PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 466

Facsimile

maleficae et beneficae suffragantes in foecundis, facient abdicari.

Quod vero dixit, omnium aut multorum, etc., intelligit quod si uni largitori malefica, dominetur alteri benefica, habebunt filii hi diversos exitus ut patet. Et iubet observari multitudinem largitorum et impedientium, et suffragantium, et robur, et statum quo ad Solem, et quo ad mundum.

Textus XLVII

Si igitur dictorum signorum dominatores orientales fuerint atque in propriis locis claros et illustres liberos dant; si occidentales et in locis sectae alterius, humiles, viles et obscuros.

〈Commentarius〉

Non a largitioribus, sed a dominatoribus fortunam sumit. Ut enim dominatores sunt extra et alieni a largitoribus, ita fortuna filiorum alia est a filiis.

Textus XLVIII

Etsi conveniunt cum horoscopo et parte fortunae, amabiles parentibus, venustos, gratiosos, bonis parentum haereditario iure fruentes, si inconiuncti aut ex adversum siti, rebelles, odiosos, noxios, nec parentum bonis succedentes.

〈Commentarius〉

Explicavit antea quae ad essentiam filiorum pertinebant, numeum, robur, vitae diturnitatem in praecedenti textu fortunam, hic habitum ad parentes, sicut in sequenti inter se. Quid intelligat per verbum conveniunt, sequenti oratione intelligitur, cum priori opponatur. Convenire igitur vocat ut sint in eodem signo, vel aspiciente, trigono vel sextili, vel in obedientibus et imperantibus, vel in aspicientibus sese. Quod etiam in sequenti textu clarius erit. Sic non convenire dicuntur, quando in oppositis signis, aut inconiunctis fuerint. In quadratis declarabit quod medio modo se habebunt, modo enim convenient modo dissidebunt. Quid autem sit maius oppositio an inconiuncta signa, haec quidem minus conveniunt illa magis dissident. Propterea deteriora in filiis sunt opposita signa, quo ad verbera et odium, inconiuncta quo ad abdicationes et privationes haereditatis. Ita melior est trigonus aspicientibus se signis, aut imperantibus et obedientibus. Cumque plura signa uni conveniant quam disconveniant (nam Arieti gratia exempli conveniunt Gemini, Aquarius, Leo, Sagittarius, Virgo et Pisces, Media sunt Cancer et Capricornus, disconveniunt tantum Libra, Taurus et Scorpio) manifestum est in genere plures filios parentibus esse acceptos, quam odiosos. Ex gradibus contingit oppositum, ita raro fit ut ad unguem filii parentibus conveniant.

Quod vero dixit amabiles, venustos, et gratiosos, intellige parentibus, non simpliciter est enim illorum fucata quaedam gratia et bonitas, cum malis parentibus conveniunt. Nam probitas illorum pendet ex genitura propria. Cum tamen placent parentibus sunt obedientes, nec ex toto mali, plures etiam boni. Hoc est quod probantur filii parentibus obsequentes. Signum enim est convenire dominos largitorum, seu locorum in quibus sunt largitores cum horoscopo et fortunae loco. Contrarium in obedientibus. Cum vero accipit fortunae partem, intelligit quod conveniunt in rem familiarem, hoc autem parentibus gratum, sicut convenientia cum horoscopo est ex animo. Et scias quod leges locorum multum possunt, et mores hominum, generaliter tamen filii parentibus grati sunt lege naturae. Hoc autem est quia conveniunt, ut diximus geniturae parentum cum genituris filiorum. Et Haly hoc docuit his verbis aspexi pro filiis, et inveni Iovem in decima, in tertia parte Capricorni iunctum quasi Saturno, et Lunam aspicientem, et significavit quod haberem filios et filias, et potius filias quam filios, quia Iuppiter et Luna erant in signo foeminino. Et quod non viverent, quia Saturnus erat Iovi iunctus in decimo loco.