gitudinem, aut secundum latitudinem, aut substantiam, aut situm distinguuntur. Secundum longitudinem quidem sunt duodecim signa, quae in tabula depicta vides cum characteribus, quorum initium est ab Ariete, cuius initium est in aequinoctii puncto, id est, puncto aequaliter distante ab utroque polo.
Planetae seu erraticae |
||||||
Luna |
Mercurius |
Venus |
Sol |
Mars |
Iuppiter |
Saturnus |
☽ |
☿ |
♀ |
☉ |
♂ |
♃ |
♄ |
Signa |
|||||
Aries |
Taurus |
Gemini |
Cancer |
Leo |
Virgo |
♈ |
♉ |
♊ |
♋ |
♌ |
♍ |
Libra |
Scorpio |
Sagittarius |
Capricornus |
Aquarius |
Pices |
♎ |
♏ |
♐ |
♑ |
♒ |
♓ |
Secundum latitudinem autem in Borealem et Australem ab ecliptyca, aut aequinoctii circulo, et vocatur declinatio. Secundum situm autem quoniam quaedam sunt in coeli corde et ad fortunam magis valent, imo ad existimationem, quemadmodum in ascendente propria corpori et animae, quaedam in septimo loco quae ad fortunam et potentiam, quaedam in imo coeli, atque de aliis eadem ratione. Quo vero ad substantiam, partes sunt coeli aliae aliis feliciores. Nam coelum sic se habet ut terra, stellae montium vicem habent et lapidum ipsa coeli substantia quaedam affert bona malave, calidior frigidior, siccior humidior, pinguis macilenta, arida foecunda, foelix infelix, aequalis inaequalis, pertinax mutabilis, ferax sterilis. Sed illud quod vitare non possumus, nam de inani et pleno, tenebroso et lucido, magna est dubitatio est, quoniam partes coeli quaedum sunt turbidae, velut via lactea, et quaedam perspicuae. Quartum genus est crinitarum stellarum, cometas Graeci vocant, hae enim in coelo fiunt ut alias docuimus. Non autem trabes, aut gemini Soles vel Lunae vel talia, haec enim fiunt in inferiore aeris regione, de his igitur omnibus considerandum. Caeterum quod ad titulum pertinet, illud primo animadvertendum, quo ad vires planetarum intelligit quatuor modis, non tamen hic nisi primo modo, qui est simplicissimus iuxta primas qualitates. Secundus est, quo ad propinquitatem Solis, et refertur ad principium. Tertius est quod refertur ad locum, et hic est duplex, aut enim ad locum naturalem, velut in signo, vel in latitudine, aut in comparatione nostrum, velut in medio coeli, in occidente, supra vel infra terram. Vel in comparatione ad ipsum proprium coelum, ut quod sit in abside, vel in opposito, vel quod sit velox vel tardus. Velox enim fit in opposito utriusque absidis, sed tamen cum absidem intelligo de eccentrico loquor, cum vel velocitas motus sit propinqua naturae absidis vel oppositi eius, et propinquitati Solis, ut libet ex his quae dicta sunt a Ptolemaeo de stellarum motibus. Dividitur autem modus primus in tria, in naturam sexum, et qualitatem. Natura quidem, ut dictum est, calidi, frigidi, sicci, et humidi ex qua derivantur beneficae, maleficae, exitiales et vitales, foecundae atque steriles. Sexu autem, masculinae et foemininae. Qualitate autem, diurnae et nocturnae. Dividuntur autem, planetae praeter id tribus modis, in luminaria et quae erraticae simpliciter dicuntur luminaria dicuntur, quae plurimo abundant lumine, et sunt Sol et Luna, tantum enim habent luminis, ut utrunque in die videatur et reliquas etiam stellas obumbrent, quamquam Venus aliquando et maxime ab his qui acie videndi pollent, quique iam ut dixi eius locum noverunt, videatur, obscure tamen, et obscurius illa Mercurius quatuor eisdem conditionibus, situ, aeris natura, acie videndi, et scientia loci, iuvantur et instrumento, ut iam quinta sit conditio observandi stellas in die. Secunda vero divisio est, quoniam luminarium alterum quidem primum et per se est,