circulus cum iis, quas complectitur, stellis perpetuo cernitur, contra vero nunquam sub aspectum venit descriptus australi polo, eodemque elevationis poli intervallo circulus, necnon quicquid stellarum suo concludit ambitu, semper occultum latet.
Alter est parallelus, Amphis. 2 i. m. P in quo maximus dies horarum aequinoctialiu est 12 15′, hic ab aequinoctiali abest partibus 4 15′, et per Taprobanen insulam describitur. Est autem hic quoque amphiscius. Sol enim rursus in subiectae regionis vertice bis consistit, et gnomonibus meridiano tempore umbram adimit, cum a solstitio aestivo utrinque distat partibus 79 30′. Ita dum per 159 hasce partes commeat, gnomonum umbrae ad austrum declinant, dum vero per reliquas 201 partes, ad boream. Atque hic, qualium gnomo est partium 60, talium aequinoctialis quidem umbra 4 25′, aestiva vero 21 20′, brumalis 32.
Tertius est parallelus, Amphis. 3 i. m. P ubi dies maximus horarum est aequinoctialium 12 cum semisse. Hic autem ab aequatore distat partibus 8 25′, et per Aualitum describitur sinum, estque ex amphisciorum numero, cum Sol subiectae regionis verticem bis teneat, et gnomonas meridianis
temporibus umbra spoliet, quoties ab aestivo