poribus umbrae expertes reddat, quoties ab aestivo utrinque tropico distat partibus 45, ita ut, quandiu istas 90 partes Sol perlustrat, gnomonum umbrae ad austrum, dum vero reliquas 270, ad septentriones deflectant. Atque hoc quidem in loco, qualium gnomo est 60 partium, talium aequinoctialis umbra 17 45′, aestiva 7 45′, brumalis 51.
Sextus Amphis. 6 i. m. P diem habet maximum horarum aequinoctialium 13 15′ et ab aequatore disiunctus est partibus 20 14′, describiturque per Napata, et in amphisciorum numerum adscribitur, Sole videlicet per eorum verticem, qui sub illo habitant, bis transeunte et gnomonibus meridiano tempore umbram detrahente, quoties ab aestivo utrinque solstitio distat partibus 31, ita ut, quandiu 72 hasce partes emetitur, gnomonum umbrae ad meridiem, dum vero reliquas 298, ad aquilonem spectent. Atque hic, qualium gnomo partium est 60, talium aequinoctialis quidem umbra est 22 30′, aestiva vero 3 45′, brumalis autem 58 30′.
Septimus maximum continet diem horarum aequinoctialium 13 30′, abestque ab aequatore partibus 23 51′, et per Syenem describitur. Hic primus Heterosciorum 26 parallelorum primus i. m. P est eorum qui heteroscii nominantur. Nunquam enim apud illos qui in hoc ver-