in quam meridianis temporibus umbrarum extrema cadant, et per punctum E ducantur radii quos in aequinoctio et tropicis punctis Sol meridie fundit, sitque aequinoctialis quidem radius BEDF, aestivus vero IETC, hybernus autem LEMN, ut GC quidem aestiva sit umbra, GF aequinoctialis, brumalis vero GN. Cum igitur GD peripheria, cui aequalis est ea, qua in proposito climate polus aquilonaris super horizontem attollitur, talium sit 36 partium, qualium ABG meridianus 360, utraque autem TD et DM earundem 23 51′ 20′′, patet reliquam quoque GT peripheriam partium fore 12 8′ 40′′, totam vero GM peripheriam earundem 59 51′ 20′′. Quamobrem ex angulis etiam qui sub illis comprehenduntur, qualium quatuor recti sunt 360 partium, talium sub CEG quidem angulus est 12 8′ 40′′, qui vero sub FEG earundem 36, et qui sub NEG similiter 59 51′ 20′′, qualium autem duo recti sunt 360, talium sub CEG quidem angulus 24 17′ 20′′, qui autem sub FEG, earundem est 72, et qui sub NEG similiter
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 10v