In qualitate mortis cuiuslibet nati pro domo octava
Ptholomeus tractatu quarto sui libri Quadripartiti, capitulo 8 duplicem rationem qualitatis mortis cuiusvis nati assignare videtur, unam scilicet que accidit ex radiorum proiectionibus, aliam vero que accidit ex adventu significatoris ad occidentalem angulum. Per proiectionem autem radiorum Haly teste in commento eiusdem textus intelligit mortem que significatur per rectum atazir yleg, et per applicationem gubernatoris ad gradum occidentis intelligit mortem provenientem ex athazir converso yleg donec applicet ad gradum anguli occidentis. Quod si mors nati futura sit per proiectionem radiorum aut pro obviando ei qui obviat, convenit ut inspiciamus ad sciendum statum mortis ad loca que obviant. Quod si eadem mors futura sit propter applicationem significaoris ad angulum occidentis, convenit ut inspiciamus ad ipsummet locum occidentis. Quia secundum naturas planetarum qui sequuntur loca illa vel secundum planetas applicantes ad ea loca antequam ad alia si aliquis planeta illa non sequitur, erit mors nati adiungendo semper cum suis naturis que significant diveristatem accidentium, proprietates figurarum planetarum et maxime statum locorum interficientium ex parte signorum et ex parte nature terminorum in quibus fit talis obviatio vel applicatio. Haly in commento eiusdem textus dicit quod status gradus interficientis componitur ex 5 rebus. Quarum prima est natura planete stantis in illo gradu vel proicientis radios suos in illo gradu. Secunda est natura planete stantis circa illum gradum qui ante vadit ad eum proprio cursu suo aut motu equinoctii seu firmamenti. Tertia est natura figure que fit per commixitonem unius cum alio. Quarta est natura singi in quo est gradus ille vel in quo est planeta aspiciens gradum ipsum vel qui vadit ad eum. Quinta est natura termini cuius est ille gradus interficiens. Et si accidit quod gradus ipse habeat unam ex his 5 rebus, erit status suus secundum quod terminus fuerit solummodo, vel si componetur status suus ex duabus istarum rerum vel ex pluribus, quod ex his erit, mors erit secundum naturam status quem habuerit ipse gradus interficiens. Et si Saturnus fuerit dominus qualitatis mortis, accidet mors propter infirmitates longas, per ptisicam, per reumata, aut catarrum, per defectum nature, per febres que erunt cum magno tremore, per dolorem splenis, aut per ydropisim, vel per ventris fluxum, aut per infirmitates matricum vel per infirmitates provenientes frigoris occasione. At si Iupiter dominus qualitatis mortis fuerit, erit mors propter appostemationem gule, vel squinantiam, peripleumoniam, aut apoplexiam, seu ex spasmo, vel ex cephalagia, seu cardia, omnibusque infirmitatibus que magne ventositatis occasione nascuntur, vel ex fetido odore ei mors accidet. Quod si mortis qualitatis Mars dominus fuerit, propter febres continuas et acutas mors accidet, vel occasione ictus subiti, sive nefresis, aut empici morbi cuiuslibet vel sanguinis meatus vel aborsus seu partus, vel erisipile, aut egritudinis mortifere, omniumve infirmitatum febrili fervore seu calore superfluo venientium vite terminus imponetur. At si Venus domina qualitatis mortis extiterit, stomachi vel epatis vel cordis vitio, aut sanguinis egestione, sive mobilibus apostematibus vel fistulis, aut potionibus, omnibusve morbis humorum superfluitate vel malitia contingentibus vitam terminarum pronuntiabimus. Quod si Mercurius illius dominus fuerit, mentis perturbatione, vel mania, seu melancolia, sive precipitatione, aut epilepsia, vel tussi, seu sputi superhabundantia, cunctisue morbis nimia vel incongrua siccitate provenientibus mors occurret. Illi autem quibus modo predicto natura mortem iniunxerit, cum planete quorum est mortis dispotitio fuerint solvi ab infortunis et in suismet dignitatibus et potentes, nec super eos alter planeta contrarius elevetur, significabunt nati mortem futuram naturalem et ex infirmitatibus suprascriptis. Sed mors que vi et non lege nature infertur continget, cum loco mortis dominabuntur due infortune simul, sive sint in eodem loco sive in eius quarta vel oppositione, aut cum earum quelibet dominium et potestatem super Solis aut Lune vel super utriusque locum habeat. Et pro loco mortis intellige gradum interficientem, vel si una infortunarum dominetur in ipso gradu interficiente et alia super aliquod ex luminaribus, vel quod ambe super ambo luminaria dominentur. Et idem intellige de aliis yleg. Et hec res fortior erit quando dominabuntur ambo super yleg certum vel super gradum interficientem. Et hoc dominium quod dicimus est dominium infortunatum. Mors autem mala et iniqua propter duarum infortunarum coniunctionem continget et eius magnitudo per luminarium testimonia proveniet ad planetas gubernatores mortis. Et erit similiter status mortis per aspectum aliorum planetarum ad ipsa loca mortis et ad planetam interficientem secundum signum in quo stat planeta infortuna qui interficit et ascindit yleg. Nam cum Saturnus in quarto Solis aspectu vel in ipsius opposito 〈hora nativitatis〉 hora nativitatis] add. i. m. G et in sue haiz contrario fuerit, si cum hoc in signis fixis permanserit, manu populi lapidantis morietur vel strangulatione seu penis mortiferis affligetur. Idem etiam erit si Saturnus 〈hora nativitatis〉 hora nativitatis] add. i. m. G fuerit in occidente et eum sequatur Luna. At si Saturnus fuerit in quarto vel opposito Solis aut in occidente et et eum sequatur Luna et fuerit ut prius abscisor yleg et in signo bestiarum vel ferarum silvestrium, ferarum morsibus interibit. Et si cum hoc Iupiter Saturno testificetur et ipse Iupiter infortunatus fuerit in conventu virorum die nota et solemni, ferarum obiectus voratui damnabitur. Quod si item Saturnus fuerit abscisor yleg et cum hoc acciderit ut unum luminarium fuerit in ascendente qualecumque sit 〈in opposito Saturni〉, in opposito Saturni] add. i. m. G natus in carcere