PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum

Gloucester, CL, 15 · 20v

Facsimile

et ipsi infortune occidentalis, id est in occidente, fuerint, talis constellatio significat quod vir iacebit cum filia sua, vel cum filia sui fratris vel sororis, aut cum muliere filii sui, et mulier cum patre suo iacebit, aut cum fratre sui patris, vel cum marito sue matris. At si hec predicta qualitats non fuerit in signis unius nature, id est quando Venus habuerit participationem cum Saturno vel Marte aut cum ambobus, et acciderit quod Venus sit alterius nature ab ea cuius est signum infortune, et fuerint loca in quibus stat Venus feminina, significat quod natus erit fornicationis magne per quamcumque partem poterit. Signa vero unius nature sunt mobilia cum mobilibus, fixa cum fixis, masculina cum masculinis et similia. In masculinis autem nativitatibus cum Mars a Venere vel Saturno separatur et Iupiter Marti testificatur, natus in coitu erit mitis et non immundus nec Veneri nisi solummodo a natura coactus militabit. Quando Mars separatus est a Venere et Iove vel ab altero eorum et remanserit accordatus cum Saturno solo, natus in actu venereo erit frigus et piger et abstinens se inde. Quando Mars aspexerit cum Venere et Iove in aliqua nativitate, natus habebit magnam luxurie voluntatem, vincet tamen et coercebit voluntatem illam et custodiet se a turpibus. Quod si Mars adiunxerit se Veneri, Soli vel cum Iove solo vel cum ambobus simul sine testimonio Saturni in tali figura, natus magnam luxurie voluntatem habebit et complebit eam quacumque manerie poterit. Quod si alter eorum, id est Venus vel Mars, fuerit matutinalis et alter vespertinalis, natus cum viris ac mulieribus coire desiderabit nec minus in uno quam in alio sollicitabitur. Et si uterque fuerit vespertinalis, in mulieribus tantum Veneri ministrabit, nisi signa fuerint feminina, quia si sic, ad turpes actus supponetur. Et si uterque matutinalis extiterit, cum masculinis solummodo scelus illud perpetrabit, et hoc eo fortius si ipsa signa in quibus sunt fuerint masculina. Quod si Venus magis occidentalis fuerit quam Mars, cum vilibus mulieribus et ancillis rem habebit. Si vero Mars fuerit occidentalior Venere, diliget habere rem cum nobilioribus eo vel cum maritata aut cum sua domina. Quando femineis vero nativitatibus, Venus est observanda. Que si Iovi aut Mercurio in figura nativitatis associetur, erit in coeundo mitis ac munda, et si absque aspectu Saturni convenietiam habuerit cum Mercurio, magnam voluntatem coeundi habebit, turpes tamen coitus postponet. Quod si Venus cum Marte solo fuerit vel ei in figura associetur, venereos actus multum exercere cupiet. Quod si cum eis Iupiter testificetur vel cum eis fuerit et Mars sub radiis extiterit, rem cum servis et miseris hominibus vel cum extraneis sui generis habebit, precipue si Venus fuerit fortior Marte. Sed si Venus fuerit sub radiis et ipsa debilior fuerit Marte, cum nobilibus vel suis dominis meretricabitur et fornicabitur. Si item hi planete, Venus et Mars fuerint in locis vel figuris femininis et vespertinales vel in quartis cadentibus, nate multum appetent coitum virorum, et si masculini fuerint, in mulierum concubitu valde conversabuntur. Quod si Saturnus in quolibet horum statuum eisdem associetur et ipse femininus fuerit, significabit super augmentum turpitudinis facti, iacendo scilicet invicem ex parte posteriorum, aut fricari se cum aliis mulieribus vel cum instrumentis ad similitudinem virge virilis fratris seu patris fricando et similia. Quod si Saturnus orientalis et masculinus fuerit et habuerit participationem cum Venere et Marte in aliquo predictorum statuum in solario, id est alto loco, stuprum affectabit vel viros quos ex solario respexerit adamabit. Iupiter autem hos aspiciens hec impedimenta semper mitigabit. Mercurius vero iuvabit eorum detectiones et malitiam seu turpitudinem augmentabit.

Leupoldus in capitulo pro coniugio: Considera septimum et dominum eius, et eum qui est in septimo et dominum eius, Lunam et Venerem, et partem coniugii et dominum eius, et almutam super hec loca, sive unus fuerit sive duo. Et vide concordiam inter almutam et ascendens et illius almutam. Et si est concordia, nubet natus. Et si septimum est multorum filiorum aut fuerit commixito, id est aspectus illorum ex signis multorum filiorum, natus habebit plures mulieres. Item aspice si domini triplicitatum Veneris sunt omnes vel plures eorum orientales, boni loci et absque impedimento, nec sub radiis, nec alias impediti, erit natus in mulieribus fortunatus et nubet in iuventute, et si fuerint occidentales, non nubet nisi in maxima etate. Et si Saturnus exaltatus seu elevatus est super Venerem aut in eius quadrato vel opposito aspectu, natus erit frigidus. Si Venus super Saturnum, habebit coniugium in etate media, id est in tempore convenienti. Item Venus cum fuerit orientalis et in aliqua dignitatum suarum, mulieres elevabuntur super natum. Et si fuerit Venus et Sol, pars coniugii, et plures significatores nati, et dominus domus coniugii in signis fedis, scilicet in Ariete, Leone, Libra vel Capricorno, erit natus superfluus in turpitudine coitus. Similiter cum Sol fuerit in quadrato vel opposito aspectu Martis vel cum eo in uno signo quod sit domus vel exaltatio Martis, natus tunc erit turpissimus in coitu. Et si fuerit Mars in signo feminino, deludetur natus, et si in masculino, erit zodomita. Et si nascitur filia et Mars fuerit, ut dictum est, in signo feminino, nata efficietur meretrix, et si in signis masculinis fuerit, abutitur mulieribus.

Ait Guido Bonatus tractatu quinto, consideratione 104: Si significator nati fuerit in septima domo a sua vel in opposito domini ascendentis, non significabit nato lucrum ex significatis illius domus, sed potius damnum. Idem Bonatus ibidem consideratione 105: Si malus infortunatus invenitur in septima domo, natus non gaudebit cum uxoribus neque cum amasiis nec cum sociis, sed semper habebit rixas et malivolentias cum eis. Idem ibidem consideratione 106: Si fortuna fortunata et non impedita fuerit in septima domo, natus erit fortunatus in uxoribus et sociis bonis. Quod si talis fortuna existens in septima infortunata fuerit, eundem 〈natum〉 natum] add. sup. lin. G in eisdem fortunatum indicat, habebit tamen multos emulos et multos odientes eum et hoc potius ex invidia quam ex sua culpa.