PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 254

Facsimile

rum, hoc enim nunc tractat. Tria autem in illis considerat, formam, mores, declinationem, formam ut in volatilibus, piscibus, quadrupedibus. Afficientur enim similia similibus, mores ut in feris et mansuetis et in navibus veluti Argo in marinis et fluvialibus piscibus, tum navigiis detrimenta aut felicitatem significat. Ex declinatione autem septentrionale, terraemotus, in meridionali autem portendit imbres et tempestates. Hoc autem tam in figuris signiferi quam extra. Capricornus autem mare significat australe, quia Cancer significat boreale.

Notandum tamen est quod indicia sumpta a figura stellarum parvae sunt efficaciae praeter pauca, ut fluvius et serpens, nam variantur iuxta cuiusque sensum et etiam addito quovis astro, in quibusdam vero experimentum confirmat opinionem, est tamen parum firma indicatio.

Textus XXXVI

Ad haec repertae authoritatis stellae in signis tropicis ac aequinoctialibus communiter aeris et temporis sui statum significant, proprie autem vernum tempus et ea quae e terra nascuntur. Si enim reperiantur in aequinoctio verno, iudicio sunt pululationum arborum fructiferarum, ut vitis, ficus, fructuum maturitatis. In solstitio perceptionum frugum et conditionum, peculiariter autem in Aegypto et Nili exundationis. In aequinoctio autumnali sationum et pabulariorum et huiusmodi. In bruma olerum et avium ac piscium illius temporis.

〈Commentarius〉

Nunc aggreditur signa nonae sphaerae seu quae distantia ab aequinoctiali vel motu Solis esse intelliguntur potius quam sint, haec autem sunt de quibus locutus est superius a capite de anni temporibus usque ad caput de carpentis in praecedenti libro, illorumque significata docet. Nam tropica et aequinoctialia aeris mutationem significant et propriam conditionem satorum et arborum eo tempore. Praecipue autem aestivum solstitium vim habet in Nili inundatione, sed haec propria Aegypto est. Ipsa autem textus structura clara est.

Textus XXXVII

Sed aequinoctialia etiam significationem dant sacrorum et divinae culturae; tropica mutationum aeris et in rebus publicis morum ac legum.

〈Commentarius〉

Praeter generalia aequinoctiorum et tropicorum signorum significata Ptolemaeus subiungit propria uniuscuiusque, scilicet quoniam aequinoctia super status legum dominium sortiuntur. Haly declarat causam dicens, quod in talibus signis fit augumentum diei ac noctis, utpote dum Sol est in Ariete dies augetur et dum Libram peragrat nox crescit. Itaque, inquit, cum consensus hominum in legibus fiat, consensus autem hominum significetur a signis aequinoctiis. Ideo etiam et leges per illa, sed clarius leges constant mutatione opinionum quae significatur per signa aequinoctia, quoniam dum Sol est in aequinoctiis signis facit viginti quatuor minuta, quandoque declinationis singulo die, ergo maximam mutationem affert in rebus humanis. At nulla est maior mutatio quam legis promulgatio, quae plerunque fit adversus constitutiones principum et poenam mortis, et consensus patritiorum et magistratuum. Ideo est tanquam fax quaedam in mentibus hominum accensa quae fertur maximo impetu quasi ardens ex coelo demissa, quam homines hauriunt veluti