium et ascendentis. Et si utraque infortuna sit in oppositione luminarium et eorum utrumque sit in aliquo angulorum, qui sic nascuntur mortui sunt vel quasi. Quando infortune fuerint in angulis cum luminaribus, in diversis tamen gradibus, et cum hoc luminaria separata fuerint a fortunis vel eorum radiis, tunc ille fortune dabunt fortitudinem qua natus vivet secundum quantitatem graduum qui erunt inter luminare et infortunam. Et si tunc nocumentum infortune fuerit multum forte, dabunt horas, si mediocre, erunt dies, et si debilius erunt menses, et hoc precipue si illud luminare fuerit ylecis radicis. Quod si autem luminaria fuerint in angulis vel alibi locorum, et separentur ab infortunis, et fortune vel radii earum raptu firmamenti ascenderint ad locum luminarium, natus vivet et recipiet cibum. Hec etiam eadem iudicia consideranda et conferenda sunt secundum Ptholomeum, ubi supra, in respectu ipsius gradus ascendentis sicut hic habentur in respectu luminarium. Habita igitur notitia quod natus vivet ad singula accidentia eiusdem iudicanda secundum modernos astrologos successive secundum ordinem domorum procedendum est, et primo:
In prima domo, in forma, figura et complexione nati
Forma, figura et complexio nati secundum Ptholomeum