vel si ea habuerit accidet pestilentia in eis ita quod non poterit dare sperma, et si fuerit mulier, non pariet. Et sepe ex ista constellatione procedit visus amissio, maxime si Venus in tali statu fuerit in Ariete, Leone, Scorpione, Capricorno aut Aquario. Quando Saturnus et Mercurius coniunguntur cum Sole in ascendente vel occidente et Luna ipsos aspexerit, maxime autem cum Mercurius occidentalis fuerit, lingue istorum natorum detenentur seu impediuntur vel balbutientes loquuntur. Aut si solus Mercurius fuerit cum Sole habendo aspectum ad Saturnum vel Luna applicante Saturno, lingue detentionem etiam significat, sed si Mars hos planetas aspexerit vel cum eisdem extiterit, detentionem lingue lingue] followed by a crossed out word d G aliquantulum disssolvet. Cum fuerint due infortune in angulis, et ambo luminaria vadant ad coniunctionem vel oppositionem eorum aut quadraturam, et acciderit cum hoc quod Luna †fuit† †fuit†] corr. ex quod G cum Leone vel Ariete aut in loco geuzahar alicuius planetarum et quod fuit in signis infirmantibus, ut Aries, Taurus, Cancer, Scorpio et Capricornus, talis constellatio significat quod natus patietur aliquid istorum impedimentorum vel duo vel tertia secundum quod planete infortune sunt in signis bicorporibus vel unius forme, scilicet impedimentum gibbositatis, vel alicuius membri destructio, aut claudicatio, desiccatio, aut disiunctio. Quod si fuerint cum luminaribus infortunatrices ab ipsa hora partus, hec contingent. Si autem in celi medio fuerint infortune elevate super ambo luminaria et ipsa luminaria fuerint cadentita cadentita] sic for cadentia G a medio celi in oppositione ambarum infortunarum vel in quadratura earum gradu per gradum, advenient hec impedimenta per accidentia maxima et plena timoris, ut sunt submersio, submersio] i. m. G precipitatio vel casus in manus latronum seu per quadrupedia. Et si Mars elevatus fuerit et dominetur, ex combustione ignis vel plagis maximis. Et si Saturnus elevetur vel dominetur, hec impedimenta accident ex precipitatione vel submersione aut ex paralisi. Et dicit Haly in commento huius textus quod si luminaria et infortune fuerint in initio signi quadrupedis, erit impedimentum hoc in manibus, si in fine signi fuerint, erit in pedibus, et si alibi erit, in alio loco corporis. Et cum fuerit Luna fuerit infortunata in puncto equinoctii vernalis, impedimentum inde contingens erit proprie morfea, 〈macule albe et lepre particulares, et sunt curabiles〉. macule … curabiles] add. i. m. G Et si fuerit in puncto solstitiali estivali, erit impetigo 〈vel herisipila〉. vel herisipila] add. i. m. G Et in puncto equinoctiali autumnali erit albaras. Et si fuerit in puncto solstitiali hyemali, impedimentum frequentius inde contingens erit lentigo et similia. Et hec de impedimentis dicta sufficiant. Illud autem quod generaliter ex infirmitatibus continget est id quod subiungitur. Complexionem ventris nati faciet Saturnus frigidam et valde flegmaticam, aut ex humoribus ad membra discurrentibus macilentum, morbidum et ictericum, plagam etiam in intestinis, tussim, sputum, cauleg atque lepram, et cum his omnibus accidet mulieribus dolor vulve. Mars autem sputum sanguinis, et melanconiam que ex nigris coloribus provenit, apostemata in pulmone, atque scabiem, et cum his accident ei semper impedimenta ex inscisionibus et adustionibus in eo factis propter infirmitates quas in occultis locis patientur, ut sunt ficus atque fistule, et omne id quod in corpore nascitur et amplificatur, aut quemadmodum sunt ulcera calida atque ignea, necnon et ulcera que corrodendo crescunt, mulieribus etiam cum his accident puerorum aborsus et eorum detruncationes. Et quando Mercurius miscebitur cum qualibet infortunarum, auget malitiam operum eorum. Saturnum enim iuvat in infrigidando et proprie in decursu[m] humorum ad membra et in eorum nocumentis, maxime autem in his que ad palatum et pectus atque stomachum discurrunt. Martem vero iuvat in desiccando et in his que ex desiccatione proveniunt, ut sunt cruste ulcerum, et escare, dubailet, et erisipila, et impetigines inique, melancolia, frenesis, epilepsia et his similia. Infirmitates etiam quas facit quelibet infortunarum diversificantur etiam secundum naturam signorum in quibus ipsi fient et signorum que sunt in ascendente et in septima. Nam infirmitates quas faciunt Cancer, Capricornus et Pisces et omnia signa habentia figuras animalium silvestrium infirmitates proprie generant que corrodendo augmentantur, impetigines quoque et excoriationes, scrophulas, fistulas, lepras et his similia. Sagittarius autem et Gemini faciunt infirmitates de quibus cadit homo ad terram, et epilepsiam, et his similia, paralisis totius corporis, suffocatio matricis in mulieribus. Distinguendum tamen est in his. Nam si Mars vel Mercurius fuerit in Sagittario vel Geminis, facient epilepsiam, et Saturnus in his duobus locis vel signis faciet paralisim totius corporis, si supple aliquis eorum infirmitatem significaverit. Et cum in postremis partibus signorum stelle fuerint, accidens et infirmitas proprie in corporis extremis partibus apparebit, ut lepra, podagra et cyragra in pedibus et manibus. Et cum hec ita fuerint, si fortune non associentur in figura stellis infortunantibus nec luminaribus etiam in angulis existentibus, erunt impedimenta inde provenientia valde gravia et incurabilia. Idem etiam eveniet, cum eis associantur in figura fortune, sed quod sint debiles et infortune eleventur super eas et sint fortiores. Sed si testificentur fortune et ipsi fortiores fuerint infortunis, tunc pestilentie non erunt turpes nec corpus pro eis minus valebit et infirmitates similiter leviores erunt et cito quiesccent.
Fert a sexto vel duodecimo loco mala benivolus cum ibi fuerit a malivolis impeditus, verbo decimo Centiloquii Hermetis.
Leupoldus capitulo de infirmitatibus nati: Sextum considera pro infirmitatibus, et dominum eius, et planetas qui sunt ibi a Mercurio et parte infirmitatum et domino eius, et almutam super hec loca considera. Qui si est malus et commixtus domino ascendentis aut fuerit in angulo et ascendens impeditum ab eo, natus multas habebit infirmitates secundum naturam infortunantis. Item Luna si fuerit in signis impedientibus oculos, ut sunt Cancer, Leo, Scorpio, Sagittarius, Capricornus et Aquarius, significat impedimenta oculorum. Luna si ascendit cum Sagittario, si est impedita vel non impedit oculos nati, et timetur cecitas eius, et impedita in Geminis a Marte vel in eius triplicitate, significat lepram albam, podagram, cancrum et malum guttur. /18bisv/
Guido Bonatus tractatu suo de nativitatibus, capitulo sexte domus de infirmitatibus anime ac impedimentis anime sic distinguit: Nam infirmitates anime, prout ipsas accipit astrologus, principaliter due sunt, scilicet magnanimitas et pusillanimitas, et iste due vix aut numquam possunt curari, nam magnanimus semper magna vilipendit, pusillanimus vero parva semper magnificat. Quedam vero infirmitates anime sunt secundarie, ut alacritas, tristitia, iracundia et similia que facile curantur. Impedimenta vero anime ut plurimum numquam recedunt, ut cum anima debeat esse sapiens secundum equalitatem, ipsa efficitur sapiens excessive, ita quod ex illo excessu fit decepta et fit minus sapiens quam esse debeat vel fit impetuosa ultra quam debeat vel minus timida.