PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 7r

Facsimile

est horae cum quadrante, temporum vero 18 45′, reliquus autem quadrantis circuli arcus TA, eorundem temporum 71 15′. Quoniam igitur ex iis quae supra demonstrata sunt in duobus maximorum circulorum arcubus AE, et AF, duo descripti sunt EB, FT, se vicissim secantes in puncto I, ratio subtensae dupli arcus TA ad subtensam dupli arcus AE composita est ex ratione subtensae dupli arcus TF ad subtensam dupli arcus FI et ratione subtensae dupli arcus IB ad subtensam dupli arcus BE. Atqui duplum arcus TA partium est 142 30′, eique subtensa recta partium 113 37′ 54′′, duplum vero AE arcus partium 180, eique subtensa recta partium 120, rursusque duplum arcus TF partium 180, eique subtensa recta partium 120, duplum vero FI partium 132 17′ 20′′, eique subtensa recta partium 109 44′ 53′′. Si igitur a ratione 113 37′ 54′′ ad 120 subducamus rationem 120 ad 109 44′ 53′′, relinquetur nobis ratio subtensae dupli arcus IB ad subtensam dupli BE partium 103 55′ 26′′ ad 120. Est autem subtensa dupli arcus BE (cum BE sit circuli quadrans) partium 120, unde subtensa dupli arcus IB earundem est partium 103 55′ 26′′. Quamobrem duplum BI peripheriae partium erit 120 proxime, ipsa vero BI peripheria earundem partium 60. Reliqua igitur IE talium