denique scelesti sunt. Minime possunt esse praecipites propter Saturni frigiditatem Capricornique frigidam et humidam intemperiem. Feritas a natura sibi provenit quod minime humanum est signum Capricornus. Haec omnia compraehendit Ptolemaeus paucis verbis, quae sunt recondita altiore sensu. Cum enim Capricornus frigidum sit et humidum signum, et Saturni domus maxime Marti congruit, tum quia plurimum abscedit a vertice nostro, nam sic vis Martis fit moderatior, quae ut moderatior est eo maior. Quod ad Saturnum attinet maior est dubitatio, quoniam et si clarum sit ipsum altitudinem debere habere oppositam Soli, veluti Drances Turno in unoquoque enim genere aliquid fingitur supremo adversum, in astris Saturnus Soli, Deo Sathanas, Aquilae Scarabeus. Itaque haereditario iure ubi Sol cesserit, Saturnus vincit. Sed quod Saturnus exaltetur in Libra atque recedendo frigus augeat dubitatio est, nam superius visum est Saturnum ea ratione infrigidare quod remotus sit a capitibus nostris. Omne tamen agens ut propinquius fuerit magis agit, verum Saturni sydus ideo refrigerat quia minus excalefacit minus autem excalefacit dum procul est, ideo Saturnus a Libra usque ad Arietem aerem plus refrigerat tum maxime si ventosus extiterit. Similiter Mercurius ob id gaudet in Virgine, quia siccus est temperie. Siccum vero intelligentiae et sapientiae amicum veluti Galenus docet. Caeterum an in certis partibus magis sint altitudines dubitatione dignum aliquibus visum est. Videtur enim rationi quoquomodo consentaneum, quoniam experientia depraehenditur Solem, ubi primum decimam nonam partem Arietis ingressus fuerit statim ver manifestum nobis ostendere, sed de his in decem libris nost〈r〉is Astronomicis satis dictum est, hic sufficiat Ptolemaei opinionem declarasse.
〈I.19〉 Caput XIX
Textus LVII: De finibus
Finium ratio duplex est, una Aegyptiaca quae principatus modo domiciliorum observat; altera Chaldaica, accommodata ad triangulorum administrationes. Ac Aegyptiaca quidem quomodo vulgo tenetur, non admodum servat neque ordinis neque numerorum consequentiam. Primum quod in ordinatione finium, nunc priores dat domiciliorum, nunc triangulorum dominis non etiam nunquam altitudinum. Ut exempli, causa quaeri possit, si domiciliorum dominos respiciant, cur, si forte de Saturno sermo sit, primas illi tribuerint in Iugo ac non Veneri potius? Itemque in Ariete, cur Iuppiter potius quam Mars? Quod si triangulorum dominos spectent, cur principem locum assignent in Capricorno, Mercurio ac non Veneri potius. Iam si placeat altitudinum principatus, cur ducit agmen in Cancro Mars ac non potius Iuppiter? Iam si haec aggregent singulis, quique horum obtinuerint plurima illi praestantiam concedant, quaeramus licet cur praecedat reliquis in Aquario Mercurius, cui in illo loco, praeterquam trianguli ius nullum est, cum Saturnus teneat