PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 15r

Facsimile

noctialium 14, et ab aequatore distat partibus 30 22′, ac per inferiorem Aegypti regionem describitur. Atque hic, qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 6 50′, aequinoctialis vero 35 12′, brumalis 83 12′.

Decimus Heteros. 4 i. m. P diem maximum continet horarum aequinoctialium 14 15′, abest autem hic ab aequatore partibus 33 18′, et per mediam Phoeniciam describitur. Atque hoc loco, qualium gnomo 60 partium, talium aestiva quidem umbra 10, aequinoctialis autem 39 30′, brumalis vero 93 5′.

Undecimus est parallelus, Heteros. 5 i. m. P ubi maximus dies horis aequinoctialibus absolvitur 14 30′, abestque ab aequatore partibus 36, et per Rhodum describitur. Atque hic, qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 12 56′, aequinoctialis autem 43 50′, brumalis vero 103 20′.

Duodecimus est parallelus, Heteros. 6 i. m. P ubi dies maximus horarum aequinoctialium est 14 45′, distat autem hic ab aequatore partibus 38 35′, et per Smyrnen describitur. Atque in hoc situ, qualium partium gnomo est 60, talium aestiva quidem umbra 15 20′, aequinoctialis vero 47 50′, brumalis vero 114 55′.

Tertius et decimus Heteros. 7 i. m. P diem maximum habet horarum aequinoctialium 15, abestque ab aequa-