restat 30 partium, qualium horizon 360. Quod erat demonstrandum.
〈II.3〉 CAPUT 3: Quomodo iisdem suppositis, datur poli elevatio, et contra.
Hoc autem dato, proponatur rursus exquirenda poli altitudo, hoc est BF meridiani peripheria. Est igitur in eadem descriptione ratio subtensae dupli arcus ET ad subtensam dupli arcus TA composita et ex ratione subtensae dupli arcus EI ad subtensam dupli arcus IB et ratione subtensae dupli arcus BF ad subtensam dupli arcus FA. Sed duplum quidem arcus ET partium est 7 30′, quaeque ei subtenditur recta partium 38 34′ 22′′, duplum vero arcus TA partium est 142 30′, quaeque ei subtenditur recta partium 113 37′ 54′′, ac rursus duplum arcus EI partium est 60, quaeque ei subtenditur recta partium 60, duplum vero arcus IB partium est 120, quaeque ei subtenditur