PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 43r

Facsimile

autem qui sub DEC ei qui sub DIL, totus igitur qui sub LIB aequalis est ambobus simul et ei qui sub DEF et ei qui sub DEC. Quare et ambo simul tum qui sub LIB tum qui sub CEF duobus qui sub DEF et DIB sunt aequales. Proponatur Lemmation 3, ubi punctorum A et B quae in meridiano versantur, illud propius est austro, B vero aquiloni quam G verticis punctum i. m. P autem rursus similis descriptio, ita ut orientalis quidem segmenti punctum A, scilicet quod in meridiano consistit circulo, australis sit puncto verticis G, occidentalis vero segmenti punctum B, quod in meridiano consistit circulo, ad aquilonem magis spectet quam ipsum G. Aio ambos angulos tum eum qui sub GEF tum qui sub LIB duobus qui sub DEF, et sub DIB maiores esse duorum rectorum excessu. Quoniam enim angulus quidem qui sub DIG aequalis est ei qui sub DEG, ambo vero simul tum qui sub DIG tum qui sub DIL duobus sunt rectis aequales, ambo ergo simul tum qui sub DEG tum qui sub DIL duobus rectis sunt aequales. Est autem etiam qui sub DEF angulus idem cum DIB. Quare et ambo simul tum qui sub GEF tum qui sub LIB ambobus simul, tum eo qui sub DEF, tum qui sub DIB, hoc est bis eo qui sub DEF maiores sunt excessu amborum simul, tum