PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 8r

Facsimile

recta partium 103 55′ 23′′. Si igitur a ratione 38 34′ 22′′ ad 113 37′ 54′′ subtrahamus rationem 60 ad 103 55′ 23′′, relinquetur ratio subtensae dupli BF ad subtensam dupli FA, 70 33′ proxime ad 120. Atque rursus est subtensa dupli arcus FA partium 120. Quare subtensa dupli arcus BF earundem erit partium 70 33′. Itaque duplum arcus BF erit partium 72 1′, ipse autem BF arcus earundem partium 36 proxime. Rursus in eadem descriptione e converso Aνάπαλιν i. m. P BF quidem arcus elevationis poli detur, quae observata sit partium 36. Sit autem nobis invenienda differentia minimi aut maximi diei ab aequinoctiali, hoc est duplum arcus ET. Est igitur ob easdem causas ratio subtensae dupli arcus FB ad subtensam dupli arcus BA composita et ex ratione subtensae dupli arcus FI ad subtensam dupli arcus IT et ex ratione subtensae dupli arcus TE ad subtensam dupli arcus EA. Sed duplum quidem arcus FB partium est 72, eique subtensa 70 32′ 3′′. Duplum vero arcus BA partium est 108, eique subtensa partium 97 4′ 56′′. Atque rursus duplum quidem arcus FI partium est 132 17′ 20′′, eique subtensa partium 109 44′ 53′′, duplum vero arcus IT partium 47 42′ 40′′, eique subtensa partium 48 31′ 55′′. Si igitur a ratione partium 70 32′ 3′′ ad 97 4′ 56′′ subducamus rationem 109 44′ 53′′ ad 48 31′ 55′′, relinquetur nobis ratio subtensae dupli arcus TE ad