I Cancri sit initium, F autem Geminorum partes 16 12′ comprehendat, T vero Virginis partes 17 37′. Atque per verticis punctum A et per Cancri initium I describatur maximi circuli segmentum AIEG. Sit autem invenienda primum AI peripheria. Constat sane peripheriam quidem FT partium esse 91 25′, IT vero partium 77 37′. Similiter autem, quum meridiani partes 23 7′ ab aequatore ad boream Geminorum quidem partibus 16 12′ comprehendantur, aequinoctialis vero a puncto verticis A distet partibus 36, erit ipsa quidem AF peripheria partium 12 53′, FB autem reliquarum ad explendum quadrantem partium 77. His datis, est rursus propter descriptionem ratio subtensae dupli arcus FB ad subtensam dupli BA composita tum ex ratione subtensae dupli arcus FT ad subtensam dupli TI tum ex ratione subtensae dupli arcus IE ad subtensam dupli arcus EA. Sed duplum peripheriae FB partium est 154 14′, quaeque ei subtenditur recta partium 16 59′, duplum vero peripheriae BA partium 180, eique subtensa partium 120. Ac rursus duplum quidem peripheriae FT partium 182 50′, quaeque ei subtenditur recta partium 119 58′, duplum au-
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 45r