〈II〉 Claudii Ptolemaei matematici De iudiciis liber secundus, cum expositione Hieronymi Cardani Mediolanensis medici
〈II.1〉 Prooemium autoris. Caput I
Textus I
Hactenus quidem percurrimus ea, quorum maxime cognitionem praedictiones rerum singularium requisiturae viderentur, exponentes per certa quaedam capita quasi in tabella. Nunc igitur deinceps explicabimus rationem uniuscuiusque rei, cuius quidem praecognitio esse possit, sequentes ubique naturalem quendam modum expositionis.
Commentarius
Generalem expositionem eventuum in universo orbe quam hic proponit arduum magis ac longe maioris operis quam unius solius hominis esse debere, nemo est qui iure dubitare possit. Similiter et magis necessariam omnes esse intelligunt, cum tamen Ptolemaeus huius generalis expositionis unicum tantum fecerit librum, et scilicet hunc secundum, geniturarum autem, singulorum hominum eventus duobus libris explicaverit, scilicet tertio et quarto, quorum tertius per se solus dimidio maior est hoc secundo. Causam igitur huius quaerere oportet, nam nihil absque maxima ratione fecisse Ptolemaeum existimandum est. Una igitur causa sola esse potest, scilicet quod longe minorem cognitionem habemus de generalibus constitutionibus, quam de propriis, ob id parce de his tractandum esse existimavit.
Dividitur etiam tota tractatio huius libri in Apotelesmata et Principia. De principiis in primo libro actum est, apotelesmata autem dividuntur in generalia et propria, de propriis in tertio et quarto loquetur Ptolemaeus, de generalibus autem hoc in libro tractandum est. Ptolemaeus principiorum tractationem quasi in tabella descriptam vocat, quod per singula capita res ipsas explicaverit. Nunc autem apotelesmatum tam generalium, quam propriorum promittit, igitur cum duae sint, ideo has in sequenti textu dividit dicens.
Textus II
Cum autem praedictiones astronomicae in duas potissimum et proprie partes dividantur, quarum una et prior totas gentes, regiones, urbes generaliter, quam nominant universalem; altera particularis, singulorum hominum fata complectatur, quae dicitur a genituris genthlialogica, conveniens videtur de universalibus priore loco disputare quando haec quidem maiore vi quadam et efficatoribus a causis moventur quam particularia. Iam cum necesse sit summitti imbecilliores naturas valentioribus atque adeo specialia universalibus, si quis ipsarum rerum praedictionibus operam dare velit, non possit sine comprehensione generaliorum esse ad illas instructus.
〈Commentarius〉
Sensum huius partis adeo clarum esse liquet, ut omnino quatuor verbis absolvi possit. Si quis inquit velit genethliacarum habere cognitionem necesse est ut prius universalium scientiam habeat quia universalia maiore vi et efficacia, ut superius visum est a causis suis moventur. Ratio autem sic construitur causae potentiores magis movent debilibus, haec per se manifesta est causae autem universales sunt potentiores causis propriis. Igitur causae universales magis movent. Minor propositio declaratur, quoniam causae maiorum effectuum potentiores sunt causis minorum, igitur cum effectus universales, puta quod occidat una tota gens maiores sint effectibus singularibus, ut pote quod occidat unus homo, manifestum est propositum quod a principio diximus.
Ex hoc patet solutio problematis secundi superius propositi, scilicet quod non est nisi unum genus universalis constitutionis seu influxus, quod quidem pertinet ad provinciam vel ad gentem. Nullus autem potest esse universalis sub hoc sensu ut contingat toti, quamvis enim Saturnus Iovi iungatur, quia tamen coniunctio illa orientalibus contingit alio ascendente atque schemate coeli. Item his qui habitant versus meridiem quam occidentalibus aut borealibus, prioribus quidem propter horae varietatem, atque ideo cordis coeli, posterioribus vero tametsi cor coeli unum sit, scilicet meridionalibus atque borealibus, diversum tamen est ascendens ob varietatem finitoris, ideo nihil unum potest toti orbi generaliter significari. Ergo non dantur constitutiones generales ratione causae agentis, sed solum ratione loci, ea autem dividuntur ut in sequenti textu docet.
Textus III
Caeterum haec ipsa universalis consideratio aut est totarum regionum aut harum et urbium.
〈Commentarius〉
Dividit ut dixi naturam hanc constitutionum in tria genera vel enim totae regiones afficiuntur, utpote tota Gallia, vel tota Italia, vel etiam plures regiones, ut pote Europa vel harum id est, partium, velut si Hetruria tota vel Gallia Togata affligatur vel una urbs tantum ut Florentia et Mediolanum. Manifestum est autem quod quanto generaliores sunt hi effectus, tanto etiam sunt potentiores et efficaciores, ex ratione superius adducta.
Hinc patet solutio primi problematis superius inducti, scilicet quae nam sit constitutio generalis, quia est illa quae significat super gentem aut provinciam propria vero habetur ex genesi uniuscuiusque hominis. Et quod generalis dividitur in quinque modos, qui hic a Ptolemaeo sub tribus comprehenduntur, scilicet generalis pluribus provinciis integris, et uni provinciae, et uni parti provinciae, et uni civitati, et uni membro civitatis, veluti oppido vel villae. Dividuntur etiam influxus generales bifariam adeo ut sint tres divisiones cum praedicta, constitutionum generalium. Quae autem sint reliquae, in sequenti textu explicantur.
Textus IIII
Praeterea interdum graviores et certarum quasi recursionum casus exquiri solent, quales sunt bellorum, pestilentiae, terraemotus, diluvii et huiusmodi. Interdum leviores et minores, ut annuae tempestatis, intentio vel remissio, itemque hyems aspera vel levis, deque ventis et aestu similiter, nec non fertilitate et infoecunditate, quaeque sunt alia generis huius.
〈Commentarius〉
Duo genera constitutionum generalium duabus reliquis divisionibus singula distinguit in duas species, quarum altera, scilicet divisionum, a quantitate effectus sumitur, altera a qualitate. Quae a quantitate sumitur, duas species habet mutationum magnam et levem. Magnam appellat quae omnino praeter naturam est ut inundatio, pestis, bellum. Levem autem quae est secundum naturam, sed quantitas immutata est, ut immoderatae nives, grando, pruina, aestus, penuria annonae. Circa quod notandum est sterilitatem esse duplicem, aliam quae non est extrema et haec pro naturali habetur a Ptolemaeo, aliam esse extremam qualis tempore pharaonis et Iosephi et haec magna est mutatio et praeternaturalis. Mutationes igitur magnae praeternaturales, ut alias declaratum est, sunt septem aut in terra, et vocatur terraemotus, aut in aqua, et est inundatio, aut in satis et est sterilitas, aut in animalibus, et est duplex, lues in utilibus et multiplicatio in inimicis naturae humanae, ut serpentibus et locustis, aut in hominibus ab aeris vel aquae corruptione, et vocatur pestis, aut ab aliis hominibus, et vocatur bellum. Et haec est tertia divisio secundum qualitatem quae est ut dixi in septem membra. Verum naturalis seu levis infinitas habet species, propterea sufficiat eas solum declarare quae in textu obscurae sunt. Sunt autem duae, illa de aestu et de tempestate. Sed si clarius litera conversa sit, hoc modo interdum leviores et minores ut annuarum tempestatum, hyemisque ac ventorum, aestusque intensio ac remissio, non relinquitur dubitatio, quia per hyemem et aestum intelligit tempora contraria, scilicet hyemem et aestatem per annuas tempestates, generalem quatuor temporum constitutionem intelligit, unde hyemis additio vel diminutio, seu vehementia et mitigatio succedit.
Hinc tertiae dubitationis solutio emergit, scilicet cum coelum sit sempiternum atque rotundum unde initium constitutionum et quando seu ubi sumendum? Innuit igitur Ptolemaeus quod initium annui status principium est mutationis quatuor temporum et qualitatum eius. Ita longioris temporis rariores ingressus et coniunctiones. Velut Saturni coniunctio cum Iove annorum ferme viginti, eorum vero recursus ad initia Arietis septingentorum nonagintaquinque annorum. Quartae partis autem, id est decentorum ferme annorum mutatio illorum ex trigono in trigonum. Tardiorum autem, id est, inerrantium mutationes annorum millibus distinguuntur. Verum Ptolemaeus omnia principaliter sumit ab eclypsibus luminarium et eorum coniunctionibus.
Est etiam illud consideratione dignum, quod quantitas effectuum magnitudine dupliciter mensuratur aut enim magna dici〈t〉ur, aut parva quantitate effectus aut temporis. Atque in effectu quoque duplex est consideratio magnitudinis, vel quia generaliter ad statum perveniat, vel quia celeriter. Veluti pestis tripliciter magna dici potest vel quia diu perseverat ut quae Mediolani fuit anno 1451. toto enim biennio perseveravit aut quoniam maxime sit exitialis quamvis non diu perseveret, ut quae anno 1524. saeviit in eadem urbe aut quae brevi interficit quamvis neque diu perseveret, neque plerosque occidat, sed plurimi evadant. Velut anno praeterito sudor anglicus cum plures evaserint, quam interierint pro saeva peste habitus est, quod quoscunque interimeret intra viginti quatuor horarum spacium interimebat plerosque autem intra sex aut octo.
Textus V
Horum potius priusque habendum ob eam quam reddimus causam, illud quod totarum est regionum et maiorum casuum.
〈Commentarius〉
Cum tres divisiones generalium constitutionum Ptolemaeus supra ostenderit in magis universalem et minus universalem ratione loci, in praeter naturalem et naturalem ratione quantitatis et magnitudinis, et in diversa genera effectuum quae ad qualitatem pertinent et in quibus praedictio ipsa versatur, veluti Saturnus et Mars cum cordi Leonis iunguntur, significant autem aliquid super Italiam quod Italia Leoni subiiciatur. Videndum est igitur quid significet? An pestem? An bellum? An terraemotum? An luem atque talia? Cum igitur haec vicissim veniant, ordo inter illa cadere non potest, sed in duabus primis divisionibus. Sed cum ex primis duabus divisionibus quatuor fiant membra, scilicet effectus magnus et magis universalis, magnus et minus universalis, parvus et magis universalis, parvus et minus universalis, de magnis ac magis universalibus prius tractandum docet. Innuens scilicet quod de minimis et minus universalibus ultimo sit tractandum unam ob causam vere, sed duas si eam distinguere voluerimus. Causa enim quae dicta est, est quod potentiores sint maiores causae maiorum effectuum et magis universalium, ergo non poterimus scire minores effectus, aut minus universales nisi scitis maioribus ac magis universalibus. Utpote sit constellatio quae significet maximam felicitatem Mediolano, et sit alia constellatio quae significet bellum exitiale toti Italiae, quomodo poterimus ex constellatione nostrae civitatis divinare felicitatem quam calamitat totius provinciae sit perversura. Alia causa est quia via doctrinae notiora sunt praeferenda, est autem ferme notius semper quod maius est.
Sed et ex praecedentibus habemus solutionem quartae dubitationis superius propositae, scilicet quod causae universales quaedam sunt potentes et quaedam debiles, debiles debilibus et potentes potentibus conferri debent, semper quae generales ex sententia Ptolemaei potentiores sunt propriis, et generaliores minus generalibus. Sed dupliciter hic distinguere oportet et ideo diligenter animadverte, praeter id quod ut dictum est quod debilis universalis non potest vincere validam propriam. Veluti si constellatio universalis faciat aerem benignum, temperatum et salubrem et aliquis ex propria genesi debeat aegrotare graviter, non evadet quidem ille a gravi morbo, nedum a morbo ex toto propter generalem constitutionem, sed minus graviter aegrotabit. Similiter et si constitutio pestiferos morbos denunciet non tamen validissima sit, aliquis vero ex genitura et directione, et revolutione debeat optime valere, non aegrotabit omnino. Vult igitur Ptolemaeus ut universalis constitutio vincat propriam, ubi par sit magnitudo effectuum significatorum observando tamen duo, primum quod malum vincit bonum duabus ex causis. Prima quod malum est de necessitate naturae, ut mors bonum autem non ita, utpote quod quis debeat suscipere filium. Secunda quia bonum est de ratione constructionis, et malum destructionis et ad construendum sufficit unum, ut recte inquit Aristoteles. Igitur malum est certius bono. Secundo quod magis ad rem attinet, cum constellatio generalis comparatur unicuique homini, vel simpliciter comparatur non determinatis hic qui sint, et sic semper est validior universalis constitutio quam privati, ubi pares sint magnitudine ut dictum est. Veluti est futura pestis certo anno Mediolani quae multos interfectura est, quidam Papiae ex morbo laterali eodem anno moriturus est, dico quod facilius est illum posse evadere a morte qui Papiae est, quam facere ne pestis multos occidat Mediolani, quia comparatio constellationis universalis ad incertam multitudinem, est comparatio ad proprium effectum, sicut genesis propriae ad illum cuius est genesis. Sed causa universalis, ut dictum est in comparatione ad proprium effectum, potentior est quam propria ad illum cuius causa est comparata, ut dictum est, ergo certius est pestem plures occisuram quam Socratem moriturum ex morbo laterali. Sed si comparatio fiat utrarumque constitutionum ad eundem hominem puta Socratem, tum oportet distinguere vel genesis Socratis est valde coniuncta constitutioni uni〈v〉ersali, et nunc magis oportet credere constitutioni universali et certior est quam constitutio propria, vel est parum coniuncta et tunc plus potest propria quam universalis. Et maxime istud contingit cum non solum propria parum coniuncta est universali, sed etiam illi repugnat. Et ideo ille qui aegrotat in peste, habuit coniuncta constitutionem cum constitutione universali, si autem evadit, parum coniuncta fuit aut omnino repugnavit propria genesis illi constitutioni. Et similiter qui evasit e navi quae submersa est in mari, habuit constitutionem repugnantem constitutioni navis et submersioni, non autem solum sine periculo et ideo istud habet aliquid annexum cum scientia fati.
In universum constitutio generalis mala cuiusvis hominis potest mutare propriam bonam ad malum, et ille qui nullam habet mortis significationem morietur in navi, quae submergitur in clade accepta, in peste quae crassatur, sed generalis bona non poterit tollere malum per propriam genesim significatum significacatum B, nisi omnino essent e regione contraria et bona esset longe potentior mala. Et ideo scientia oraculorum fuit praestantior multo scientia astrologorum. Est vero illud omnino scientia dignum, quod omnis homo qui nascitur in aliqua urbe vel oppido habet iam constitunonem connexam cum illo oppido, quia stellae verticales et altitudo poli sunt eaedem ipsi et loco in quo natus est. Et similiter dominus trianguli dominatur illi et ideo si constellatio fiat secundum unum istorum trium, tum communicabitur nato et poterit evadere tamen. Quod si fiat secundum erectionem loci et aedificationem urbis, tunc si genitura nati communicaverit illi, afficietur natus et non evadet et si non communicaverit illi non afficietur penitus. Quod si stella verticalis, aut dominus trianguli, aut signum proprium, aut situs Solis cum Arietem ingreditur similis fuerit ei, qui est in genitura illius, vel dispositor idem, vel interfector planeta in genitura fuerit idem cum significatore calamitatis, affligetur natus et morietur prorsus.
E cum dico prorsus non intelligo necessitatem mortis, nihil enim necessarium saltem habita ratione nostrae scientiae, quae est veluti coecutientis rem procul videntis, qui umbram quandam solam confusam assimilatam pluribus rebus incerto iudicio deprehendit, sed prorsus moriturum decernit, id est, quod non solum decernit morbum illi, sed etiam mortem. Haec volui adiecisse quia cum Ptolemaeus tradiderit doctrinam universalium per universales, et specialium per speciales causas, et universalium quidem ad uniuscuiusque hominis decreta cognoscenda, eventus enim sunt primarum substantiarum non tamen docuit quomodo universales causae singulis hominibus, scilicet Socrati atque Platoni applicentur. Nam de multitudine incerta, ut dixi, illa proprie est in quam generales constitutiones impetus suos effundunt. Quod vero illa doctrina esset necessaria, manifestum est ex eventibus ipsis, quoniam in quibuscunque fere calamitatibus, videmus multos omnino interire, paucos vero affici, sed non interire, ut in peste aegrotare, in civitatum direptione spoliari vel capi, vel vulnerari, plures etiam illaesos omnino evadere ac si nihil passa esset civitas incommodi, paucissimos etiam melius se habere ex propriae civitatis calamitate, veluti ditari, observari, honorari, magistratum inire, constat igitur illorum genesi constellationem convenire, illis non convenire.
Textus VI
Horum cognitio cum duo requirat, primum quarum inclinationum terrestrium quaeque loca signiferi et quae stellae commendationem habeant et quales suis in locis certis temporibus significationes futurorum dentur.
〈Commentarius〉
Ostendit duo quae scitu necessaria sunt, primum ut sciamus loca in quibus effectus debet contingere et hoc dicit scitur ex duobus, ex dominio signorum super partes terrae, et dominio stellar〈u〉m supple tam errantium, quam fixarum. Sed dices, etiam nonne ex initiis urbium? Respondeo quod Ptolemaeus illis initiis parum tribuit propter tres causas, prima quia talia initia sunt ex voluntate hominum, et non a natura. Et ideo sunt corrupta. Secunda, quia sunt maxime incerta, paucarum enim aut forsan nullius urbis vera origo habetur. Tertia, quia saepius augentur, minuuntur, reaedificantur, restaurantur, et legibus de novo formantur. Et modo vicem subeunt simplicis civitatis, modo principes fiunt plurium urbium, modo caput regni evadunt. Deinde dicit quod oportet etiam scire tempus talis eventus in talibus urbibus et locis, hoc autem quomodo docet dicens.
Textus VII
In coitu quidem luminum defectus, errantium vero in stellarum motibus ortus et statio.
〈Commentarius〉
Stationes |
|||||
♄ |
♃ |
♂ |
♀ |
☿ |
|
110 |
120 |
130 |
30 |
17 |
Gradus |
Distantia a Sole |
|||||
Tribus modis locos designari docet, primum quidem cum in coitu luminarium eclypses seu Solis seu Lunae contigerint, tunc enim magni effectus fiunt. Et non simpliciter loca sed in quibus magni effectus fiunt designantur, nam duplici causa ex eclypsibus magni contingunt effectus, tum quia Sol et Luna in eadem linea eclyptica sunt et aequaliter ab utroque polo distante, vel omnino valde prope tum quia lumen illorum quod adeo mortalibus est necessarium aut tollitur, aut aufertur, aut altero horum modorum imminuitur. Secundus modus est in reliquis errantibus cum primum exoriuntur et apparent. Exortum intelligit heliacum, hoc autem inferius exponetur, nam de propriis loquitur temporibus. Ortus autem heliacos quales sint docuit in 13. Magnae compositionis ipse Ptolemaeus, scilicet visionem et occultationem de quibus plane in tertio libro agam. Hic autem solum suspiciat errantium stationes crassiore minerva subiecisse. Ut etiam motus incrementa et diminutiones superius in enarratione et tabula, sed illa exacta est. Ergo oblata genitura licet coniicere si solum motus velocitas aut tarditas doceatur etiam in Venere et Mercurio, quali in statu sint. Nam orientales inferiores veloces ascendunt in parvo circulo, et ad Solem redeunt ut abscondantur est quia aucti sunt lumine et motu, et in superiore parvi circuli parte, ideo sunt in bono statu donec latuerint. Inde etiam occidentales motu aucti postquam Solis radios exierint. At occidentales motu tardi in pessimo sunt statu, absque dubio lumine et motu diminuti et proximi ut abscondantur. In mediocri autem orientales postquam apparuerint, lumine et motu diminuti. In stationibus autem si quis certior esse velit, consultat ephemerides. Ita fiet ut ex sola motus qualitate et loco planetae situm agnoscas, in parvo circulo motus, differentias et locos. Et ex his ortus et occasus ac vires. Sed ut ad pristinum propositum redeam, Ptolemaeus declarat iudicia temporum in magnis eventibus, sumi debere ex eclypsibus. Partium vero temporis quae inter eclypses intercipiuntur exstationibus atque exortibus heliacis planetarum. Ex quo manifestum est Ptolemaeum non magnifacere coniunctiones illas magnas Saturni, scilicet et Iovis, nisi ut ab eclypsibus vim recipiunt. Cum vero eclypses nunquam plus biennio intermittant ideo calamitatum causae nunquam deesse possunt. Et cum Saturnus Iovi propinquus ultro citroque Iovi per lumen maneat octo aut novem nonnunquam mensibus, semper autem plus quinque, manifestum est luminarium eclypses persaepe incidere in coniunctionem Saturni et Iovis, et longe etiam frequentius in coniunctionem aliquam duorum superiorum quorumcunque ut Iovis et Martis. Ideoque tunc maximi effectus contingunt absque dubio. Similiter et tempora deliquiorum docebit Ptolemaeus dividere per tempora coniunctionum Solis et Lunae. Cur autem exortus et stationes planetarum Ptolemaeus praetulerit eorum effectibus aliis quibuscunque, inferius explicabitur nam commentum hoc per se satis prolixum est.
Illud potius enarratione dignum videtur, quod mihi contingit anno 1539. Nam cum, ut in explicatione octavae geniturae apparet, deliquium maximum Solis iuxta ascendens meum contigisset, multique astrologi mortem praedicerent certam, tantum abfuit ut morerer, ut nunquam sanior extiterim iam 13. exactis annis. Tametsi magnis ac multis negociis implicitus semper fuerim et ad annum usque 1549. multorum et potentium virorum aemulationibus vexatus. Nihilominus in corpore incommodi nihil passus sum, quinimo honoribus et dignitatibus perpetuo auctus fui. Adiicere inquam haec volui quae inferius suo loco declarabuntur, ut homines intelligant deliquia ipsa si magna sint, magnorum eventuum causam praebere, non tamen in omnibus. Et enim, ut inferius ostendemus, civitas nostra cum eclypsi minime concordabat nec etiam semper mala a deliquiis procedunt, sed persaepe etiam bona atque felicitates. Ptolemaeus vero tametsi videatur hanc partem intactam reliquisse, quae maxima tamen erat et maxime necessaria, nulla tamen verior est sententia de hoc quam illius. Caeterum illud dubitatione dignum videtur, cur coniunctiones superiorum multi observent, oppositiones non ita? Cum tamen in luminaribus hoc non contingat, nec videantur oppositiones coniunctionibus minora damna inferre? Imo longe maiora et graviora? Decet ergo existimare quaedam in generalibus causis plus posse, quaedam in propriis et specialibus. Coniunctiones enim quod lumine constent, pluribus diebus manent, oppositiones unica die transeunt. Itaque ut declarabitur, quae minus manent, maiores effectus et efficaciores producunt, quam quae diu. Quae autem diuturniores, brevibus. Ea de causa oppositiones et quadrata mortes repentinas et subitas mutationes faciunt coniunctiones vero generales eventus. Oppositiones enim et quadrata sunt cum motu veloci, et mutatione ob id magna, atque ob id efficaciori, sed minus diuturna quae autem corpore constant, diuturna et lenta. Nullum vero lentum efficax, nec ullum quod efficax non sit, validos effectus producere potest. Verum cur neque de qualitate futurorum, neque de modis ipse hic quicquam decernat, cum tamen prius proposuerit et posterius sit executurus, ratio est quod illorum explicatio longior sit, et magis propria, quam ut hic mereatur exponi. Cur vero a deliquiis temporum sumat significationes, non autem a magnis coniunctionibus, scilicet Saturni et Iovis. Causa est quoniam si velis Saturni vim considerare tanquam appropinquationem quandam cum Iove, cum haec sit longioris ut dixi temporis, in eo toto cursu infinitas fieri varietates necesse est, non solum illum, sed et aliorum syderum atque figurarum coeli in unaquaque regione. Quod si exquisitam coniunctionem habere volueris cum in eadem parte coeli Soli propinquissimi fuerint, tunc enim velocissime moventur, et Iuppiter a Saturno discedit, sex minuta discrimen non superat, certe septimum non attingit. Ad hoc discrimen nullus mortalium, nec instrumento, nec aliter discernere potest. Exactissima enim ratio observationum instrumento armillarum constat. Armillis autem tam parva distantia non deprehenditur, cum hoc instrumentum non in minores partes dividatur, quandoquidem ut diligentissime in tres mille sexcentas divisum fuerit a Ptolemaeo. Igitur nec certa dies, nedum hora, aut coeli figura et status, haberi possunt. Multoque minus sciri ubi nam gentium eventus futuri sunt. Hanc ob causam scientiam talium coniunctionum quae ad hanc usque diem adeo celebrata fuit, quam parvi sit momenti clare quisque intelligit. Sunt tamen quaedam generalia quae ex coniunctionibus magnis habentur, et sunt quod coniunctiones in signis aqueis, quia trigonus est Martis, significant multa bella et inventiones operum mechanicorum propter Martem, et morbos malignos contagiosos propter Scorpionem et Cancrum, et mixtionem Martis cum Venere, vel cum Luna, et haereses graves, et magnas, Mahumeti, et aliorum quorundam dogma, lex, sub eo trigono ortum habuit. In primo autem trigono, scilicet Arietis fiunt mundi imperia et monarchae propter dominium Solis et Iovis qui significant tranquillitatem in mundo, haec autem non possunt contingere nisi uno regente omnia. Apparent et sapientes et viri insignes, et sterilitates magnae propter dominium planetarum calidorum, parumque humidorum.
Primum enim Arbace authore coepit imperium Medorum, quae enim ante caligine vetustatis obumbrata fabulis, quam historiae propiora sunt, anno ante Christum 800. cum eadem coniunctione in Ariete Christi tempore Imperatorum sub Augusto. Anno 790. Carolus Magnus dissolutum Imperium redigit in unum totidem annis in singulis collectionibus pene anticipando. Ideo post annum millesimum, quingentesimum, octuagesimum tertium usque ad annum millesimum, septingentesimum, octuagesimum secundum ante medium, incipiet Monarchia, et omnia regentur nutu unius. In secundo autem trigono, scilicet Tauri, fient terraemotus et inundationes, et cometae plures propter Capricornum in quo dominantur Saturnus et Mars et debilitatem praefectorum, qui sunt Venus et Luna. Dissolventurque quae parata sunt sub trigono aqueo.
Eiusmodi apparuerunt temporibus Tarquinii Prisci ante Christum annis circiter sexcentis et post ducentis. Et post rursus mille omnia dissoluta. Sed cum coniunctio pervenerit ad trigonum humanorum, id est, Gemini, tunc dissolventur Monarchiae per trigonum Arietis factae, et loco eius traducetur in aliam Monarchiam et propter dominium Saturni et Mercurii erunt multi sapientes, et artes vigebunt, et erunt multi deceptores et homines erunt improbissimi et vigebunt vitia in libidinibus maxima et cometae multae in coelo videbuntur propter Mercurium.
Et ante Christum tum primum floruerunt Hippocrates, Pythagoreas, Plato, Aristoteles, Theophrastus et Euclides, annis post Christum quadringentis lumina ecclesiae Augustinus, Hieronymus. Annis rursus 1200. Arabes inter quos princeps Averrois Algazel, Heber. Trigoni autem aquei effectus ante Christum apparuerunt bella quidem saevissima Romanorum cum seditionibus inauditis et conversione totius orbis, et tum artes maxime floruerunt ferme ut etiam nunc. Post a Christo nato, scilicet a 600. anno ad 800. bella Saracenorum et sectae Mahumetis, tumque iterum concussus orbis, artes floruere sub Heraclio Imperatore. Rursus anno post 800. id est, a Christo nato 1400. Typographica et machinarum ad miraculum usque, tum alia inventa mirabilia, talia igitur et his similia suis circuitibus erunt, sed non licet determinare tempora ac dividere, et regiones temporibus accommodare propter causam dictam, sed licebit ex deliquiis illa invenire.
Reliquum est ut dissolvamus residuum quartae dubitationis, quia relictum fuit unum argumentum contra Ptolemaeum, scilicet quod aliqui moriuntur ex morbis propriis magis inexpugnabilibus quam sint communes, utpote aliquis ex carcinomate, hydrope vel febre propria adeo concidit, et inevitabili morte detinetur, ut longe magis ille morbus inexpugnabilis videatur quam sit pestis. Videmus enim concidere virtutem statim et occulta causa, in quibusdam morbis propriis, quod non contingit in peste, cuius si inveniretur proprium auxilium sanabilis redderetur morbus. Et ita aliquando inventum est, et qui laborabant sanati sunt. Non igitur inexpugnabilis est hic morbus communis quia communis sit, et a potentiore causa, sed quia ignota est medela. Respondeo igitur quod morbus communis dum viget constitutio et nondum declinat, potentior est et magis inexpugnabilis proprio. Et quando inveniuntur auxilia, est quia iam est in declinatione. Et quoniam dicis, aliquis morbus proprius est magis inexpugnabilis dico quod non est verum, sed quia est absolute inexpugnabilis, videtur quod non possit esse maior. Veluti comparemus morbum proprium, casui domus super aliquem, et morbum communem, casui montis super aliquem, tunc tam inevitabilis videtur mors cadente domo, quam cadente monte, quo ad mortem solum attinet illius, attamen casus domus posset facilius prohiberi et a minore causa impediri, quam casus montis.
Per haec ad quintam dubitationem clara est responsio, quod coniunctus loco in magna constitutione, utpote in navi submergenda, in civitate destruenda, in exercitu caedendo ad internitionem, efficitur necessario et moritur, tametsi nihil aliud habeat commune cum illa constitutione, nisi habeat genesim potentem cuius dispositor dominetur domino constitutionis, aut loco exitiali exiliali B ipsius constitutionis. In aliquibus autem mediocribus constitutionibus, si debeat interire, non sufficit consensus loci, sed oportet ut constitutio ipsa sit colligata cum genitura vel cum loco directionis, vel profectionis seu revolutionis. Constitutiones vero a quibus nulli evadunt, sunt in quibus domini sunt valde potentes et in cardinibus ad unguem illius loci. Qui igitur evadunt, evadunt quatuor de causis aut quia mutant locum et ita non afficiuntur triplici illo consensu iam dicto superius vel quia dominus genesis illius dominatur loco infortunii et dispositoris illius, vel quia dominus geniturae illius et loci directionis et profectionis salvi sint, ipsa vero constitutio extrema non sit vel quia solum loci generali atque triplici affinitate loco iuncta sit, caeterum alioquin robusta genitura profectione atque directione. Differt hic modus a praecedenti, quia in praecedenti etiam alio modo genesis constitutioni alligatur, sed vinculum non magnum est, constitutio mediocris, hic vero constitutio magna est, sed nullo modo genesis ipsi constitutioni alligatur. Verum nihil est quod magis tutum reddat a constitutione generali quam cum dominus geniturae dominus est etiam ipsius constitutionis et maxime si benefica fuerit, nam si malefica servabitur quidem ab initio, sed post modum morietur aut interficietur.
Caeterum an astrologus possit mutare decreta in se ex astris quodammodo non tum primum, quia illa non exacte novit, ideo non illis occurrere poterit neque ipsa scimus, quoniam non est eius cognitio qualis scribitur, ut dixi, tum vero quia idem futurum esset et non esset, est autem futurum ex astris decretum non futurum, quia ex scientia ipsa prohibetur, cum sit liberum decernere inutilis ergo est scientia. An quatenus pars et causae non omnes possunt prohiberi, ut quoniam edit aromata et exercitur febricitaturum, verisimile est quod vero necesse est omnes colligit causas in quibus etiam illud continetur an sciturus sit et praevisurus inclinationem at fatum praesciri potest non caveti quia causae latent, neque enim oracula produnt neque genii. Astrologia autem causas docet non quod futurum est, ideo prohiberi potest, neque enim futurum erat, sed forsan fuisset. In quibusdam ergo scientia illius fato meliori inservit veluti ut non medicare cogar, non tamen ut fatum mutetur, aut astrorum decretis superatis dives evadam. Ex hoc tamen lucramur ut non nitamur in vanum ut aequo animo feramus, ut conditionem minus malam reddamus, non solum aliquid addentes in eam, sed aliquando abstinendo magis et commutando, et si non possumus addere in utilibus inutilia auferamus. Et commutatio eiusmodi sit, ut vel totum assequi possimus, ideo haec non in senectute, aut ut non totum relinquamus.
Textus VIII
Ante omnia huius quasi consensionis naturales causas exquiramus, obiter etiam percurrentes gentium ipsarum proprietates corporis ac morum qui quidem cognoscantur nequaquam discrepare a naturali constitutione cum stellarum dominantium, tum locorum zodiaci quibus subsint.
〈Commentarius〉
Trifariam naturali ratione aliquid quaeritur, velut ex principiis naturalibus, sicut geometrae faciunt, velut ex experimento ut medici solent, velut a notissimis, ut est ordo doctrinae omnibus his modis naturali ratione Ptolemaeus procedit ad quaerendas causas effectuum ac temporum et ponit proprietates corporis atque animi ipsarum gentium miro artificio, ut in sequentibus exponemus. Verum prius difficultates propositas explicemus.
Proposita fuit sexta difficultas, an homo subiiciatur eventibus secundum naturam loci, in quo natus est, vel ubi habitat? et respondemus quod secundum naturam loci in quo habitat, ut qui exit e patria laborante peste evadit periculum, nisi habeat genesim coniunctam constitutioni factae in patria. Exemplum, cuipiam ascendit Virgo, et in regione sua fit eclypsis Sole Geminos occupante, Saturnus vero dominus loci in septimo loco sit, ex quadrato deliquium respiciens, ut pestem omnino significet, sit vero Mercurius iuxta deliquii locum, morietur natus ille etiam quod e patria fugiat, ex morbo pestifero. Acquirit autem propter consensum loci in poli elevatione et verticalibus stellis et consensu ascendentis, naturam loci et sicut calescit Sole illo non patriae, et ventis refrigeratur, et imbribus madescit, ita et loci constitutionibus afficitur nisi ut dictum est. In electionibus autem regum et dignitatum, voluntariam rationem sequi non oportet, sed ut profectio regni ad locum pervenerit, ita fiet et ut genesis illius congruet profectioni et regno, ita eveniet similiter et de aliis dignitatibus et itineribus. Propterea nihil melius est ad augendam felicitatem, quam sequi spontaneum affectum ad calamitem autem impediendam electio nonnihil proficit non tam syderum constitutione quaesita quam exitiali ac naturali impedita. Circa partum vero totum tempus comprehenditur, et qui violento exeunt partu seu etiam detinentur, laeduntur, et nihil proficiunt. Verum omnis ratio ad naturalem partum referri debet, propterea tales permixtum habent geniturae genus, et invalidum, quoniam dissipata est et impedita nascendi virtus. Sed tamen nonnihil iuvari possunt corpore et animo, nam fortuna ex succedentibus maxime revolutionibus variatur, quae ubi in generales constitutiones bonas inciderint aut malas similiter et directiones et genesis ipsa bene vel male afficiuntur. At vero cum tales constitutiones soli Deo cognitae sint, aut superis, relinquitur ut partus acceleratio, aut retardatio nihil certi afferat praeter iacturam foetus. Ultimo quaeri solet an navis principium recipiat ab astris? Et an qui submerguntur in navi ex genesi sua hoc habeant, an ex constructione navis, an ex ingressu navis in mare, vel hora discessus? Dicimus autem navim quidem habere principium quo submergatur aliquod, sed maius esse in anima nautae, sicut et ducis belli in praelio et propterea multum confert ut nauta, et dux belli prudentes sint atque felices, nam talibus beneficae et bene constitutae dominantur. Melius est autem ita opinari quam principia dare rebus artificiosis, quae et voluntarie fiunt et agendi principium vere non habent, inditio est quod eadem tempestate plurimae naves pereunt, quae tamen diversis temporibus constructae fuere, aliquot etiam servantur non discrimine ipsarum navium, sed prudentia atque scientia gubernatorum. Itaque principia omnia actionum in rebus potius sunt naturalibus, quam voluntariis aut artificiosis. Dico autem naturalia, homines, plantas, belluas, pisces, elementa ipsaque artificiosa ut impetu naturali feruntur, veluti gravitate vel impulsu et mentes hominum ut appetitu naturali feruntur atque vincuntur, ut vero consilio agunt, parum aut nihil habent principii ab astris. Aliter et melius tempestas in mari est generalis constitutio, ut in terra praelium, in aere pestis. Sufficit ergo significatio ingrediendi aquas eo tempore. Ergo si dicas non ex genesi, poterit vitae terminus qui a constitutionibus generalibus, intercipi potest, neque fortuna quae tum ab illis tum a profectionibus mutari solet sciri. Respondemus esse verissimum, sed veluti divites homines fiunt paulatim singula colligendo, pauci tamen vel a praedonibus, vel a tempestate in mari pauperes evadunt, sic geniturae hominum quid cuique venturum sit decernunt, aliqui tamen constitutionum magnitudine oppressi, aut profectionum potentium multitudine acti, alios sortiuntur exitus. Qui cum multi videantur, eorum tamen qui singularem genesim absque interruptione sequuntur, maximus est numerus. Atque in illis etiam qui constitutionibus generalibus deprehensi, aut revolutionibus assiduis decreta genesis mutant, tamdiu effectus illius relucent in eorum vita, quandiu a constitutione aut revolutionum perpetuo successu fuerint remoti. Id vero temporis etiam in iis maximam plerunque totius vitae partem occupat.
〈II.2〉 Caput II
Textus IX: De proprietate universali gentium
Solent igitur gentiles proprietates distingui aut per totos parallelos et totos angulos, aut per situm erga eclypticam et Solem ipsarum.
〈Commentarius〉
Intelligit per parallelos lineas quae ab oriente tendunt, in occidentem, et sunt gentes quae diversam habent poli altitudinem. Per totos angulos, id est, qui sunt sub meridiano, quasi dicat qui sunt sub eodem parallelo, sunt eiusdem naturae et inter se convenientes et similiter qui sub toto angulo comprehenso inter parallelum et meridianum. Sed melius est legere coniunctim, ut sit sensus, distinguuntur bifariam gentes, vel ut comprehenditur una tota latitudo a parallelo et meridiano, aut ut partes illae comprehensae dividuntur penes maiorem propinquitatem aut distantiam ab aequinoctiali et oriente. Prima igitur divisio est generalis, et fit in tres partes. Prima est ab oriente in occidentem, secundum longitudinem et a tropico Cancri ad aequinoctialem secundum latitudinem, secunda quae etiam extrema est, cum eadem longitudine latitudinem habet inter circulum arcticum et polum. Tertia similiter est ab oriente in occidentem in longitudine, id est, centum octuaginta partium latitudinem habet inter duos circulos arcticum et aestivum, ferme aequalis ambabus aliis pariter acceptis. Ex his habetur ratio trium reliquarum quartarum mundi seu terrae, quarum mentionem non facit Ptolemaeus qui ex ista dignoscuntur. Nam singulae quartae tres habent partes praedictis correspondentes. Veluti quarta borealis quae est apud antipodas, partes habet similiter tres, unam quae est ab aequinoctiali ad tropicum Cancri quae correspondet primae, secundam a circulo arctico ad polum correspondentem secundae, et tertiam inter duos polos correspondentem tertiae. Hoc solum discriminis est, quod illis oriens statuendum est ubi nobis occidens et occidens illis, ubi nobis oriens, propter contraposium situm. Similiter et quarta australis ultra aequinoctialem superior orientem habet et occidentem, ubi et nos, inferior contrario modo. Et pars quae est inter aequinoctialem et tropicum Capricorni, correspondet parti quae est inter aequinoctialem et tropicum Cancri. Et quae est inter circulum antarcticum et polum antarcticum, ei quae est inter circulum arcticum et polum arcticum. Et similiter quae est inter tropicum hyemalem et circulum antarcticum, ei quae est inter tropicum aestivum et circulum arcticum. Una igitur explicata, reliquae manifestae fiunt. Primum igitur, ut dixi, sic in partes tres distinguit.
Textus X
Nam nostrae terrae quae iacet in uno aquilonari quadrante, incolae qui subiecti sunt australioribus parallelis, id est iis qui describuntur ab aequinoctiali usque ad tropicum aestivum, cum supra verticem illorum feratur Sol, quasi ustilatis nigrisque corporibus videntur et capillo esse crispo et denso, facie etiam contracta et statura contorta, natura fere calidi moribusque feris propter magnitudinem aestus in locis suis, quos Aethiopas vocare consuevimus. Qui et ipsi ad expositum modum se habent et aeris ibi talis constitutio est omnesque animantes ac quae nascuntur e terra cum his congruere reperiuntur. At qui subsunt Aquilonaribus parallelis, hoc est sub septentrionibus posita loca incolunt, cum eorum punctus verticalis a signifero et Solis calore longe absit, ideo etiam frigore et humido abundant, in qua cum alimenti copia insit, non exhauritur ipsa a vicino calore. Ibi sunt igitur colore albo homines, capillo promisso, statura proceri et bene habiti, natura subgelidi, sed et ipsi moribus feris propter frigoris illis in locis vim. Et conveniens cum his accidit hyemis magnitudo, et e terra nascentium granditas et animantium saevitia, hos vocamus vocamuss B generaliter Scythas. Qui autem loca tenent interiecta inter tropicum aestivum et septentriones, quia neque supra verticem illorum Sol fertur, neque inde longissime ad Austrum recedit in aere degunt valde, illo quidem temperato et singulariter, sed frigoris aestusque differentiae admodum parvae notantur. Quapropter et medio quodam colore et mediocri statura et natura temperata sunt habitationibus coniuncti et moribus mansuetis.
〈Commentarius〉
Intemperata corpora a calido et sicco, frigida sunt interitus et calida exterius, ideo nigra et crispa et contracta, et imbecillia et fera, propter siccitatem et similiter animalia. Contraria ratione, quae posita sunt inter circulum arcticum et polum, recta et alba et saeva propter frigus, id est, propter calorem magnum qui fit a contractione facta propter frigus, ideo etiam iracunda. Et in feritate et iracundia sunt similes hi quidem qui habitant in frigidissima regione propter caliditatem et hi qui in calidissima propter siccitatem. Et ideo inveniuntur antropophagi in utraque, quorum facies sunt terribiles et ab humana adeo alienae, ut vix videantur esse homines. Ita Haly et nostro tempore plures alii qui viderunt, referunt. Hoc tertium ex duobus aliis pendet, nam ex ira et crudelitate coeperunt primo hostes captos devorare, inde paulatim assueverunt. Quartum, est quod corpora illorum sunt magna in utraque regione propter calorem exteriorem in una, et naturalem in altera. Quintum est ferarum abundantia in utrisque, quia homines non persequuntur illas propter vastitatem solitudinum. Sextum est penuria meliorum ciborum ut vini et tritici, in caliga propter siccitatem, in frigida propter frigus. Septimum est extrema quaedam parvitas quorundam hominum in utrisque regionibus, in calidissima propter siccitatem, in frigidissima propter frigus congelans humidum. Octavum est agilitas magna incolarum, in frigida propter robur caloris nativi et exercitationem assiduam, in calida propter siccitatem nervorum, sicut apparet in phreneticis, et propter gracilitatem corporum. Nonum est malorum spirituum ut Hermes dicit, et reliqui spectra seu quod solitudines mali spiritus incolere soleant, seu quod in talibus regionibus tum propter aeris malitiam et intemperiem, tum propter pravorum ciborum usum humores adeo corrumpantur, ut talia falso videre et audire sibi persuadeant tum praecipue solitudinum metu imaginem talium augente. Ex quo sequitur decimum, quod in talibus regionibus inveniuntur praecantatores et necromantici et magi maximi, tum propter spiritus malignos, aut persuasiones de illis, tum propter simplicitatem incolarum, quibus talia facile est persuadere. Undecimum, quod in talibus regionibus sunt herbae veneficae, sed tamen longe plures in calidissima, quamvis et in frigidissima non paucae praesertim frigidissimae. Unde in Scotia passim est cicuta, et apollinaris herba. Et hoc provenit propter solitudines et intemperiem aeris, licet Scotia sit comprehensa sub regione temperata, sed est in fine eius versus circulum arcticum. Duodecimum, quod in utrisque sunt homines rudes et deceptores, ruditas provenit propter raritatem hominum, deceptio propter ruditatem quia dum timent decipi, malunt praevenire et etiam propter ruditatem non est illis cura Dei aut honoris, propter quae homines maxime custodiunt fidem. Differunt autem maxime in tribus, quia in calida homines sunt nigri, graciles, et regio serpentibus abundat. In frigida vero homines sunt pingues, albi, et regio absque serpentibus. Calida etiam regio profert gemmas et aurum, quia talia fiunt a magno calore et humido pauco. In frigida autem fiunt metalla imperfecta, velut plumbum et ferrum, quia fiunt a multo humido et pauco calore, sed et argentum proportione enim se habet ad aurum, ut plumbum ad aes. Verum in temperata regione omnia sunt mediocria magnitudo natura more, color quasi rubor, et roseus et subrufus, qui medii sunt inter album et nigrum. Ex hisque colligitur regula generalis quod eum regio calidissima terminetur ab aequinoctiali, et usque ad tropicos frigidissima a polis, et usque ad circulum arcticum et antarcticum erit temperatissima in medio harum ut quae aequaliter distet ab utraque. Intelligimus autem per hac ut in commentariis de aere, aquis et locis hominum quatuor differentias quas toto genere et natura distincta Aethiopes nigros prorsus, et Indos quosdam nigros ut carbones, oleaginos usque ad Alexandriam partibus triginta et una ab aequinoctii circulo Scythas et temperata in regione habitantes. Horum omnium mores, forma, victus toto genere quasi invicem distant, inde patet temperatissimam causa esse regionem, quae est media horum non mensura sed ratione, cum enim Sol est in initio Tauri nobis est praecipuum temperamentum tuncque distat a vertice nostro partibus 33. quibus ergo dum sub aequinoctii circulo est, distat a vertice partibus 33. his cum tantundem recedat quantum accedit facit temperamentum, cum vero regio iam propior sit aequinoctii circulo addemus ob haec partem 11. et fient partes temperatae regionis. Contra in calidiore detrahemus eandem partem iuxta rationem maioris distantiae apparebitque distantia in qua Sol efficit medium ver in ea regione. Velut ubi polus altior est horizonte 53. partibus, velut Edimburgi tunc Bononiae est ver medium temperamentum cum Sol distat a vertice partes 33. igitur cum 53. superet 23. in 20. quod est pars ferme 7. ex 11. detrahemus hanc partem et insuper differentiam a 53. relinquentur partes distantiae Solis a vertice Edimburgi 30. et ideo Sol declinabit ab aequinoctii circulo partibus 43. et ideo erit in fine Geminorum. Quanto vero magis appropinquant extremis inhabitabilibus, id est, male habitabilibus, tanto magis assimilantur illorum moribus, si frigidissimae, moribus Getarum et Laponum, si calidissimae, moribus Aethiopum et Indorum. Contraria ratione qui ex inhabitabilibus regionibus sunt, eo mitiores erunt et minus barbari ac feri, quo magis temperatae regioni erunt proximiores.
Textus XI
Horum etiam propiores Austro ingeniosiores et calidiores et rerum divinarum periti magis esse consuevere quod punctus ipsorum verticalis propinquior sit cum signifero. Tum errantibus sub illo stellis, pro quarum quasi familiaritate et ipsi animos habent promptos et faciles in comprehensione ac vestigatione rerum ac artium, maximeque earum quae proprie mathemata vocantur. Praeterea orientales horum viridiores sunt et animis fimis nihilque celantes. Orientem enim iure solaris naturae esse dixerimus, proinde et pars illa diurna et virilis et dextra putanda, cernimus autem in animantibus quoque dextra esse magis valida et robusto. Contra occidentales effoeminatores sunt et molliores et occultatiores, nam haec pars Lunae debetur, quae ab occidente semper post interlunia conspiciendam se praebet atque ob hanc causam et nocturna et sinistra, ut opposita orienti traditur.
〈Commentarius〉
Recte etiam non regione temperatam, sed propinquam signifero praetulit hic Ptolemaeus et certe in mathematicis et praesertim in astrologia ea regio praestantissima est in caeteris disciplinis plus valent studia reliquis, cum etiam in mathematicis et in astrologia diligentia gemmarum ostenderit, plus posse industriam ad sapientiam, quam patriam seu coelum. Nam litera Ptolemaei clara est. Quae igitur in temperata regione ad Boream accedunt, quoniam ibi stellae sunt egregiae magnae et illustres in Ursis, et rutilus fulgor, Arcturi, fortes sunt propter Martem, et patientes laborum propter Saturnum, iucundique et hilares propter Venerem, atque effusi in largitionibus et conviviis, nam stellae illae de natura maxime Martis sunt, inde Veneris et Saturni, parumque Iovis. Occidentales vero propter Lunae naturam minus superbi, et peregrinatores magni, fortes quoque propter commistionem Martis cum Luna. Ex his patet, quod Ptolemaeus existimat stellas verticales magnam habere vim, et sunt illae quae tantum habent declinationis ab aequinoctii circulo, quanta est altitudo poli illius regionis. Praeter has considerare decet stellas quae simul in ea regione ascendunt, aut coeli medium obtinent, aut descendunt, commiscent enim vires inter se, quia plurimum eodem tempore possunt. Post has sunt quae in communi sunt circulo positionis, nam et hae singulis diebus vires suas miscent invicem. Inter has potentissimae etiam sunt quae semel in die perveniunt ad communem intersectionem finitoris et meridiani. Hae enim singulo die cum in eo puncto fuerint, erunt cum omnibus planetis ac fixis in uno circulo positionis. Sunt autem hae quaecunque tantum habent declinationis borealis seu australis, quantum deest elevationi poli regionis ad complendas 90. partes. Velut Londinum habet altitudinem poli partium 53. Et cauda Scorpii declinationem meridianam ab aequatore 37. partium, et Vultur cadens tantundem versus boream. Dico quod utraque harum stellarum semel in die erit in communi sectione finitoris et meridiani Londini, ideo illae stellae plurimum poterunt in ea civitate. Et quicunque nascetur ibi altera harum stellarum in illa intersectione constituta plurimum poterit apud illos et habebit mores civitatis exquisitissimos. Etenim omnia sydera in illa genitura cum illa stella, quia erunt in aliquo circulo positionis, cum ea necessario participabunt, inficienturque illius qualitate, unde hoc notabile est in genituris.
〈II.3〉 Caput III
Textus XII: De familiaritate locorum et triangulorum et stellarum
Iam vero sequuntur haec etiam de duodecim signiferi locis certi modi proprietates morum et naturalium institutorum. Ut enim in praedictis constitutionibus aeris et iis quos generaliter calidos, frigidos, temperatos esse perhibuimus, certorum quaedam sunt proprietates locorum ac regionum, ubi illa generalia intenduntur remittunturve, vel ob positus sui naturam, vel altitudinem, vel humilitatem, vel propter etiam vicinitatem. Itemque cum alii equestres sunt propter campestria suae patriae loca, alii navigatores ob vicinitatem maris necnon mitiores aliqui ob soli bonitatem. Ita et certi modi naturas animadvertere in his est de naturali familiaritate stellarum iuxta duodecim loca signiferi particulariter et ipsa sumpta non singilatim sed generaliter. Necesse igitur fuerit haec quatenus particularibus considerationibus famulantur, nunc deinceps exequi.
〈Commentarius〉
Cum declarasset orbis partes generales, trifariam illas variari secundum diversas portiones docet, primum quidem, gratia exempli assumpta Hispania, cum sit provincia temperatae regionis, plurimum differt a Germania, et longe plus a Mesopotamia. Hoc autem trifariam contingit vel ob propinquitatem maiorem ad aequinoctialem, vel minorem, et ita ad occidentem. Nam Hispania est propinquior aequinoctiali et occidenti quam Germania, longe etiam plus occidenti propinqua, quam Mesopotamia, minus autem longe aequinoctiali, quamobrem maxima est differentia inter incolas istarum trium provinciarum. Et per hoc non solum nobis dedit modum cognoscendi differentiam provinciarum inter se, sed etiam partium provinciarum inter se. Veluti Mediolanum est magis occidentale et boreale quam Florentia, ideo Mediolanenses sunt fortiores, et pulchriora habent corpora, et delicatiores, et laborum patientiores at contra Florentini sunt magis compti, et ornati, et lingua liberiores, et minus cibo indulgent, et magis amatores scientiarum et disciplinarum mathematicarum. Hae enim sunt proprietates australium et orientalium quas declaravit in textu praecedenti, et pertinent ad astrologum, sed sunt adeo manifestae ut possint ascribi etiam philosopho naturali. Secundum est discrimen a natuta loci, de quo locutus est Hippocrates in libro De aere et aquis, et sumitur maxime a quinque conditionibus principalibus, quarum prima est quod locus sit campestris aut montuosus, et est figura terrae, nam campestres sunt molliores, mitiores et minus robusti habitatoribus montium, magis divites et compti, artiumque cultores. Secunda est a natura terrae, quaedam enim arenosa est et facit robustiores homines, sanos et industriosos quaedam est argilacea quae facit opulentiores sed infirmiores, ubi vero opulentia, ibi mores sunt mansuetiores et cultus artium viget propter praemia, et omnia magis ornata. Tertia differentia est a situ quo ad montes, si enim montes sint a parte orientis et septentrionis, erunt morbosi imbecilles et effoeminati, si vero regio ab his partibus patuerit, montes vero sint ab occidente et meridie, erunt incolumes, viribus firmi, armis dediti, feroces, artium minutarum contemptores, ut pinguendi, musicae. Quarta est in comparatione ad situm aquarum, vel enim omnino arida est, vel stagna adsunt et paludes, vel torrentes, vel fluvii, vel flumina magna et haec vel ab oriente, vel occidente, septentrione aut medio quodam situ. Salubriores enim ubi aqua velociter movetur et Soli exponitur et a latere orientali est et boreali, contrario modo montibus. Quinta est a vicinitate maris vel distantia mare enim non debet aliis adnumerari aquis, tum ob salsedinem, tum ob caliditatem, tum etiam ob amplitudinem et ventorum perpetuum flatum. Unde qui mari vicini sunt, omnes sunt mercatores vel pyratae, magis longaevi et magis firmi, periti natandi et navigandi. Quaedam vero ex his consequuntur veluti quod habitantes in planitie magis sunt equites et ob id etiam equitando magis valent habitantes in montibus omnes sunt agiliores et firmiores. Rursus habitantes in regionibus insalubribus etiam ob id sunt imbecilliores, ideoque etiam minus fortes quia conscii suarum virium, minus ergo crudeles ob timorem unde consuetudine postmodum fiunt misericordes. Ob haec vero astuti et fallaces conscii suarum virium, omne enim genus non solum hominum sed etiam beluarum robore vel astutia se tuetur. Ob id dici solet quod ubi pellis leonis desit, vulpina illi assimilis assuitur. Haec enim duo animalia satis accommodate invicem comparantur, quod alterum roboris, alterum versutiae maximae sit et pelles illorum ambae quasi sint flavae. Propter haec et tales laboriosi sunt, et circa minutas artes, propter virium imbecillitatem tractant minutas artes, et solicitudine complent atque assiduitate, quod viribus deest. Ob id etiam mercaturam exercent quia potius assiduo laboro e indigent, quam magno. Ideoque etiam specie liberales videntur, ob conversationem, intrinsecus tamen avari quoniam omnis timidus est avarus, et omnis avarus timidus. Propter haec etiam blandi sunt verbis admodum, tales enim sunt timidi avari et mercatores. Sunt etiam ob haec omnia dissimilatores maximi, adeo ut etiam metum ipsum dissimulent. Haec et multa alia quae innumera essent, ex hoc uno principio quod morbosi sint, omnia sequuntur, quae si velim singula persequi commentarius in infinitum excresceret. Sufficiat autem haec quae ad morbosum statum succedunt, licet non omnia praescripserim, pro exemplo adduxisse, ut non solum ex hoc aliorum statuum successus intelligas, sed etiam vel huius omnia quae succedunt et consequuntur nondum tamen sunt explicata. Itaque bene dicebat Haly quod si quis nascatur in oppido littoris maris qui debeat esse ex genitura maximus medicus, quomodo poterit si ibi omnes fuerint nautae fieri medicus, nisi exiverit illam patriam, sed erit inter nautas peritior, et sciet etiam quaedam auxilia in medicina empirica, ut solent scire nautae. Et ita si quis debeat esse ex genesi maximus ductor exercitus et rex, et nascatur inter imbelles Nasamones, quomodo poterit fieri dux et rex? Sed tamen fiet dux inter suos, et forsan in suspitionem regis adductus de rebellione, occidetur mandato regis. Et ita eadem genesis in civitate libera et armis potente significabit ducem et regem felicem, et inter Nasamones vel alias imbelles gentes, vel subditas alieno regi significabit obscurum tyrannum et seditiosum ducem, qui brevi etiam sit male periturus. Et haec est causa quod tot fuere inclyti duces Romanorum, Atheniensium et Lacedaemoniorum. An putas defuisse geneses strenuorum ducum in aliis civitatibus? Tamen omnes mediocres, et egregiarum plurimae effectu frustratae sunt, in tribus vero illis civitatibus, quod iam bello inclytae essent, et magnum imperium adeptae, sufficiebat mediocris genitura. Et ita considera de divitiis, de artificibus, et de omnibus aliis.
Ex hoc patet quod Ptolemaeus scripsit de universalibus, non tamen propter illa quam etiam propter singulos et geneses ipsas, in quibus maxime diligens fuit quod etiam patet per ea verba, si quis singularum rerum praedictionibus operam dare velit, non possit sine comprehensione generaliorum esse ad illas instructus, et haec est causa praecipua quod librum hunc, qui subiecti ratione longe maior esse debuerat, aliis breviorem fecerit, et nisi unicum, nam tractatio haec etsi etiam propter se facta sit, maiore tamen ex parte propter geneses facta est. Nec solum universalis ratio regionum ad privatos, sed etiam ad reges pertinet. Nam Scotici reges omnes ferme ferro pereunt, adeo ut ex centum quinque vix quatuor vel quinque morbo perierint. Anglorum vero reges omnes ferme seditionibus agitantur. Gallorum autem reges ab utrisque sunt immunes. Si igitur nascatur rex Scoticus, cum vel mediocribus signis necis violentae, omnino trucidabitur. Si vero rex Anglicus cum genesi habente signa seditionis populi, rex ille non solum habebit, sed et magnas et plures. Si vero rex Gallorum cum signis violentae necis et seditionis mediocribus, nec occidetur, et minima seditione vexabitur. Et haec fuit causa quod rex Gallorum Franciscus primus non obierit in praelio anno 1525. quando captus fuit a Caesarianis, nec seditione exturbatus fuerit a duce Borbonio, nec mortuus fuerit in carcere in Hispania, nam in omnibus his regnum servavit regem, et non rex se〈r〉vavit regnum nec propria genesis ipsius regis, quae mala erat et infelix. Et ideo haec est causa, quod qui nesciunt uti bona fortuna dum reges ipsi infelices habent genituras, magna inconmoda patiuntur successu temporis. Non enim decet in bellis regum, fortunam existimare esse regni. Et hoc totum alta mente celavit Ptolemaeus.
Tertium discrimen partium regionum est, ex trigonis, nam reliqua duo faciunt quidem ad genituras, non tamen possunt reduci ad eventus universales. Utpote si incidat cometas vel eclypsis in Ariete, non possum dicere quod pertineat ad Britanniam, quia sit vicina occidenti vel circulo arctico, vel quia sit plana vel circumdata mari, sed oportet quod sciam rationem qua sub signo Arietis, puta, collocetur. Secundo usus est ratione trigonorum quia regiones propinquae sunt similes in multis, utpote Galli sunt medii inter Germanos, Anglos, Hispanos et Italos. Cum igitur sunt similes magna ex parte Italis, et non sint sub eodem signo, si ponantur gratia exempli signa propinqua, utpote Leo dominari Italiae, Cancer aut Virgo dominabuntur Galliae, sed talia signa et domini illorum sunt omnino diversa a Leone et Sole domino Leonis, igitur non fuisset servata ratio similitudinis morum. Similiter multo maior confusio fuisset si haec familiaritas fuisset sumpta a signis quadratis vel oppositis et praeter id oportuisset dividere orbem terrarum vel nostram regionem in sex partes ratione oppositionis, vel in tres ratione quadrati, quod est contra naturam divisionis quae fit per circulos magnos. Nam cum duo circuli magni se dividunt, dividunt sphaeram in quatuor partes, et si fuerint tres circuli in octo, et si quatuor in sexdecim, ergo nunquam poterunt in tres aut sex partes dividere. Signa ergo trigona primum cum sint quatuor ordinibus distincta maxime conveniunt divisioni habitabilis terrae per circulos magnos in quatuor partes. Secundo conveniunt ratione similitudinis formae Aries enim Leo et Sagittarius sunt agrestia et quasi faera quadrupeda Cancer, Scorpio et Pisces sunt quasi aquea, nam Scorpio licet non vivat in aquis, vivit tamen in locis humidis, et sunt omnia muta Gemini, Libra et Aquarius omnia sunt humana voce, moderata etiam moribus Taurus vero et Virgo, et Capricornus sunt mansueta et cicurata animalia, nisi quod Virgini tribuitur forma humana propter magnam potestatem quam in eo signo obtinet Mercurius. Conveniunt etiam ob trigonum radium ista signa familiaritate quadam naturae, adeo ut quidam existimaverint esse qualitatum similium, neque id absurdum est nec contra Ptolemaei opinionem. Non tamen ob id solum inter se conveniunt, sed sicut tres mercatores quorum unus sit Italus, alter Gallus, reliquus Hispanus qui societatem societatnm B inierunt, familiaritatem inter se habent et amicitiam et consensum, et eodem modo tractant negocium mercaturae et simili forma literarum, cum tamen sint diversorum morum et naturarum, ita contingit de trigonis quorum signa communi consensu susceperunt administrationem unius quartae partis terrae habitabilis. Et tum maxime quia concordant singula triangula in duobus dominis quibus parent et a quibus reguntur et gubernantur. Tertio, factum est istud quoniam quaedam regiones valde distantes magnam habent inter se similitudinem non solum morum, sed etiam quia simul eisdem infortuniis quandoque magis affliguntur, quam confines provinciae. Imo plerunque confinium provinciarum contingit ut una sit felix, et alia infelix, cum una aliam invadit, utpote cum Galli veniunt in Italiam bello eam devastantes. Non conveniebat igitur confines provincias ponere sub eodem signo propter hanc causam, neque succedentibus sibi invicem propter causam anterius dictam. Cumque invenirentur ut diximus regiones distantes magis similes inter se eventibus et moribus quam propinquae, veluti Britannia et Iudaea, ob id Britannia et Iudaea, quod sint pervicaces et truces atque seditiosi, Britanni Arieti tribuuntur, Iudaei vero quod impii insidiosi et audaces, similiter sub eodem signo sunt atque planeta. Sic utraque harum regionum saepius et obstinatius ut nulla alia a Romanis rebellavit ac saepius ad internitionem concisa. Et utraque similiter novos ritus legis et divini cultus sibi fabricavit, aliquando quidem in melius, persaepe in deterius. Quod vero haec divisio per trigonos aliis tribus quartis terrae conveniat satis dictum est. Sed in septentrionali inferiore sufficiet occidens pro oriente, et oriens pro occidente commutare. Qua ratione inventa commutato ordine domiciliorum fiet trigonus Solis et Iovis, primus Librae, Aquarii et Geminorum. Secundus Lunae et Veneris, Scorpii, Piscium et Cancri. Tertius Saturni et Mercurii, Sagittarii, Arietis et Leonis. Quartus Martis et Lunae, vel Martis et Veneris, Capricorni, Tauri et Virginis. Primo igitur dabitur pars quae est inter occidentem et antarcticum Marti et Iovi. Secundo, dabitur pars quae est inter aequinoctialem et orientem Saturno et Veneri. Tertio, quod est inter orientem et antarcticum, eiusque dominis Saturno et Iovi. Eadem ratione et quarto dabitur quod est inter aequinoctialem et occidentem Marti et Veneri. Eadem quoque ratio erit de finibus, nam fines finibus erunt contrarii ad unguem, dabimus enim fines Ptolemaei descriptos in tabula superius Librae, ipsi Arieti, et Scorpionis, ipsi Tauro, et Arietis ipsi Librae, et Tauri ipsi Scorpioni commutata ratione, servatis eisdem dominis atque numeris ad unguem. Inventa autem ratione quartae partis superioris terrae versus antarcticum quo ad triangulos et fines, habebis etiam inferiorem solum commutatis ut in nostra regione oriente in occidentem, et occidente in orientem, superioris partis cum inferiore.
Textus XIII
Cum ergo in signifero quatuor triquetrae configurationes animadverti soleant, ostensum est in superioribus a nobis unum triangulum nempe Aries et Leo et Sagittarius esse Borrolybicum, quod nomen significat Aquilonis et Africi confusionem, hoc gubernatur primum quidem a Iove propter Aquilonem, deinde a socio Marte etiam propter Africum. Triangulum autem Taurus et Capricornus et Virgo Austrisolanum est, habetque principem dominatricem Venerem propter australitatem, socium vero Saturnum propter matutinitatem. At Gemini et Libra et Aquarius triangulum commistionis Aquilonis et Subsolani est, cuius dominatio praecipua est Saturnus propter matutinitatem, sociumque admittit Iovem ab Aquilone. Triangulum Cancer et Scorpio et Pisces Notolybicum, id est, Austri est et Africi, primumque regitur a Marte propter Africum, deinde et a socia Venerem propter australitatem.
〈Commentarius〉
Qui memor est eorum quae in primo libro superius scripta sunt, ne vel uno verbo quidem ad expositionem hoc in loco indiget. Qui vero illa non intellexit quae toties repetivimus, nec nunc, etiam si folia centum commentarii scripserim, intelliget. Caeterum haec repetiit Ptolemaeus non ut necessaria, sed ut ordo ad sequentia melius conecteretur, quam etiam ob causam figuram apposui per quam quae sequuntur facile possent intelligi, sed prius ipsum Ptolemaeum audiamus dicentem.
Textus XIIII
Quae cum ita se habeant et cum nostra terra distribuatur in quadrantes aequales numero triangulis quatuor, per latitudinem quidem a mari nostro ex Herculano freto usque ad sinum Issicum et ulterius versus orientem montanum usque dorsum, quibus separatur pars Aquilonaris ab australi, per longitudinem autem ex Arabico sinu per Aegeum pelagus et Pontum ac paludes Moeotidas, quibus dividitur pars orientalis et occidentalis, conficiuntur ita quadrantes numero posituque congruentes cum triangulis. Quorum unus totius terrae collocatus est, secundum Aquilonis et Africi commistionem dictus Borrolybicus, ad Celticam habetque commune nomen Europae. Illique oppositus, item unus secundum commistionem Austri et Subsolani, quem dicunt Notapelioten ventum ad Aethiopiam orientalem, quae pars australis Magnae Asiae recte dici poterit. Tertius est quadrans situs secundum Aquilonis et Subsolani commistionem, qui ventus vocatur Borrapeliotes, ubi est totius terrae pars, quam nominamus Scythiam, fitque plane Aquilonaris Magnae Asiae pars, huicque oppositus secundum Africi et Austri, qui ventus vocatur Libonotus, commistionem ad occidentalem Aethiopiam, vocaturque communiter Libyae.
〈Commentarius〉
Facile imo facillimum est in proposita figura quae Ptolemaeus proponit distinguere. Dividit totam terram huius quartae partis tam habitabilem, quam inhabitabilem per duas lineas quarum altera transit ab oriente in occidentem, reliqua a septentrione in meridiem in quatuor quadrantes. Primum quod est inter septentrionem et occidentem quem vocat Europam et a vento medio Borrolybicum dat Arieti, Leoni et Sagittario, et dominis eius Iovi et Marti. Secundum statuit illi oppositum inter meridiem et orientem in quo est Asia, et subiicitur medio vento inter Austrum et orientem, quem vocant Notapeliotem trigono secundo Tauri, Virginis et Capricorni, et dominis eius Veneri atque Saturno. Similiter tertium statuit inter septentrionem et orientem ubi dicit esse Scythiam et tribuit trigono Geminorum, Librae et Aquarii dominis eius Saturno et Iovi. Et quartum illi oppositum ubi ponit Lybiam seu Africam, quarto trigono Cancri, Scorpii et Piscium, et dominis eius Marti et Veneri.
Animadvertenda sunt hic duo pro intellectu sequentium, quod totius partis australis ultimam extremitatem, quae est iuxta lineam CD vocat Aethiopiam, sed partem ipsius quae est orientalis iuxta DF vocat Aethiopiam orientalem, et quae est iuxta FC vocat Aethiopiam occidentalem. Secundum quod magis refert est, quod cum toti septentrioni praeponat Iovem, et toti meridiei Venerem, et toti orienti Saturnum, et toti occidenti Martem, fit ut in primo quadrante dominetur Mars et Iuppiter non simpliciter, sed occidentalis, id est, Iuppiter pro ut habet conditiones occidentalis. Et in secundo Saturnus et Venus, non simpliciter Venus, sed Venus orientalis. Et in tertio Saturnus et Iuppiter, non simpliciter, sed Iuppiter orientalis. Et eodem modo in quarto Mars et Venus occidentalis. Et hanc distinctionem orientalis et occidentalis in beneficis invenit Ptolemaeus, ut doceret varios mores gentium. Nam stellae orientales habent adeo diversos mores ab occidentalibus, ac si essent non unus planeta, sed duo penitus diversi. Et hoc diligenter nota pro intellectu eorum quae inferius adiicientur. Incepit autem Ptolemaeus numerare quadrantes ab occidente et septentrione, et non ab oriente neque a meridie, ut sequeretur eundem ordinem quem sequutus est in Geographia, nam ibi incipit ab extremo occidente, id est, a fortunatis et a septentrione, ideo fecit primam tabulam in qua descripsit Hiberniam et Albionem, id est, Angliam, quia sunt in extremo septentrionis et occidentis. Dividit autem unumquenque quadratem in duas partes, ut cum dicit.
Textus XV
Praeterea sciendum singulos quadrantes qua vergunt in medium totius terrae nostrae, sortiri diversam naturam naturae suae quam in totius terrae divisione obtinuerint. Nam quadrans Europae quem diximus in divisione totius terrae in Borrolybico loco, id est, ad caurum positum. In medio et qua angulus exit in oppositi quadrantis angulum ad Notapelioten, id est, Vulturnum tendit et in positum huius quadrantis devolvitur. Quod ipsum et de aliis similiter accipi debet, unde apparet singulos quadrantes binis triangulis contrariis conciliari, cum alia quidem loca prorsus in se incumbens triangulum sustineant, media autem illa etiam in contrarium incumbant. In hac conciliatione assumendi sunt et gubernatores singulorum triangulorum atque rursum hi quidem Soli aliis in locis, in mediis autem illis et cum his Mercurii stella, quod media haec quidem et communis sit utriusque conditionis.
〈Commentarius〉
Duo facit in praesenti texto Ptolemaeus, primum quidem dividit unumquenque quadrantem linea recta in duos triangulos sibi invicem oppositos, ut in figura vides, gratia exempli primum quadrantem dividit per lineam ductam a septentrione in occidentem in duos triangulos, unum qui vocatur extremus, et est ille in quo inscriptae sunt notae Iupiter et Mars. Alterum qui tendit ad medium in quo est inscriptus primus et ita de aliis quadrantibus, cum igitur sint quatuor quadrantes, fient octo trianguli, quorum quatuor dicuntur extremi et puri quia non tanguntur ab aliis quadrantibus et quatuor qui vocantur trianguli medii qui circundantur ab aliis tribus triangulis mediis. Unusquisque enim eorum habet duos alios t〈r〉iangulos a latere, et tertium a fronte seu opposito. In unoquoque autem illorum posui numerum sui quadrantis, scilicet primus, secundus, tertius et quartus, ut intelligeres cuius quadrantis essent illi trianguli. Secundum quod docet, est quod cum sint octo trianguli, qui nam planetae singulis dominentur et regula est generalis, quatuor triangulis extremis seu puris dominantur sui duo planetae inscripti, utpote primo Mars et Iuppiter occidentalis. Secundo Saturnus et Venus orientalis, tertio Saturnus et Iuppiter orientalis, quarto Mars et Venus occidentalis. In triangulis autem mediis ponit Mercurium in medio sicut vides in figura, quia Mercurius est particeps dominationis in omnibus triangulis mediis propter quatuor causas, prima ut et ipse haberet dominium in mundo, secunda quia habitantes in mediis regionibus sunt ingeniosiores et disciplinis magis dediti et artibus, quae omnia per Mercurium significantur. Tertia, quia sunt negociatores et transeunt de uno triangulo in alium triangulum, et ex uno quadrante in alium quadrantem et hoc est proprium Mercurii, qui transit in naturam singulorum planetarum excepto Sole et Luna. Fit enim Mercurius quandoque perfidus, ut Saturnus male dispositus, et patiens, ut Saturnus bene dispositus, et lascivus ut Venus, et ferox ut Mars, et iustus ut Iuppiter. Quarta, quia natura illius est media inter planetas reliquos omnes quatuor, ideo merito collocatur in medio. Sol autem et Luna non ponuntur domini triangulorum propter id quod omnibus dominantur generaliter. In omnibus enim regionibus est aliquid iustitiae et fidei, et studii gloriae et modus dominandi, quae omnia habentur a Sole. In omnibus etiam regionibus vigent commertia hominum et consuetudines, desiderium nutriendi filios, et videndi regiones novas, et piscandi et colendi agros, et lucrandi, quae omnia sunt a Luna. Ideo nulla est gens tam barbara quae ex toto possit se expoliare ab affectibus et moribus Solis et Lunae, qui sunt communes omnibus gentibus. Sed si vis distinguere inter mores Solis et Lunae discrimen est quia mores Solis tendunt ad honestum, generofum, munditiem, et imperandum Lunae humiliora sunt omnia, ideoque ad lucrum, voluptatem, sorditiem et serviendum. Potest facile comparari Sol nobilitati, Luna plebi in civitate. Sol patri, Luna matri in domo. Et ideo Sol non diligit adeo filios sicut Luna, id est, nati sub illis. Et ita Sol significat ex aetatibus iuventutem, Luna pueritiam. Mercurio igitur in medio constituto, iste ordo servatur in mediis triangulis, primum dominantur planetae trianguli oppositi, utpote in primo triangulo medio primum dominabuntur Saturnus et Venus orientalis, secundo Mercurius, tertio domini ipsius quadrantis, id est, Mars et Iuppiter occidentalis. Et ita in quarto triangulo medio dominabuntur, primum Saturnus et Iuppiter orientalis, qui sunt domini tertii quadrantis, inde Mercurius, inde Mars et Venus occidentalis, et ita in aliis et haec est causa quod ipse posuit secundum trigonum illum, qui est ab opposito primi et non a latere. Et causa est quia quae pendent ab astris et nihil habent commune cum coniunctis et adhaerentibus, sed potius cum oppositis. Ideo primus triangulus participat de natura secundi oppositi, et non de natura tertii et quarti qui sunt a lateribus. Ex hoc etiam patet quod regiones quanto magis sunt versus medium in triangulis mediis, magis participant de natura planetarum quadrantis oppositi, deinde Mercurii, et minimum de natura planetarum proprii quadrantis. Quae vero sunt iuxta basim trianguli medii, plus participabunt de natura planetarum proprii quadrantis, et minus Mercurii et oppositi quadrantis. Medii vero inter cuspidem et basim aequaliter omnibus. Exemplum in primo triangulo medio, id est, primi quadrantis basis habebit plus de natura Martis et Iovis occidentalis ac Mercurii. Cuspis vero trianguli eiusdem, scilicet primi quadrantis plus habebit de natura Saturni et Veneris occidentalis, inde Mercurii, inde Martis et Iovis occidentalis. Medium vero inter cuspidem et basim medio modo et quasi aequaliter omnium particeps erit. His igitur constitutis, ipse tractat primo de primo triangulo, id est, exteriore primi quadrantis, deinde medio primi quadrantis, post de exteriore secundi quadrantis, deinde de medio secundi quadrantis et ita deinceps. Circa quod notanda duo sunt, primum quod partes triangulorum extremorum, ut magis appropinquant medio, id est, lineae mediae, sunt maxime de natura ferme unius planetae tantum, velut qui sunt maxime sub borea et declinant, neque ad orientem, neque ad occidentem nisi parum, ipsi sunt de natura Iovis ferme ex toto et parum valde Martis aut Saturni. Et ita qui sunt in linea occidentis et non declinant ad meridiem neque septentrionem, ipsi sunt ferme ex toto de natura Martis, et quasi nihil Iovis aut Veneris. Et ita illi qui sunt iuxta aequinoctialem, nec declinant ad orientem, nec occidentem sunt toti de natura Veneris et nihil ferme Martis vel Saturni. Et ideo in totum similes foeminis, imbelles, libidinosi, luxui et voluptatibus ac delitiis dediti, nihil omnino ingenuum aut virile cogitantes. Et ita de orientalibus, qui sunt omnino medii inter septentrionem et austrum pro Saturno. Secundum, quod in triangulis mediis licet observentur planetae contrarii quadrantis, tamen vult quod illi exuant naturam propriam quantum ad orientale et occidentale, et induant naturam quadrantis proprii. Exemplum in triangulo medio quadrantis primi dominatur Saturnus et Venus, qui sunt domini quadrantis secundi, scilicet oppositi, sed in quadrante secundo semper dominatur Saturnus et Venus orientalis. In triangulo autem medio quadrantis, primi dominabuntur Saturnus et Venus occidentalis, quia triangulus ille est pars quadrantis occidentalis et non orientalis. Secundum hoc igitur statuemus dominos octo triangulorum per ordinem, sicut ipse facit ad faciliorem intelligentiam textus sequentis. Circa quod notandum est quod beneficae variantur penes orientale et occidentale, scilicet Iuppiter et Venus, sed Saturnus et Mars non variantur penes boreale et australe. Causa est duplex tum quia beneficae facilius variantur quam maleficae, tum quia orientale et occidentale sunt qualitates in re, id est, in ipsis planetis, verae et naturales, quae ortum habent a comparatione planetarum ad Solem, sed australe et boreale sumuntur hic non ut latitudines ab eclyptica, sed solum ut differentiae partium terrae quibus planetae dominantur. Et ita non faciunt aliam differentiam quam illam quae dicta est superius in primo discrimine provinciarum, quae magis appropinquant aequinoctiali vel polo boreali. Quod si quis vellet considerare australe et boreale iuxta latitudinem in Saturno et Marte, tunc posset ponere australes agiliores, leviores.
Secundum hoc igitur, ordinem dictum sequentes, externo triangulo quadrantis primi dominantur Mars et Iuppiter occidentales soli. Et ex signis Aries, Leo, Sagittarius.
Triangulo medio quadrantis primi dominantur, primo Saturnus et Venus occidentalis, inde Mercurius, inde Mars, atque Iuppiter occidentales. Ex signis Taurus, Virgo, Capricornus.
Triangulo externo quadrantis secundi Saturnus et Venus orientalis soli. Et ex signis Taurus, Virgo, Capricornus.
Triangulo medio quadrantis secundi Mars et Iuppiter orientalis primo dominantur, deinde Mercurius, deinde Saturnus cum Venere orientali. Et ex signis Aries, Leo, Sagittarius.
Triangulo externo quadrantis tertii soli dominantur Saturnus et Iuppiter orientalis. Et ex signis Gemini, Libra et Aquarius.
Triangulo medio quadrantis tertii primo Mars et Venus orientalis, deinde Mercurius, deinde Saturnus et Iuppiter orientalis. Et ex signis Cancer, Scorpio, Pisces.
Triangulo externo quadrantis quarti soli dominantur Mars et Venus occidentalis. Et ex signis Cancer, Scorpio, Pisces.
Triangulo medio quadrantis quarti dominantur, primo Saturnus et Iuppiter occidentalis, inde Mercurius, inde Mars et Venus occidentalis. Et ex signis Gemini, Libra et Aquarius.
Et secundum hoc omnia dicta Ptolemaei quae in sequenti textu sequuntur, sunt adeo manifesta ut nulla indigeant expositione, nisi quod oportet ut habeas Geographiam illius ante oculos, sine qua non potes bene intelligere quae ille scripsit de provinciis et earum natura. Et ideo male faciunt qui multa nugantur in declaratione situs provinciarum, cum commentaria augeant in infinitum et nihilominus non possunt rem perfecte docere, nisi depicta figura orbis habitabilis. Quae profecto hic si suis coloribus depicta adiiciatur plus proficiet ad exquisitum intellectum sententiae Ptolemaei de provinciis, quam si magnum volumen commentariorum conscribatur.
Textus XVI
Quibus ad hunc modum distributis primi quadrantis Europei superiora loca quae sita sunt in totius terrae divisione inter septentrionem et occasum, conciliantur Borrolybico, hoc est caureo triangulo, quod est Aries et Leonem et Sagittarium dominos habet convenientes, Iovem et Martem vespertinos. In hoc totae gentes hae nominantur, Britannia, Gallia Bracata, Germania, Bastarnae, Italia, Gallia Togata, Apulia, Sicilia, Tyrrheni, Celtica, Hispania. Atque in his gentibus consequenter hi mores animadvertuntur, ut sint ob principatum trianguli sui et dominatorum illius impatientes regni et amantes libertatis, armorum bellique studiosissimi, patientes laborum, praestantiae, munditiae, fortitudinis sectatores. Propter vespertinum autem habitum Iovis et Martis propterque suum triangulum accidit his ut prioribus partibus viriles sint, posterioribus effoeminati, et mulierum amore non tangantur, cupidi masculae Veneris et hac in parte aemulatores neque hoc apud illos vitio datur ulli neque molle ducitur, quod hoc ipso animi illorum non perturbentur et quasi laborent, sed retineant nihilo secius usum virtutis, amicitiae, fidei, curae rei familiaris, beneficentiae. Harum ipsarum regionum Britannia, Gallia Bracata, Germania, Basternae, proprie subsunt Arieti et stellae Marti; itaque harum incolae sunt communiter feroces, pervicaces, truces. At Italia, Apulia, Gallia Togata, Sicilia, Leoni subiecti subiectae sunt et Soli, praestantiae, benignitati, amicitiae student. Tyrrheni vero et Celtae Hispanique commendati cum Sagittario Iovi libertatis, simplicitatis, munditiae sunt amatores. Reliqua loca huius quidem quadrantis, sed vergentia in medium totius terrae, Thracia, Macedonia, Illyricum, Graecia, Achaia, itemque Cretae et insulae Cyclades et maritima loca Asiae Minoris ac Cyprus, declivia de quadrante suo ad Vulturnum, adiunguntur etiam triangulo hoc Vulturni quo comprehenditur Tauro, Virgine, Capricorno et gubernatricibus stellis Veneri ac Saturni atque insuper etiam Mercurii. Quapropter horum locorum incolae magis sunt et corporibus et animis compositi et temperati et ipsi sane praestantiae cupidi, fortes, regni osores propter Martem; musicae autem et studiorum, libertatis cupidi, legum institutorumque suorum tenaces, populari imperio gaudentes, latores legum, quae a Iove habent; certaminum et munditiae studiosi a Venere; amicitiae, hospitalitatis, iuris literarum, eloquentiae cultores, Mercurio; iidem arcanorum sacrorum et initiorum institutores de Veneris vespertino habitu. Rursus ex his peculiariter pertinent ad Taurum et Venerem maritima minoris Asiae loca, Cyclades insulae ac Cyprus ideoque ferme voluptatibus, munditiae, corporique serviunt. At Graeci, Achivi, Cretenses, subditi Virginis et Mercurii, ingeniosiores et doctiores et animorum cultores evaserunt. Macedones autem, Thraces, Illyricum subiiciantur Capricornum et Saturnum, in re quidem paranda non inertes, sed a mansuetudine morum et coniunctionibus alieni.
Secundi quadrantis quae pars est australis Magnae Asiae, loca in quibus India, Ariana, Gedrosia, Parthia, Media, Persia, Babylon, Mesopotamia, Assyria, spectantia Vulturnum in totius terrae divisione, conciliantur et ipsa merito triangulo Notapeliotico, id est sito inter ortum et meridiem, Taurus, Virgo, Capricornus. Gubernaturque a Venere et Saturno de orientali habitu; quare et naturas illorum hominum cognoscere est huiusmodi modi dominationi convenire, nam et Venerem numen adorant, vocantque Isin, et Saturnum itemque Solis quem Mitram nominant, multi etiam horum futura praecinunt. Necnon et pudendae ab his partes consecrantur, quae efficiuntur ab habitu praepositarum stellarum seminalium. Ipsi natura sunt flagrantes concubitus, reique venerea appetentes, saltationes his et repudia, comptusque cordi a Venere, delicatusque victus a Saturno. Cum mulieribus propalam non in occulto consuescunt propter habitum orientalem, sed masculam Venerem odere. Neque pauci ex matribus liberos suscipiunt et pectore supplices gestus edunt, propter matutinum ortum et congruentiam cordis praestantiae cum vi solari. Vestitus fere ornatusque et corporis delitiis effoeminati a Venere. Animis autem, consiliisque excelsis, fortes, bellicosi, eo quod Saturnus cum habitu orientali congruat. Sed peculiariter sunt Iovis Venerisque magis Parthia, Media, Persia; qua de re et harum regionum incolae florido vestitu utuntur seque totos illo praeter pectora operiunt delicatoque victui ac munditiae dant operam. Virginis et Mercurii est Babylon, Mesopotamia, Assyria; quibus ideo et eximia mathematicarum disciplinarum cognitio et observatio syderum contigit. Saturno vero cedit proprie India, Ariana, Gedrosia, habentque eam ob rem cultores deformes, foedos, immanes. Media huius quadrantis loca in divisione totius terrae, Idumaea, Caelosyria, Iudaea, Phoenice, Chaldaea, Orchinia, Arabia Foelix, recedunt a suo quadrante ad Cancrum, qui ponitur inter septentrionem et occasum, itaque Borrolybico triangulo conciliantur, quod est Arietis, Leonis, Sagittarii, cum dominis Iove et Marte, quibus communis Mercurio adiungitur, unde sunt ad mercaturas faciendas aliis aptiores et callidiores, in formidine contemptores, insidiosi, animis aanimis B servilibus, omnioque in stabiles pro stellarum praepositarum figuratione. Est autem Coelosyria, Iudaea, Idumaea, magis Scorpionis et Arietis Martisque propria; ob eamque rem incolas habent fere audaces, impios, insidiosos. Phoenices Chaldaei, Orchinii sub Leone et Sole sunt, quod simplices, humanos syderum observatores, inque primis Solis veneratores reddit. Arabia Foelix subest, Sagittarii et Iovi; unde extitit illa consentanea appellationi feracitas et copia aromatum et hominum dexteritas et liberalitas vitae contractuum, negociorum.
Sequitur quadrantis tertii septentrionalis pars Magnae Asiae, cuius superiora loca continent Armeniam, Hircaniam, Mattianem, Bactra, Casperiam, Seticam, Sauromatas, Oxianem, Sogdianen, quaeque alia in divisione totius terrae spectant Aquilonem, qui est inter septentrionem et orientem locus, hae regiones igitur conciliantur Aquilonari triangulo Gemminis, Librae, Aquario, gubernatores autem Saturnus atque Iuppiter habitu orientali. Harum itaque incolae Iovis et Saturni numina venerantur. Suntque ditissimi et auro abundantes, victu mundo et consuetudine honesta, sapientes, magi, periti rerum divinarum, moribus ad liberalitatem et iustitiam compositis, animo magno, fortes, osores imporbitatis, ita naturae quodam instinctu animantes suorum ut pro ipsis ne mortem quidem oppetere dubitent, respectu decoris ac pietatis. In usu rei veneriae moderati et puri, vestitu sumptuosi, benigni, animo sublimi; quod fere Saturni Iovisque stella orientali in habitu conficit. Caeterum ex his Hyrcani, Armeni, Matiani proprie referuntur ad Geminos et Mercurium; itaque et sunt mobiliores ac subimprobi. Bactrianae gentes et Caspiae, una cum Sericis Librae parent et Veneri; indeque divitias congerunt, musicae deliciisque indulgent. At Sauromatica, Oxianae, Gogdianae, subiiciuntur Aquario et Saturno; habentque homines immanes, tetricos, feros. Reliqua huius quadrantis et in medium totius terrae decidua loca, Bithynia, Phrygia, Colchis, Syria, Commagene, Cappadocia, Lydia, Cilicia, Pamphylia, descendunt a suo quadrante ad Africum, qui est inter occasum et meridiem, inciduntque in notolybicum triangulum Cancrum, Scorpium, Pisces, dominante Marte et Venere cumque his Mercurio. Hinc illae gentes fere numen Veneris adorant, multis variisque suae linguae vocabulis ut matrem Deum celebrantes, ipsum Martem Adonin, rursumque aliter appellant, hisque divis cum questibus initia habent constituta. Sunt autem perimprobi et animis servilibus, laboriosi, mali, impliciti expeditionibus mercenariis, belligerationibus, rapinis, praedationibus, ipsi mutuo sese subigantes et vastationes sibi ipsis, bellumque inferentes. Quae omnia a Marte et Venere orientali concursu proficiscuntur, quoniam autem in Veneris triangulari signo Capricornus altitudinem habet, Marte et in huius item triangulari signo Pisces, ipsa Venus extollitur, fit ut illis in locis summa benevolentia et charitate maritos suos foeminae complectantur, domique custodes sint et operum studiosae, famulatione, sedulitate, obedientia commendabiles. Ex his Phrygies, Bithyni, Colchi pertinent magis ad Cancrum et Lunam. Quo fit viri ut fere leves sint, morigerique mulieribus, contra harum pleraeque de Luna orientali masculinitate, viriles, imperiosae, bellatrices, ut Amazones perhibentur, fugientes virorum, gaudentes armis, ad virilitatemque foemininum sexum instruentes ab infantia, dextrae mammae amputatione quo habiliores ad subeunda belli munia fiant; has etiam partes corporis nudare solent, ut in rebus gerendis muliebritatis omnis opinio amoveatur. Qui vero Syriam tenent et Comagenem et Cappadociam subduntur Scorpii et Marti; itaque multum audent, improbi sunt, insidiosi, laboriosi. At Lydi, Cilices, Pamphylii cedunt Piscibus et Iovi; suntque in reparanda attentiores, commertia et mercaturas faciunt, liberales, faciles in contractibus.
Restat quadrans Lybies, ut appellant, in quo sunt Numidia, Carthago, Africa, Phyzania, Nasomonitis, Garamantes, Mauri, Getulia, Metagonitis; huius situs in divisione totius terrae est ad Libonotum, id est Africum inter occasum et meridiem, conciliaturque Notolybico triangulo, Cancro, Scorio, Piscibus, regiturque convenienter a Marte et Venere habitu vespertino. Ex quo apud illas gentes usu multum venit ut vir ac mulier aut frater ac soror, una matre geniti regnum teneant, sic quidem ut vir viris, mulier mulieribus praesit, et hoc in successionibus servetur. Calidi ibi sunt homines, proclives in muliebrem Venerem, raptores coniugum, ibi multis in locis cum novis nuptis primi sunt regum concubitus, alicubi etiam est mulierum inter omnes communitas. Mangonissantur autem admodum et muliebres mundos gestitant quod a Venere habent, non est tamen animorum illis promptitudo, sunt nonnihil improbi, praestigiatores, perversi, temerarii, obvii discriminibus, idque a Marte. Rursum ex his Numidae, Carthaginenses, Afri debentur Cancro et Luna, et hac de causa a coniunctionibus commertiisque non alieni sunt, inque omnium rerum affluentia degunt. Sed qui incolunt Metagonitida, Mauritaniam, Getuliam, Scorpio obediunt et Marti, immanes, bellicosi, carnivori, discriminibus obvii, neglectores vitae, inque sese mutuo invadentes. Phizani, Nasamones, Garamantes subiecti Piscis et Iovi, liberalibus et simplicibus sunt moribus, opus faciunt, consiliis valent, sordium regnique fugientes, propter Iovem, Ammonis veneratores. Huius quadrantis media loca in totius terrae divisione Cyrenaica, Aegyptus, Thebais, Marmarica, Oasis, Troglodytae, Arabes, Asania, Aethiopica media, a suo quadrante versa ad Aquilonem subeunt et sub Borrapelioticum etiam triangulum et dominos Saturnum ac Iovem insuperque Mercurium. Unde gentes hae pro communi stellarum istarum vespertino imperio deorum sunt reverentes, superstitiosi, servientes diis, eiulatores, mortuos suos occultantes terra et amoventes e conspectu, propter vespertinum habitum, institutis et ritibus variis, neque uno cultus numinum genere utuntur; parent humiliter, cumque metu et abiectione ac patientia, imperant animose et magnifice. Viri plures uxores, foemininae maritos habent, connubia appetunt cumque sororibus commiscentur, virorum in gignendo magna efficatia in concipiendo mulierum foecunditas, ut in regione accommodata generationi. Multi ibi viri putidi et animis muliebribus reperiuntur aliqui et in partes genitales grassantur, propter maleficarum ac Veneris vespertinam figurationem. Ex his Cyrenarum, Marmaricae inque primis inferioris Aegypti incolae ascribunt proprie Geminibus et Mercurio ideoque sunt cogitantes, prudentes, intelligentes rerum omnium, sed maxime sapientiae et divinitatis, magi, arcanorum initiorum institutores, in mathematicis plane excellentes. Qui Thebaida tenent Oasin, Troglodyticen, Librae sunt ac Veneris; unde calida natura est illorum et mobilis et in abundantia degunt. Arabes, Azani, Medi, Aethiopes, dantur Aquario et Saturno suntque carnivori ac piscivori et pastores, agrestem et feris similem agunt vitam.
〈Commentarius〉
Nihil iam puto deesse ad intellectum praecedentis textus, sed existimo melius ut postquam haec omnia principaliter propter geneses Ptolemaeus descripsit ut etiam ad geneses planetarum hi dominatus certo ordine ascribantur. Igitur ut ad dominos tertii trigoni deveniam Saturnus et Iuppiter orientalis facit divini cultus observatores, ditissimos et auro abundantes, mundo victu, consuetudine honesta, sapientes, magos, peritos rerum divinarum, moribus ad liberalitatem et iustitiam compositis, animo magno, fortes, osores improbitatis, atque adeo ut pro decore ac pietate mortem oppetere non dubitent. In usu rei venereae moderatos et puros, in vestitu sumptuosos, benignos, et animo sublimi.
Mars cum Iove occidentali facit amatores libertatis, armorum et belli studiosissimos, laborum patientes, fortitudinis, munditiae ac praestantiae, conservatores amicitiae ac fidei rei familiaris studiosi sunt custodes, beneficique ac virtuti dediti, verum a mulierum amore magis alieni, puerorumque sectatores et qui ea aetate etiam Venerem libenter patiantur, atque hi primo trigono externo conveniunt.
Saturnus et Venus orientales, faciunt divinos, cupidosque saltationum, et comptos, delicatosque, concubitus multi cum mulieribus. Sed tamen cum consanguineis et matribus etiam quandoque concumbunt, vestitus et ornatus et delitiae foemineae quasi et molles, fiunt etiam eunuchi natura, alii voluntate, nonnulli casu. Caeterum animis atque consiliis excelsi, fortes, bellicosi, talem fuisse Narsetem Eunuchum Iustiniani qui barbaros ex Italia expulit, credendum est. Atque hi secundo congruunt trigono externo, sed tales etiam a masculina Venere abhorrent.
Mars cum occidentali Venere facit proclives in Venerem muliebrem, raptores virginum, violentos adulteros adornant se, et muliebri habitu gaudent, improbi, praestigiatores, perversi, temerarii, prompti manu, denique omnino mali praeter fortitudinem, similes sunt habitantibus in quarto trigono extremo.
Iovis et Veneris orientalis mores sunt delicatos esse, et munditiae studiosos, et florido vestitu uti super omnes homines, tales sunt Persae. Sunt etiam in re paranda, attenti mercatores faciles in contractibus et liberales, consilio quoque valent.
Saturnus orientalis facit deformes, foedos et inanes ut Indi. Occidentalis autem carnivoros, ictiophagos, pastores, moribus agrestes et feros, ut sunt Aethiopes occidentales.
Mercurius orientalis facit eos qui mathematicas optime assequantur, et siderum observatione maxime delectentur. Occidentalis autem ingeniosos et doctos, verum non adeo mathematicarum studiosos, sed qui animorum cultui tamen maxime incumbant. Generaliter autem facit mobiles et subimprobos.
Venus occidentalis facit voluptatibus omnino deditos, sed tamen mundos, ut Cyprii. Orientalis autem musicae studiosos et delitiarum. Generaliter autem mobiles, ut foeminae.
Mars occidentalis facit feroces, pervicaces, truces ut Germani. Orientalis audaces, impios, insidiosos. Male dispositus, immanes, bellicosos, carnivoros, seditiosos, vitae contemptores, periculis ultro se offerentes.
Iuppiter occidentalis facit libertatis amatores et simplicitatis et munditiei, ut Hispani. Orientalis autem liberales dexteritatis maxime, ad coniunctionem cum hominibus aptissimos et mercaturae studiosos.
Sol facit praestantes, benignos, amicitiaeque maxime observatores ut Itali, facit et humanos simplicesque, et qui observationibus siderum delectentur.
Mars cum Venere orientali facit improbos, laboriosos, latrones, rapaces, milites, mercenarios, servilibus animis atque omnino malos. Tum magis si Mercurio adiungantur.
Saturnus et Mars occidentales in re paranda facit minime inertes, sed ab amorum consuetudine et aliorum hominum coniunctione alienos, ut Macedones.
Luna orientalis facit foeminas viriles, imperiosas, contentiosas, laboriosas. Occidentalis autem viros molles, effoeminatos et mulierum imperio subditos. Unde fit ut quibus in regionibus mulieres viris exaequantur aut plus possunt, ut in Gallia, hae regiones Lunae imperio magna ex parte subditae sint. Tales autem mercaturae apti et a coniunctionibus cum aliis hominibus non alieni, divitesque.
Saturnus, Venus et Mercurius occidentales, faciunt animo compositos et temperatos, fortes, libertatis amatores, et regni osores, musicae studiosos, et eruditionis. Leges et instituta tenaciter servant, et nova etiam condunt et inveniunt. Certamina et munditiem diligunt, amicitiam et hospitalitatem colunt, eloquentiae operam dant, arcanorum quoque et sacrorum maxime periti.
Iuppiter Mars et Mercurius orientales faciunt callidissimos mercatores, audaces, insidiosos, laboriosos, serviles et omnino instabiles.
Saturnus, Iuppiter et Mercurius occidentales, faciunt superstitiosos, mortuos sepeliunt et illos multis ceremoniis lugent, Deum maxime timent. Sed multae haereses et multi ritus. Imperant animose et magnifice, qui vero parent maxima cum patientia et metu, atque adeo humiliter ut omnino abiecti esse videantur. Foecundi sunt tam viri, quam mulieres.
Textus XVII
At conciliationes quidem stellarum signorumque cum certis gentibus communesque harum proprietates designatae a nobis breviter ad hunc modum sese habent. Ad usus autem facilitatem exponemus deinceps nudam traditionem conciliationis singularum gentium cum unoquoque signo ex superioribus convenienter ductam, hoc modo.
〈Commentarius〉
Quoniam haec omnia eo tendunt ut effectus eclypsium et constellationum sciantur quas in provincias dirigantur, ideo cum id sciri non possit nisi cognoverimus quodcunque signum quibus provinciis dominetur, restat igitur dubitatio quonam pacto affecto signo, sciamus quaenam provincia debet affici. Utpote Aries dominatur Britanniae et Germaniae, et Iudaeae, atque aliis provinciis multis quas inferius describet, non par autem est Ariete per eclypsim affecto, ut in has omnes provincias simul calamitas aut felicitas perveniat postquam igitur non in omnes venturus est effectus, scire par est in quam ventura sit, hoc autem inferius declarabitur. Solum enim iam illud restat quandoquidem ex tam communi regionum situ in paucarum solum discrimina deveniamus, ut etiam distincte sciamus affecto uno signo quae nam provinciae, ut dixi, illi ita subiiciantur, ut effectus in eas solas perveniat. Veluti Ariete affecto an sola Britannia, an Iudaea, an Germania constellationi subiiciatur. Neque enim ut dictum est verisimile est quod in omnibus idem effectus eveniat. Circa haec notandum est quod leges omnes, ut Haly dicit, in medio habitabilis promulgantur, et ex illo in extrema perveniunt, quia Mercurius dominus est eius partis, scilicet mediae, ut declaratum est. Leges autem multis verbis indigent et rationibus, ac mutatione institutae vitae, quae omnia a Mercurio significantur. Nihilominus Mercurius per se non potest dare legem, sed socius fit Saturno et significat legem Iudaeorum quae est durissima et foedissima, et cum avaritia, et usura, et divortio, et connubiis illicitis, et lepra et immunditiae gentis. Et cum his tamen stabilitatem magnam et constantiam, et observationem ipsorum praeceptorum usque ad superstitionem, et associatur Iovi, et significat legem Christianorum quae est munditiei, pietatis, castitatis, misericordiae, probitatis, et in qua plura fuerunt regna et honos summus sacerdotii, quia Iuppiter praeest sacerdotio, et non admittit divortium. Et associatur Mercurius Marti, et significat legem Mahumeti, et arma, ac bella, violentiam et saevitiam. Et associatus Veneri significat legem idola colentium varia et diversa totam plenam voluptatibus, lascivia. Et qualibet lex associatur stellarum inerrantium dominationi praeter planetas ob longitudinem temporis quo manent, nimis enim multi circuitus essent planetarum, si ad illos solum referrentur, utpote Saturnus qui circuit coelum in triginta annis, et iam lex Iudaeorum inchoavit annis ter mille septuaginta sex ut centum revolutiones ac tres insuper exegerit. Praeterea multa sunt quae legibus peculiaria sunt, et haec a mistione procedunt planetarum cum fixis et luminaribus, et etiam planetae ipsi commiscentur ut vidimus ac videbimus. Et earum etiam promulgatio hahet causas superiores Deum et Dei inimicos, nos autem mundana solum attingimus. Et leges habent ortus ac initia a suis planetis velut Iudaica ab oriente, quia Saturnus orienti praeest. Mahumeti autem ab occidente, quia Mars occidenti dominatur. Et Iovis imperium est a septentrione, ideo in ea parte fundata est lex Christiana, licet et ipsa ab oriente, propter coniunctionem cum Iudaica, originem sumpserit. Idolorum autem lex quoniam a Venere exortum habuit, initium sumpsit a meridie, scilicet, Assyria, Babylonia et Chaldaeis. Primus enim Belus Assyriorum rex adorari se praecepit. Haec autem dicta sunt quae ab Haly excidantur non obiter, sed ut accidentia quae in legibus contingunt et mutationes, et haereses ex astris praevideri possint. Affligentur autem leges maxime ut in trigonis oppositis coniunctiones maximae fuerint. Est autem trigonus Christianae Aries, Leo, Sagittarius, et eius dominus Iuppiter, quia Sol communis est. Idololatricae Taurus, Virgo, Capricornus, et eius dominus Venus, nam Luna communis est. Iudaicae Gemini, Libra, Aquarius, et eius dominus Saturnus, nam Mercurius communis est quia omnibus favet. Et ideo posteriores leges Iudaicam non deserunt, sed recipiunt, quia Mercurius quo omnes leges indigent, proprie dominatur trigono Iudaeorum. Ideo decreta eius legis tanquam fundamenta ab aliis recipiuntur. Trigonus autem Cancri, Scorpionis et Piscium Mahumeticae praeest, nam Mars religioni illi dominatur, et initium dedit coniunctio media anno Christi 591. in Cancro, quae postmodum perseveravit usque ad annum 789. in signis aqueis, nemini autem dubium est quod Mahumetes natus est, intra hos terminos, legemque ipsam promulgavit. Christus quoque natus est post sex annos a coniunctione maxima in Ariete, promulgavitque legem ea coniunctione in trigono Arietis, Leonis et Sagittarii vigente. Itaque tum ab origine temporis, tum regionum ubi coeperunt, tum moribus, patet hos trigonos hosque planetas, has leges moderari. Adversantur autem trigoni prout et planetae, trigonus quidem Arietis trigono Cancri, quia Mars et Iuppiter inimici sunt, et maxime potentes ambo, ideoque diuturnum bellum. Similiter trigonus Tauri trigono Geminorum, quia Venus et Saturnus inimicissimi, sed ambo debiles tamen. Unaquaeque etiam lex, maxime posterior, alias destruit. Haec autem alibi dicta sunt, sed haec praesenti proposito sufficiunt.
Textus XVIII
Nuda expositio quae gentes quibus sub signis ponantur:
Aries: habet Britanniam, Galliam Bracatam, Germaniam, Bastarnas, Coelosyriam, Palaestinam, Idumaeam, Iudaeam.
Taurus: Parthiam, Mediam, Persida, Cyclades insulas, insulam Cyprum, maritima loca Asiae Minoris.
Gemini: Hircaniam, Armeniam, Mattianen, Cyrenas, Marmaricam, inferiorem Aegyptum.
Cancer: Numidas, Carthaginenses, Afros, Bithyniam, Phrygiam, Colchida.
Leo: Italiam, Galliam Togatam, Siciliam, Apuliam, Phoenicen, Chaldaeos, Ochiniam.
Virgo: Mesopotamiam, Babylona, Assyriam, Graeciam, Achaiam, Cretam.
Libra: Bactra, Casperiam, Seras, Thebaida, Oasin, Troglodytas.
Scorpio: Metagonitida, Mauros, Getulos, Syriam, Commagenem, Cappadocas.
Sagittarius: Tyrrhenos, Celtas, Hispaniam, Arabiam Foelicem.
Capricornus: Indiam, Arrianen, Gedrosiam, Thraciam, Macedonas, Illyricum.
Aquarius: Sauromatas, Oxianen, Sogdianen, Arabiam, Azaniam, mediam Aethiopiae.
Pisces: Phazaia, Nazamonitis, Garamantice, Lydia, Cilicia, Pamphylia.
〈Commentarius〉
Dubitabit aliquis quare Iudaeam diviserit a Palaestina et Idumaea et similiter Italiam ab Apulia, cum Apulia sit Italiae pars, et Idumaea ac Palaestina Iudaeae? Respondeo quod Ptolemaeus favit Graecis in hoc, quia Apulia vocabatur Graecia Magna in alio ethnicis seu Idolorum cultoribus, nam Iudaei unum Deum colebant, volebat videri Ptolemaeus quod Iudaei occupassent illas provincias, hocque studium fuerat regum ipsorum Aegyptiorum, ut eo praetextu quod et saepe fecerunt, Iudaeam invaderent.
Animadvertendum quod ad trigonos attinet atque leges Mahumeticam quae sub Marte est sibi adiungere Venerem vel Lunam, ut in triangulo visum est Venerem ob inexhaustam libidinem, diemque illi dicatum colunt, Lunam quod laboriosissimi sint atque vagi, eiusque in vexillis imaginem referunt. Ob utranque autem plures accipere uxores lex illa permittit. Iudaica autem Mercurium Saturno adiungit, unde ipsi maxime sunt industrii, loquaces et miseri, et parandae rei pecuniariae dediti. Christiani Iovi iunctum habent Solem, illiusque diem colunt dominicum, sicut et Iudaei Sabbatum propter Saturnum. Sol autem significat iustitiam et veritatem. Christiana autem lex plus continet veritatis, et simpliciores reddit homines. Idolorum lex Veneri Lunam adiungit orientalem, sicut Mahumetica occidentalem, ob id multos deos, multasque illorum formas fingebat pro varietate formarum Lunae. Observabat autem Calendas a noviluniis sumptas more totius Graeciae et antiqui ritus Romanorum. Inditum enim est unicuique legi, provinciae, genti, regno, civitati, familiae, denique domini cuique ut aliquid eorum observent quae a dominatrice stella significantur, vel etiam ipso nomine ad eam pertinent.
His itaque explicatis, reliquum est ut ipsorum signorum significata et mores, progenesi unicuiusque hominis utilia, ipsisque provinciis a Ptolemaeo descriptis correspondentia, subiiciam. Igitur:
Aries facit feroces, pervicaces, truces, audaces, impios, insidiosos.
Taurus voluptatibus deditos et munditiei corporis, florido vestitu utuntur, delicato victui operam dantes.
Gemini nobiles ac subimprobos, cogitantes, prudentes, intelligentes rerum omnium, sed maxime sapientiae et divinitatis, magi, arcanorum institutores, in mathematis plane excellentes.
Cancer facit mercatores, et bonos socios, et qui rerum affluentia gaudeant sunt tamen leves et morigeri mulieribus. Mulieres autem quibus signum hoc dominatur, viriles, imperiosae, contentiosae, laboriosae.
Leo constantes, benignos, amicitiaeque studentes, simplices, humanos, siderumque observatores.
Virgo facit optimos mathematicos, observatores syderum, et omnibus disciplinis aptos, ingeniosos, doctos, animorumque cultores.
Libra musicae et delitiis deditos et qui divitias congerant, calida sunt natura ad Venerem, mobilisque consilii.
Scorpio immanes, bellicosos, carnivoros, discriminibus obvios, neglectores vitae, seditiosos, improbos, denique et fallaces ac laboriosos.
Sagittarius simplices, munditiei et libertatis amatores, liberales, dexteros in negociis, et contractibus aptos.
Capricornus, deformes, foedos, immanes, ac mansuetudine morum et coniunctionibus alienos, sed in re paranda minime inertes.
Aquarius carnivoros, ictiophagos, pastores, et agrestem vitam, ferarumque similem agentes, immanes et tetricos.
Pisces liberales, mercatores attentos, faciles tamen in contractibus, simplicibus moribus, minime sordidos, popularem statum amant, consilio valent, et pulchrorum operum sunt artifices.
〈II.4〉 Caput IIII
Textus XIX: Particularium praedictiorum ratio
His expositis convenit et haec adiungi huic parti; fixarum etiam stellarum singulis aliquo in signo repertis, conciliari easdem regiones quas illud signum sortitum fuerit, quo cum ipse inducto per polum suum circulo, regiones eas aspiciant.
〈Commentarius〉
Habent enim trigoni et signa familiaritatem ut dixi cum gentibus et legibus, et eadem cum fixis, fixae ergo etiam cum gentibus et legibus. Velut Boreas et stellae naturae Iovis fovent Christianis et trigonus Arietis, et Veneris Mahumetis et stellae naturae Martis et trigonus aqueus, et hoc quo ad fortunam hominum et regionum non amicos. Sed iam ad textum redeamus. Docuerat superius tres esse differentias ipsorum locorum quibus diversitas contingeret in hominibus atque in genituris, sed unam praecipue per quam regiones universales distinguerentur, calidam, frigidam et temperatam. Secundam per quam distinguerentur provinciae temperatae regionis, imo etiam intemperatarum nam hae tribuuntur conterminis regionibus trianguli externi temperati. Veluti Lituania, et Moscovia, et Lappones, et Getae, et Norvegia erunt sub Marte et Iove, et Ariete, sicut Germania. Tertia differentia fuit illa quae quinque discriminibus constabat quam reducit ad secundam. Quia tertia illa naturalis erat et eo modo reducitur ad astronomicam. Hoc igitur in capite tria facit, primum quidem docet fixarum vires ad regiones traducere. Nam sicut cuique regioni suum dominum signum ascripsit et planetam aut planetas qui signo praeessent, ita fixas non ex dominio signi cum non dominentur signis, ex loco adiungit, veluti oculus Tauri tempore Ptolemaei erat in Tauro, et ita afficiebat Cyprum et maritima loca Asiae Minoris et Parthos, ita nunc afficit Hircanos et Armenos et Aegyptum quia nunc ingressus est Geminos. Et ita cor Scorpii cum olim esset in Scorpio, afficeretque Syriam et Mauros et Cappadocas, ita nunc afficit Hispaniam, et Celticam Galliam, ubi est Lutetia, et Normanni, et Neustrii, et quos vocant Britannos Galliae fecitque rapaces et subdolos qui alioquin antiquo tempore erant boni socii, quia erat sub Sagittario, et nunc stella illa quae maximam significat avaritiam et crudelitatem atque audaciam Sagittarium ingressa est. Ita loca stellarum in signifero quaeres, et vires illarum signis ascribes.
Textus XX
Praeterea ea loca signiferi potissimum consideranda de magnis urbibus quae metropolis dicuntur, per quae in harum extructionum principiis, ut in genitura hominis ferri Solem ac Lunam animadversum ubique ex cardinibus praecipue horoscopus fuit. Quarum autem tempora extructionum non comperiuntur, videndum quo cadat M. C. in genitura principum ac regum, quae quoque tempore rerum potientur.
〈Commentarius〉
Haec est secunda pars in qua docet devenire ex provinciis ad civitates metropolitanas, id est, principes aliarum civitatum, veluti in Italia Roma, Venetiae, Mediolanum, Neapolis, Florentia, Sena, Ferraria, Mantua, Genua, Luca, Taurinum, et quaecunque tales seu imperent aliis urbibus etiam quod alieno regi pareant, ut Mediolanum et Neapolis, seu non pareant ut Venetiae, seu nullis imperent urbibus libertatem tamen suam tueatur, ut Luca, Metropolis nomine intelliguntur. Nam reliquae civitates quae neque per se reguntur, neque aliis imperant, fortunam Metropolis maxima ex parte sequuntur. In omnibus igitur his quae quoquomodo seorsum aliquid habent principatus, ut in Mediolanensi regione Papia atque Cremona, iubet Ptolemaeus principalia loca debere observari erectionis illius civitatis tanquam in genituris. Tria autem maxime principalia docet Solis et Lunae et horoscopi seu ascendentis, nam medium coeli pertinet ad principem potius civitatis, et horoscopus refert ipsam civitatem. Si igitur talia loca afficientur, afficietur et civitas. Quod si ignota sit constitutio coeli quae fuerit aedificationis civitatis tempore, tunc medium coeli civitatem gubernantis in genitura tanquam principalem locum civitatis, observabis.
Ex hoc habetur pulchra regula quod ubi habueris et genesim civitatis, ita enim nunc manifestioris doctrinae causa figurarum coeli voco constitutionem declarantem siderum tempore primae aedificationis et genesim gubernantis, oportebit medium coeli genesis gubernantis considerare et locum Solis ac Lunae atque ascendentis genesis civitatis conferre, tum inter se pro generali regimine, tum ad eclypsium praecedentium constitutionem. Quod si locus gubernetur ab aliquo proconsule, princeps autem procul absit, tunc permixta erit fortuna ex ipsis tribus, scilicet genesi urbis quae primum obtinet locum, inde medii coeli veri principis, tertio loco medii coeli gubernatoris. Sed si princeps verus in urbe sit, vel prope, gubernatoris genesis praetermittenda est.
Textus XXI
His praecognitis, consequens fuerit percurrere rationem praedictionum, primumque illas quae totas regiones urbesve complectuntur, cuius contemplationis modus erit talis. Non est prior neque potentior causa huiusmodi casuum quam quae ducitur a defectivis Solis Lunae copulationibus et transitibus stellarum illarum tempore.
〈Commentarius〉
Haec est tertia pars in qua docet generalem modum et proprium procedendi de proprio agit ibi, sed praedictionum. In hac igitur proponit duos modos generales, quorum primus pertinet ad locos, et est ut consideremus secundum tres illas divisiones, scilicet an hoc erit in regione calidissima vel frigidissima, vel temperata, deinde per trigonos et signa in qua provincia illius partis. Sed maxime temperatam habet in consideratione, tertio in qua metropoli illius provinciae. Propter quod sciendum est quod ubi concordaret civitas cum constellatione et non concordaretur provincia effectus continget. Sed nunquam poterit provincia concordare quin etiam quadrans ipsum concordet. In hominibus autem etiam quod concordaret genesis propria et non concordaret civitas in qua est homo, nihil erit. Et propter hoc credo quod eclypsis illa in Tauro, in parte horoscopi mei anno 1539 nihil egerit, quia non concordabat cum civitate Mediolani, ubi ego eram et habitabam vel prope. Nam nulla fuit pestis aut magna calamitas ab eo tempore usque nunc in tota regione Mediolanensi in qua perpetuo habitavi. Et ex hoc patent duo corrolaria primum quod non afficiuntur homines a generalibus constitutionibus, nisi afficiatur civitas. Civitas tamen afficitur etiam quod constitutio non adiungatur provinciae signo, et non potest adiungi provinciae signo, nisi prius consentiat cum illo ex octo trigonis in quo est provincia, et non potest affici trigonus, nisi tota afficiatur pars, scilicet quae universalis, et in qua trigonus continetur. Causa autem cur absque testimonio trigoni loci deliquii affligitur civitas, non autem provincia, est quia civitas habet principium per se, provincia autem non nisi ut est pars quadrantis. Sed de civitate et homine est alia ratio, quia civitas potest pati pestem et excidium per se quia cum sit res universalis respicit constellationem universalem, per se absque provincia, homo autem non potest pati pestem aut excidium absque excidio, aut peste civitatis quia cum sit singularis non est subiectum proportione respondens causae universali. Similiter est animadvertendum signum ascendens pro civitate, nam si congruat provinciae aut loco Lunae, aut Solis, aut horoscopi aedificationis, augebit effectum. Quia cum locus deliquii non sit nisi unus, non potest concordare nisi cum loco principali civitatis, nec posset concordare vel cum provincia, nisi ubi civitas haberet ascendens ipsius provinciae, sed hoc non semper ita evenit, imo omnes civitates unius provinciae affliguntur diversis temporibus igitur concordia est sumenda etiam ab ascendente. Sed Ptolemaeus commemoravit solum principalem locum qui est deliquii. Manifestum est igitur ex ista demonstratione quod non est necessaria concordia provinciae, ut civitas deliquio subiiciatur. Secundum, quod quilibet potest evadere a talibus infortuniis generalibus mutando regionem, nisi ut omnino connexus per ascendens aut significatores primos.
Secundum autem universale est quod ducitur ex causis ipsius effectus et illae erunt eclypses primo Solis vel Lunae, deinde stellae quae loca eclypsium respiciunt, aut quae simul ascendunt, aut in coeli sunt medio. Nihil autem refert seu transitibus scribas, seu circuitibus, quod Graeca dictio sonat.
Textus XXII
Sed praedictionum huius partis, una est localis, quae continet praescientiam regionum ac urbium, quibus intenditur significatio particulariter defectuum luminarium aut concurrentes stellarum menstruationes, quae sunt Saturnus, Iuppiter, Mars cum stationarii fiunt.
〈Commentarius〉
In parte hac declarat primum proprium quod ad locos pertinet, quod sumitur ex defectibus luminarium aut stationibus trium superiorum, quoniam ut dictum est, vix inferiores dicuntur habere stationes, cum fuerint superiores hi domini loci eclypsis, vel in ipso loco eclypsis, vel in aspectu ipsius eclypsis, vel exoriantur hora eclypsis et maxime si cum horum uno fuerint in stationibus, aut oriantur chronice, id est, vesperi, in opposito Solis aut occultentur ita ut sint quatuor status horum principales, et tres qui accedunt.
Notandum quod eclypsis quanto maior fuerit, tanto ipsa est generalior et generaliter, licet non semper, centrum Lunae proximius est ipsaque Luna eclypticae, imo ferme necessarium est cum eclypsis generalis fuerit ut Luna circumferentiae extremitate saltem tangat eclypticam ideoque effectus fiunt vehementiores atque generaliores, tum vero diuturniores.
Notandum etiam quod ex deterioribus concursibus quae in coelo fiant est coniunctio Saturni et Martis in Cancro, cum deliquio coniungitur, quoniam Saturnus cadit a domo, Mars ab exaltatione, et Saturnus corrumpit effectus Lunae quae ibi habet domum, et Mars corrumpit effectus Iovis qui ibi exaltatur. Et Martis calor in signo aestivo augetur et Saturni frigus propter Lunam et est signum propinquissimum vertici nostro et quadratum respectu Arietis quod dominatur in Europa quamvis non in Italia. Est etiam signum quod praeest mari et morbis serpentibus, ut elephantiasi et pravis ut carcinomati et phagedenae.
Textus XXIII
Altera est temporalis, qua comprehenditur et significationum tempus et durationis magnitudo.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum proprium, quod continet duo genera temporis dilationis et perseverantiae. Exemplum fit eclypsis aliqua Solis decima Maii alicuius anni, quae durat una hora et tertia parte horae, et distat ab occasu quatuor horis ad unguem tunc dicemus quod initium istius effectus eclypsis erit, post quatuor menses a tempore ipsius eclypsis propter quatuor horas distantiae et quod durabit anno et tertia parte anni et ita de tempore magnitudinis effectus. Haec autem inferius aperte declarabuntur.
Textus XXIIII
Tertia generalis, in qua inest cognitio, quibus quidque rerum generibus adventurum sit.
〈Commentarius〉
Vult declarare in ea parte genus materiae, seu subiectum in quo erit futurus eventus, scilicet an erit in terra, vel in aqua, vel in aere, vel in arboribus, vel segetibus, vel in piscibus, vel in serpentibus, vel in avibus, vel quadrupedibus et sunt genera decem subiectorum hominibus additis. Sed hominum genus dividitur per sexus, aetates, leges, conditionem et qualitatem. Sexu an in masculis, an in foemininis? Aetate an in pueris, an in iuvenibus, an in senibus? Lege an in Christianis, an Mahumetanis, aut reliquis? Conditione an in infima plebe, an patritiis, an magistratibus, an principibus? Qualitate an in biliosis, vel pituitosis? Vel sapientibus, vel rudibus? Vel ociosis, vel exercitatis? Vel artificibus, aut agricolis?
Denique ex tot conditionibus dum una alteram contrahit ad ipsa ferme singularia pervenimus, et distincte poterimus diiudicare de genere patientis.
Notandum circa intellectum propositorum et perfectionem eorum quae tractantur a Ptolemaeo, quod quinque sunt necessaria in omni actione agens et est principium ut deliquia et stellae cum illis coniugatae patiens et est genus materiae, de quo nunc dictum est, et locus de quo loquetur in capite sequenti et tempus de quo diximus quod habet duo genera dilationis et perseverantiae et qualitas effectus de quo in sequenti textu. Ergo Ptolemaeus nihil addidit superfluum neque defecit in aliquo necessario.
Textus XXV
Quarta et ultima specialis, qua definitur singilatim modus venturorum.
〈Commentarius〉
Haec autem sunt velut casus domorum, laesiones a serpentibus, faces, et cometae in coelo, pestis, bellum, naufragia, inundationes, sterilitas, seditiones, atque talia.
〈II.5〉 Caput V
Textus XXVI: De regionibus quarum sint significationes
Primam igitur quam diximus localem ita explicabimus. In copulationibus enim defectivis Solis et Lunae, praesertim evidentibus, considerabimus defectivum signiferi locum itemque conciliationes cum signis regionum per triangula, item quid habeat consensum cum loco defectivo signiferi, sive in urbium primis extructionibus, sive ab horoscopo sive ab illis locis quae tum lumina occuparunt, seu M.C. eorum qui iam rerum summae praesint. Quibus conciliationibus repertis decernemus eventus omnino ad illas quarum fuerint regiones pertinere, inque primis si cum signo defectivo coniungantur et si ipsis deliquium supra terram existens apparuerit.
〈Commentarius〉
Lunae deliquia fiunt interposita terra inter ipsam et Solem, quo fit ut cum ipsa soleat lumen a Sole recipere, non recipiat, et fiat obscurior, non tamen plane obscura, sed quasi rubra quia praeter lumen Solis et ipsa quippiam habet luminis quo luceat velut obscura pruna. Cum igitur Luna delinquit, cum vere lumine Solis privetur, modo ipsa sit super terram, deliquium eius videri potest. At de Sole non eadem est ratio, quippe Sol delinquit Luna interposita inter ipsum et terram, quo fit ut lumen Solis intercipiatur ab oculis nostris, non tamen ab ipso Sole aufertur cum sit ipsius proprium. Itaque contingit Solem esse supra terram et deliquium pati apud quasdam gentes, apud alios autem non, propter aspectus diversitatem. Ut igitur locus a deliquio affici debeat in Luna, duo sunt necessaria unumquod Luna tunc temporis in hemisphaerio superiore illius loci sit, et cum provincia illa concordet signo vel trigono saltem, secundo cum civitate in Solis loco, vel Lunae, vel ascendentis, vel cum medio coeli illius qui regit civitatem ipsam. In Sole vero necessarium est praeter id quod sit super terram et conveniat locus eius provinciae vel civitati, ut illi parti provinciae atque civitati eclypsis ipsa appareat. Fieri enim potest ut diximus quod quamvis Sol ipse deliquium patiatur et sit supra hemisphaerium alicuius gentis, attamen propter aspectus diversitatem gens illa deliquium nullum Solis patiatur, sed Solem totum, clare, lucidum atque liberum intueatur. Quo fit ut duae maximae dubitationes emergant necessariae admodum, quarum altera est.
Quod si eclypsis necessaria est ut videatur illi genti, igitur vis eius non consistit in hoc quod ambo luminaria sub eadem linea ferantur quae eclyptica nominatur? Quandoquidem et in eclypsibus tam Lunae, quam Solis quae sub terra fiunt, Luna sub eclyptica semper sit, aut valde prope et in eclypsibus Solis quae supra terram fiunt ab aliqua tamen gente non videntur propter aspectus diversitatem, Luna etiam sub eclyptica eodem modo sit, aut valde prope nec tamen ullam eius rationem habendam censet Ptolemaeus, nec illarum quae sub terra fiunt. Quin imo magnitudinem eclypsium Ptolemaeus pro magnitudine provinciarum et vehementia effectuum metitur et tamen contingere saepe solet in solaribus eclypsibus ob aspectus diversitatem ut maior fiat obscuritas ipsius Solis dum Luna aliquantulum ab eclyptica recedit, longe vero minor dum sub ipsa linea exquisitissime fuerit. Ergo vis deliquii in luminis defectu consistit, et non principaliter in appropinquatione Lunae ad eclypticam, non tamen negaverim etiam illam propinquitatem aliquid facere ad effectus magnitudinem. Sed illud quod Haly impulit ad credendum quod principalior causa effectuum deliquii propinquitas esset Lunae ad eclypticam, fuit quod defectus est privatio, et privatio inter causas agentes referri non potest. Praecipue vero quod Ptolemaeus deliquia non solum inter causas malorum, sed etiam bonorum refert. Ergo dicendum est quod per deliquia luminarium lumen ipsum quod ad nos transit, nam neque unquam Luna, ut dixi, ex toto privatur lumine et multo minus Sol, sed in maximis deliquiis quod corpus Lunae perspicuum sit adeo ut Venus per ipsam intueri possit, ut in physicis declaravimus, lumen croceum ad nos deveniat, affectum externa qualitate immutat, et concutit partes orbis loco in quo est, addictas. Fieri igitur non posset ut si deliquia lumen auferrent ut inter causas agentes et praesertim bonas numerari possent. Sed non aufertur lumem ipsum, verum immutatur, ideoque haec mutatio tum bona esse potest quam mala, saepius tamen mala.
Secunda dubitatio est quid per consensum intelligat cum loco defectivo signiferi? Respondeo quod in provincia vult quod sufficiat, quod sit ex trigono illo, sed in civitate oportet quod conveniat ex signo eodem, quia convenientia haec sumitur a loco Solis vel Lunae vel horoscopi. Cum igitur sumatur ex tot locis si non referentur ad signum solum deliquii, sed ad triangulum, fieri non posset ferme, ut ulla civitas illius provinciae ab eo effectu esset immunis, quod tamen rarissime contingit. In provinciis autem ob id consensus trianguli solus sufficere potest, quia ipsae regiones non certam habent rationem, qua vere signo subiiciantur, sed solum illam communem quae dicta est at civitates genesim ut dictum est habent. Propterea in civitatibus vel illarum principibus signi consensus requiritur, trianguli non sufficit, in provinciis autem sufficit.
Si autem deficiat origo urbis, accipiemus loco eius decimam principis. Urbs enim est regnum principis aut pars eius, decima autem regnum principis significat sed tunc hoc infortunium contingat causa principis, et significat in metropoli regni magis ob id aut in parte.
Notandum etiam quod si consensus fuerit ex gradu, deliquii effectu erit validior et certior sin ex paucis gradibus, eo minor quo magis disteterit locus deliquii a loco principali civitatis. Similiter et magnitudo deliquii in plures partes signi consensum extendit, ita tamen ut nunquam totum signum praetergrediatur. Habenda est etiam ratio cuius luminaris deliquium sit, nam deliquium Solis in plures partes extenditur signi quam Lunae et ut extenderit, maiores etiam effectus facit Lunae vero etiam si extendatur in extremis effectus, multum virium amittit. Facit et ut dixi aliquid propinquitas Lunae ad eclypticam. His quatuor modis effectus deliquiorum magis aut minus extenduntur in eiusdem trigoni partibus et ad plures aut pauciores civitates, maioresque aut minores effectus producunt.
〈II.6〉 Caput VI
Textus XXVII: De tempore eventuum
Sed temporalis tractatus qui complectitur significationum tempus et durationem talis est. Cum enim quae deliquia eodem tempore accidunt, non soleant apud omnes ubique habitantes eisdem horis inaequalibus consummari, nolo autem et Solis et Lunae deliquia intelligi, neque etiam obscurationem nec durationem pariter intendi, primum in unaquaque regione cuius situs ratione comprehensus est, ad horam deliquii, poli altitudinem et cardines tanquam in hominis genitura exprimentur. Deinde exquiretur quot horarum aequinoctialium in unaquaque comprehensa ratione regione duratio sit obscurationis. His enim constitutis, quotquot horas aequinoctiales invenerimus, tot in solari quidem deliquio annos, lunari vero menses duraturos effectus pronunciabimus.
〈Commentarius〉
Duo sunt genera horarum, unum quidem quod vocatur aequinoctialium seu aequalium, et est temporis spacium quod est vigesima quarta pars eius quo Sol ab ortu ad ortum redit, seu a meridie ad meridiem, alterum vocatur inaequalium et sunt duodecima pars temporis ab ortu Solis ad occasum, seu diei artificialis quam palam est et pro varietate temporis et regionis variam esse. Siquidem in aestate longiorem quam in hyeme, et apud Scotos, quam apud Italos. Quibus cognitis, manifestum est deliquia tam Solis quam Lunae neque eisdem horis inaequalibus terminari, id est, durare apud omnes gentes atque id est primum. Neque eisdem horis inaequalibus incipere apud omnes aut desinere, hoc enim diversitas facit meridiani, quandoquidem prius apud occidentales incipit ac desinit illud, diversitas altitudinis poli atque id secundum est. Neque aequalium horarum comparatione aequaliter incipiunt, prius enim apud occidentales, ut dictum est, atque id est tertium. Neque in solari eclypsi aequale tempus est apud omnes, atque id quartum est. Solum quintum superest, quod est commune omnibus gentibus, scilicet tempus horarum aequalium eclypsis Lunae idem esse. Placuit autem Ptolemaeo exemplum solum primi dare, quanquam litera haec diversis modis legi soleat dummodo tamen quinto non legatur, verissima est. Quod vero de obscuratione ac perseverantia dixit, iam ad tertium sensum et quartum referri debent, ac si diceret eclypses Solis ac Lunae, apud omnes gentes in eisdem horis inaequalibus non perficiuntur, neque obscuratio aut duratio eodem tempore, vel horis aequalibus incipiunt aut perficiuntur, hoc autem postremum ad tertium modum pertinet. Quod si ad Solem solum referas ut Haly facit, posset ad quartum referri modum. His intellectis, figura fiat dicit Ptolemaeus quemadmodum in genesi erectis quatuor cardinibus, inde consideretur quantum temporis intercedit inter initium, finemque deliquii, quotque erunt aequinoctiales horae in Sole deliquium patiente, tot erunt anni effectus, et pro partibus horarum partes eaedem anni, Luna vero pro singulis horis atque partibus menses totidem exposcit. Ex quo patet quod cum effectus magni procedant ab eclypsi Solis, et eclypsis Solis non possit durare plus duabus horis et media aequalibus, quod nulla magna calamitas potest durare, plus duobus annis cum dimidio. Verum nec leviores possunt plus durare quia fiunt a Luna deliquium patiente, Luna autem licet in deliquiis tres horas cum dimidio possit excedere, quia tamen menses significat non potest producere calamitatem.
Textus XXVIII
Caeterum exordia ipsa et vehementiores progressiones cognoscentur ex loci defectivi habitu erga cardines. Nam cum locus ille inciderit in orientalem finitorem significat eventuum exordia circa primos quatuor sequentes, statim deliquii tempus menses futura esse, vehementiores autem progressus in primo triente totius durationis affectionalis, sed si inciderit idem locus in Med. C. exordia erunt proxime sequentium mensium et trientis medii totius durationis; in occidentali autem cardine significantur, exordia ultimorum quatuor mensium et ultimi trientis totius durationis futura esse.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum, et sumitur ab horis inaequalibus, docetque duo simul invenire, tempus initii eventus et magnitudinis. Et est ut videas quo in parte contingit locus eclypsis, id est, initium eius quod quidem initium potest esse sub terra. Sed tamen melius est ut existimemus propter ea verba capitis praecedentis supra terram existens apparuerit quod sit ab initio orientis usque ad occasum, dividendo per duodecim horas quas vocant temporales seu inaequales, et secundum totidem horas menses numerentur. Utpote si disteterit ab ascendente quatuor horis, initium erit quarto mensi. Vel melius, ut medium ipsius deliquii pro tempore eclypsis statuas, et videas figura constructa cui cardini propius sit et si fuerit propius ascendenti, continget eventus ille in primis quatuor mensibus et si occidenti, in quatuor ultimius mensibus. Deinde dicit quod eadem ratione si deliquii locus medio eius tempore, quo scilicet maximum est fuerit, propinquius ascendenti, effectus maximus apparebit in prima tertia parte temporis ipsius effectus et si medio coelo ultro citrove, in secunda tertia parte temporis effectus et ita si propinquius occidenti, in tertia et ultima parte. Exemplum sit eclypsis solaris, cuius tempus deliquii sit unius horae cum dimidio et palam est quod significat effectum qui durabit anno cum dimidio, cadat igitur locus deliquii tempore maximae obscuritatis iuxta ascendens alicuius regionis, tunc initium talis effectus puta pestis significatae per tale deliquium, continget in primis quatuor mensibus, et per primos sex menses sequentes erit validissima, deinde mitigabitur paulatim donec compleantur decem octo menses ab initio in quo pestis incepit, seu ante viginti duos menses post tempus eclypsis. Rursus sit locus deliquii iuxta cor coeli magis quam orientem vel occidentem, tunc incipiet effectus seu pestis inter quartum et octavum mensem ab hora deliquii, et per sex menses sequentes, scilicet usque ad quartum decimum ferme ab hora eclypsis augebitur mediocriter, deinde sex aliis mensibus sequentibus fiet maxima pestis, post reliquis sex mensibus ita declinabit, ut post vigesimumsextum mensem tota finiatur. Rursus sit ut illa eclypsis cadat in occidentem, tunc effectus incipiet ab octavo mense usque ad duodecimum, et per duodecim menses sequentes erit valde magna, sed in ultimis sex mensibus sequentibus qui ferme terminabuntur ad trigesimum mensem, erit maxima pestis. Ex his sequitur quod nullius eclypsis effectus potest extendi ultra tres annos cum dimidio ab hora ipsius eclypsis. Et hoc erit quando fuerit maxima eclypsis Solis, quae non attingit duas horas cum dimidio, et fuerit in occidente, tunc enim incipiet in fine anni ab hora eclypsis, et durabit duobus annis cum dimidio ferme, et ita extendetur effectus usque ad tres annos cum dimidio. Eclypsis vero Lunae eadem ratione quando fuerit maxima et in occidente, non poterit effectus eius extendi ultra sexdecim menses, scilicet duodecim dilationis et quatuor operationis. Opinio igitur Ptolemaei est quod omnium eclypsium effectus incipiant intra primum annum ab hora eius. Haly vero deceptus est existimans quod posset proferri in deliquiis Solis, usque ad duodecimum annum propter authoritatem in Centiloquio quam credidit esse Ptolemaei, quoniam falso illi ascribitur. Similiter et deceptus est quod protulerit effectus eclypsium in multos annos, cum id facere non possint, neque secundum Ptolemaei opinionem ultra duos cum dimidio, ut dictum est, extendantur. Quod vero medium eclypsis et non initium assumamus, rationem habemus ex praecedenti capite, cum dixit in copulationibus enim defectivis Solis et Lunae praesertim evidentibus considerabimus defectuum signiferi locum, nam coniunctionem luminarium seu copulam praesupponit, haec autem non fit nisi in medio eclypsis. Secundo, quia evidentia quaerit, evidentissimum autem medium, non initium ipsius deliquii. Praeterea non loca, sed locum considerare docet, sed si initium considerare oporteret et finem, par enim est ratio utriusque.
Textus XXIX
Verum particularium remissionum, intensionumque iudicia fient de intercedentibus toto tempore luminaribus copulationibus, cum in locos authores effectionis aut illis configuratos inciderint deque aliis una exorientibus stellis effectionis designatricibus, cum aut in emersionibus aut occultationibus aut stationariae aut noctu emicantes configuratae cum authoribus effectionum locis fuerint. Emergentes autem vel stationariae intendunt eventus, dum vero occultatum se eunt aut splendore Solis obruuntur noctuve emicantes et de eventibus remitti aliquid solet.
〈Commentarius〉
Docet hac in parte singularia tempora in quibus effectus eclypsis iam inchoati augentur, aut minuentur duobus modis, aut per interlunia seu plenilunia, vel quadratas radiationes luminarium, cum in locos authores effectionis, id est, in locos eclypsis aut illi configuratos, id est, ex trigono respicientes inciderint. Atque haec pulcherrima est regula, quoniam multi decipiuntur existimantes luminarium coniunctiones et aspectus semper debere aliquid adiungere effectui iam per deliquium designato, cum tamen plaerunque potius minuant. Namque si concordaverint, augebunt, si non concordaverint, non solum non augebunt, sed dum quippiam semper faciunt, aliud faciendo minuunt.
(Deque aliis) Intelligit stellas quae cum loco deliquii concordarunt concordia est, ut inferius docebit, cum dominatur planeta e domo vel altitudine, vel trigono, vel fine, vel respicit locum. Si igitur quae disponunt stellae noviter emergant, aut occultentur, aut stationem ingrediantur, vel noctu emicent, vel minuunt effectus. Augent quidem emergentes e Solis radiis haud dubie, quia lumine et motu aucti sunt. Augent et in stationibus, quoniam licet debiliores sint, quia tamen firmi in uno loco, plus operantur, debilis enim assidue assidens plus operatur, quam validus vagans. Propterea ad fortunam bonam malamve etiam in genesi stantes planetae plurimum valent, quoniam invariabilem decernunt. In animi autem viribus et corporis non idem possunt, quia sunt imbecilles. Dum vero occultantur dispositores planetae, imbecilliorem reddunt effectum. Et similiter noctu emicantes, id est, cum Sol occidit. Planeta qui in oriente lucet is est occidentalis, et in die exortus, imo etiam retrogradus, is factus est imbecillis intelligit autem de superioribus tantum tanquam manifestioribus, nam status inferiorum obscuri sunt valde et implexi, ideo effectus minuunt.
Illud animadvertendum est quod de effectibus longioribus non tractat Ptolemaeus, quae spectant ad coniunctiones trium superiorum, maxime Saturni et Iovis, quia effectus tardiores sunt, et non adeo evidentes qui potius ad prophetas pertinent, quam ad astrologos. Hi tamen effectus, ut dictum est, ab ipsis eclypsibus augentur ac minuuntur, vel etiam ad actum deducuntur.
〈II.7〉 Caput VII
Textus XXX: De genere eventuum
Tertio loco propositum fuit cognoscere in quae genera rerum eventus essent exituri. Hoc ipsum deprehendetur et de natura signorum et de forma, in quas loci deliquiorum inciderint horumque locorum dominatrices stellae, cum vagantium tum fixarum haec et de ipsius deliquii et de cardinali signo deliquii sunt intelligenda.
〈Commentarius〉
Genera accidentium descripsimus superius esse res subiectas quae bifariam sumuntur, aut ex loco deliquii, aut cardinali signo, locum deliquii nemo ignorat qui sit, verum signum cardinale appellat illud quod est in angulo sequente eclypsim, hoc enim in praesenti capite inferius declarat. Manifestum est autem quod nullus angulus potest sequi locum eclypsis, nisi coeli cor et ascendens. Si enim eclypsis fuerit inter coeli cor et occidens, cor coeli erit signum cardinale, sin autem inter ascendens et cor coeli fuerit eclypsis, erit signum cardinale, signum ascendentis. Horum unumquodque quadrifariam imo quinque modis accipi debet, primum de natura signorum, utpote si sit in signo masculino diurnoque, aut foeminino vel nocturno, aequinoctio, aestivo, tropico, mobili fixiove, imperante, obediente ac intuente, vel trigono. Secundum a forma non in nono orbe, sed in octavo stellarum, avis, piscis, quadrupedis, humanaque. Tertium a dominis locorum, puta domus altitudinis, trigoni et finis, nam ut saepe dixi haec solum sunt genera principatus stellarum. Quartum si quae erraticae in ipsis locis sint. Quintum si quae pari modo fixae sint in eodem loco. Atque id plurimum potest in regionibus quae plurimum distant ab aequinoctiali, nam fixis magis reguntur quam erraticis. Hodie quae est vigesima sexta Iulii 1552. hora sexta a meridie in Scotia Edimburgi dum essem, nebulae tantum in aere apparuit, ut homo ab homine dignosci non posset, neque tamen id frequens, cum iam mense ab hinc expleto nihil tale visum sit, nam iam illum exegimus, nec tamen Luna ulli planetae iungebatur, nisi quis velit dicere Venerem Mercurio iunctam aut tardius, quam in Ephemeride, aut Solem Iovi celerius. Sed mihi profecto in causa fuisse videtur quod Luna eo in parallelo coascendit spicae Virginis primae magnitudinis stellae naturae Veneris et parum Martis, quae iuxta eclypticam posita est, eratque cum quadrilatero Virginis naturae Mercurii Venerisque quae et ipsae iuxta eclypticam erant. Et rursus coascendit cum stella secundae magnitudinis quae est in Corona boreali quarta parte et minuto decimooctavo Scorpionis, boreali latitudine partium ferme quadragintaquinque, naturae Veneris atque Mercurii. Itaque constat quantum fixae stellae possint, erraticae quidem ab aequinoctiali ad tropicos maxime fixove, a polis ad quos declinant usque ad suos circulos, in temperata regione ut magis ad hanc vel illam extremarum appropinquaverint et pro magnitudine et luce et situs rectitudine supra regionis verticem.
Textus XXXI
Dominatio autem stellarum errantium ita colligitur. Quaecunque enim pluribus modis utrique loco, id est, deliquii ipsius et hoc sequentis cardinis adiungi cernetur, ea sola dominationem occupabit, in hoc autem considerantur proximae et apparentes accessus et defluxiones, ratione comprehensae figurationes itemque domiciliorum triangulorumque potestas, una cum altitudine et terminis.
〈Commentarius〉
Tres ordines pulcherrimos proponit, primus est in genere coniunctionis corporum, et est applicatio et defluxus. Secundus in genere radiorum, et sunt sex, quatuor tantum tamen commemorat, et duo praetermittit tanquam nota. Tertius ordo est dominii qui dividitur in quatuor, ut autem primum singula discutiamus, sciendum quod corporis vis validior est quam radii et ideo primus ordo sumitur a corpore, et dividitur in applicationem et defluxum quarum applicatio validior est defluxu. Secundus ordo est validior tertio, quia radii sunt magis res secundum naturam, quam potestas, nam potestas est inventa quadam ratione generaliore et ad aliquid dicta seu comparata. Ergo secundum ordinem, in species sex dividere licet validior est oppositio, inde quadratus, inde trigonus, post sextilis, post intuentia et imperantia quamvis de his non constet an sextili debeant praeponi. Hoc tamen infra videbitur. In tertio ordine praeponit domum trigono, et trigonum altitudini, altitudinem vero finibus. Itaque tria sunt genera per ordinem posita, coniunctio, aspectus, potestas genere quidem se praecellunt, sed non semper species speciem. Ordo autem specierum talis est. Primum est applicatio, secundum defluxio, tertium oppositio, quartum quadratus in contrariis, et trigonus in similibus, quintum est quadratus in similibus, et trigonus in contrariis, sextum sextilis, vel intuentia, vel imperantia. Inde septimum et octavum, nonum vero est domus, decimum trigonus, undecimum altitudo, duodecimum finis. His intellectis, dicit Ptolemaeus, debes videre qui plures habet in utroque loco, scilicet deliquii et anguli antecedentis potestates, is erit dispositor.
Textus XXXII
Sin una eademque stella dominium utriusque loci, id est defectivi et cardinalis sortita non fuerit, praeferetur quidem defectivi loci dominus, sed assumetur etiam ille qui prae caeteris utrique loco pluribus modis de praescriptis adiungi videbitur.
〈Commentarius〉
Hanc eandem regulam non satisfacere ubi plures sint domini ex diversis locis sumpti, sequens textus edocebit. Ubi vero ex eodem sumuntur loco maior minorem obscurat ideoque unum tantum sumemus dominum. Hic vero cum ex cardine et ex loco deliquii dominos sumat, si non concordes fuerint, ambos accipere oportet, scilicet potentiorem in loco deliquii, et potentiorem loco cardinis. Ut sit regula generalis pulcherrima quotiescunque fuerit unus locus tantum significator alicuius rei, potentiorem in illo loco pro dispositore accipiemus. Si vero duo aut plures loci fuerint significatores, principalis erit qui plus habet potestatis in primo loco, inde etiam illi ex ordine adiungentur qui reliquis locis primi imperabunt.
Ex hoc manifestum est deliquia quae in cardine ipso fiunt, maximas vires habere non solum quod idem sit dominus utriusque cardinis et loci deliquii, sed quod simul fiant. Neque fieri posse ut simul eventus accidat, et ideo pestis pleraeque et sudor Anglicus ab oriente in occidentem fertur. Et pestis illa maxima quae iam annis plusquam ducentis in toto orbe saevit. Qui vero sub eodem sunt circulo meridiei et diversis altitudinibus non eosdem habet angulos orientis et occidentis, quare in illis tempora in his variantur effectus.
Textus XXXIII
Sed multis dominationem sibi vendicantibus propter aequalitatem respectus ad utrunque locum, praeponetur reliquis vel cardinalior, vel potentior, vel qui maioris conditionis sectaeque fuerit.
〈Commentarius〉
Ut igitur ambigua fuerit domini ratio, praeponetur ille qui in angulo fuerit vel potentior, utpote in domo sua, vel altitudine, peregrino vel qui fuerit maioris sectae et conditionis, ut directus retrogrado, orientalis occidentali. Verum haec regula non valde necessaria est, cum raro contingat ut aequalis sint potentiae plures stellae. Illud tamen scire necessarium est, quod si plures aequalibus numero potestatibus praeferantur, qui maiorem habebit potestatem eligi debet. Veluti quispiam est dominus domus et altitudinis, alius trigoni et finis, primus secundo praeponi debet. Secundus etiam habebit aliquid potestatis, non tantum, quantum ille qui in alieno loco potestatem habente dominabitur.
Textus XXXIIII
Stellarum autem inerrantium assumetur ea quae loco defectivo quasi assederit in praecedente, primum splendore secundum novem modos demonstratos in primae compositionis nostrae libris, deinde vel cum cardine orientis vel M. C. sequente locum defectivum reperta.
〈Commentarius〉
In fixis autem stellis duos angulos observare iubet, alterum quidem quem eclypsis ipsa sequitur, alterum quem antecedit. Ut si eclypsis sit inter septimum locum et medium coeli, primum locum obtinebunt stellae quae sunt in septimo loco, inde in coeli medio, quod si eclypsis fuerit inter coeli medium et ascendens, primum locum obtinebunt stellae quae in coeli medio, inde quae in ascendente. Et ita antecedentes praeponentur sequentibus, eligit tamen utrunque locum antecedentem et sequentem. Ex his non omnes eligit stellas, sed quae lumine praefertur, id est maxime illustres. Praeferuntur autem novem modis, de quibus locutum fuisse affirmat in primae compositionis libris, id est, in octavo Magnae compositionis, quam vocant Almagesti, ut pateat omnibus hunc eundem fuisse Ptolemaeum qui et Magnam scripsit compositionem. Hi igitur modi sunt, primus ortus matutinus, cum stella cum Sole oritur et hic est triplex, aut enim est parum post Solem, aut cum ipso Sole, aut parum ante Solem, et hoc solo potest videri et si videatur est firmissimus status. Secundus qui dicitur meridiare est cum Sole oriente stella coeli culmen attingit et hic triplex, vel enim postquam ortus est statim, vel in ipso ortu, vel ante ortum subito, et hoc solo stella videri potest. Similiter totidem membra fiunt si Sole oriente stella sit in imo coeli. Hic in genere est validior primo, sed distinguendo tertius est validior sexto. Tertius est cum Sole oriente stella occidit et habet tres differentias, vel post ortum, vel in ipso ortu, vel ante statim et hoc solo tertio stella videri potest. Debilior est in genere et singilatim secundo, primo autem validior nisi quod nonus est debilior tertio. Tres alii modi principales, scilicet quartus, quintus et sextus fiunt ad unguem ex opposito, scilicet Sole posito in occidente, aut enim stella est in occidente, et fit quartus modus, tria habens membra ut primus, aut stella est in medio coeli, et fit quintus modus qui et ipse habet sex membra, tria dum est in medio coeli, et tria dum est in imo, aut stella est in oriente et sit sextus modus habens tria membra, septimus modus est cum Sol est in medio coeli, vel in imo, et stella est secum vel in opposito, et ita habet quatuor membra. Octavus modus est cum stella oritur et Sol est in medio coeli, vel in imo, et ita habet duo membra, nonus modus est cum stella occidit et Sol est in medio coeli, vel in imo, et sic habet duo membra. In universum igitur sunt 32. membra et novem modi principales, et in unoquoque modo solum est unum membrum in quo stella videri potest, et ita novem modis solum stella videri potest, ita ut Sol et ipsa sint in angulis.
Tunc cum stella est cum aliquo planeta vel in angulo, considera, si in aliquem horum novem modorum incidat an non, si non, est debilissima, si sic, considera an non videatur et sit cum Sole, et tunc est etiam valde debilis, vel si non videtur nec est cum Sole, tunc est debilis, vel si videtur et est cum Sole occidentalis et est mediocris. Vel si videtur et non est cum Sole et est potens. Vel si videtur et est orientalis a Sole et est validissima. Hae igitur sunt sex regulae inservientes novem modis.
Sed dubitatur quoniam in erraticis praeponit sequentem angulum et omittit antecedentem, in fixis autem non solum antecedentem omittit angulum, sed etiam sequenti praeponitur. Causa est quia erraticae cum moveantur ab occidente in orientem magis, locum deliquii superasse videntur, et ad illum ferri motu primi mobilis at vero fixae cum valde moveantur ab occidente in orientem videntur in praecedente loco esse robustiores, quia orientales sunt a Sole.
Considerandum autem in locis triangulum domus altitudo finis. Et in his forma ut mox dicet situs ut in angulo vel succedenti decima, vel horoscopo proprietas ut terrestrium vel in aqua degentium. Velut Cancri, ranae et testudines vivunt in aquis, nec tamen habent formam piscium, sed et stellas observandas iubet non omnes, quae in angulis sunt, sed solum illustres, vel ibi positas, vel in oriente ortas, aut in occidente occidens, vel in medio coeli meridiantes aut quae in eclyptica sint, aut valde prope etiam si parvae sint, simul enim ascendunt et occidunt.
Textus XXXV
Atque ita animadversa in stellis authoritate effectuum contemplabimur et formas signorum, in quibus et deliquium ipsum et huius dominatrices stellae repertae fuerint, a quorum proprietatibus modi generalium eventuum communiter ducuntur. Nam quibus signis forma humana tribuitur, sive in signifero, id est, eclyptica intelligantur, sive per reliquos inerrantes appareant, significant evasuros eventus in genus humanum. Aliorum terrestrium formae quadrupedes, assimilibus brutis, serpentes, anguibus et huiusmodi, rursum ferae, immansuetis et noxiis humano generi, mites, utilibus, domitis, operamque et adiumentum commoditatibus vitae nostrae afferentibus pro cuiusque formae descriptione, ut equi, bovis, pecudis, ventura portendunt. Praeterea septentrionales formae terrenae, terrae subitos motus, meridionales nimborum fluxus afferunt. Iam cum loci illi authoritatis fuerint in figuris pennigeris, ut Virginis, Sagittarii, Gallinae, in aves et volatica, inque primis ea, quae victui apta sunt, similiter cum natantibus in aquatica et pisces eventus cadunt. Quae figurae si fuerint marinae ut Cancer, Capricornus, Delphin marinis piscibus, classibusque insuper et navigationibus, sine fluviatiles, ut Aquarius Pisces fluviaticis et fontanis ventura decernunt, Argo autem utrunque genus complectitur.
〈Commentarius〉
Stellas quae dominantur in loco deliquii et cardinis eum sequentis ordine signorum considerat, in quibus signis sint, tum etiam ipsius deliquii locum gratia exempli ascendat Gemini, deliquium sit in Ariete parte vigesima octava, Mars et Mercurius principaliter dominabuntur, sed Marti primus locus debetur. Sit igitur Mars in Virgine, et Mercurius in Tauro, exempli gratia, hoc in deliquio, Arietem propter deliquium, et Virginem propter Martem, et Tauri signum propter Mercurium considerabimus. Non quidem signa noni coeli, sed quae in octavo formantur ex configurationibus fixarum stellarum, hoc enim nunc tractat. Tria autem in illis considerat, formam, mores, declinationem, formam ut in volatilibus, piscibus, quadrupedibus. Afficientur enim similia similibus, mores ut in feris et mansuetis et in navibus veluti Argo in marinis et fluvialibus piscibus, tum navigiis detrimenta aut felicitatem significat. Ex declinatione autem septentrionale, terraemotus, in meridionali autem portendit imbres et tempestates. Hoc autem tam in figuris signiferi quam extra. Capricornus autem mare significat australe, quia Cancer significat boreale.
Notandum tamen est quod indicia sumpta a figura stellarum parvae sunt efficaciae praeter pauca, ut fluvius et serpens, nam variantur iuxta cuiusque sensum et etiam addito quovis astro, in quibusdam vero experimentum confirmat opinionem, est tamen parum firma indicatio.
Textus XXXVI
Ad haec repertae authoritatis stellae in signis tropicis ac aequinoctialibus communiter aeris et temporis sui statum significant, proprie autem vernum tempus et ea quae e terra nascuntur. Si enim reperiantur in aequinoctio verno, iudicio sunt pululationum arborum fructiferarum, ut vitis, ficus, fructuum maturitatis. In solstitio perceptionum frugum et conditionum, peculiariter autem in Aegypto et Nili exundationis. In aequinoctio autumnali sationum et pabulariorum et huiusmodi. In bruma olerum et avium ac piscium illius temporis.
〈Commentarius〉
Nunc aggreditur signa nonae sphaerae seu quae distantia ab aequinoctiali vel motu Solis esse intelliguntur potius quam sint, haec autem sunt de quibus locutus est superius a capite de anni temporibus usque ad caput de carpentis in praecedenti libro, illorumque significata docet. Nam tropica et aequinoctialia aeris mutationem significant et propriam conditionem satorum et arborum eo tempore. Praecipue autem aestivum solstitium vim habet in Nili inundatione, sed haec propria Aegypto est. Ipsa autem textus structura clara est.
Textus XXXVII
Sed aequinoctialia etiam significationem dant sacrorum et divinae culturae; tropica mutationum aeris et in rebus publicis morum ac legum.
〈Commentarius〉
Praeter generalia aequinoctiorum et tropicorum signorum significata Ptolemaeus subiungit propria uniuscuiusque, scilicet quoniam aequinoctia super status legum dominium sortiuntur. Haly declarat causam dicens, quod in talibus signis fit augumentum diei ac noctis, utpote dum Sol est in Ariete dies augetur et dum Libram peragrat nox crescit. Itaque, inquit, cum consensus hominum in legibus fiat, consensus autem hominum significetur a signis aequinoctiis. Ideo etiam et leges per illa, sed clarius leges constant mutatione opinionum quae significatur per signa aequinoctia, quoniam dum Sol est in aequinoctiis signis facit viginti quatuor minuta, quandoque declinationis singulo die, ergo maximam mutationem affert in rebus humanis. At nulla est maior mutatio quam legis promulgatio, quae plerunque fit adversus constitutiones principum et poenam mortis, et consensus patritiorum et magistratuum. Ideo est tanquam fax quaedam in mentibus hominum accensa quae fertur maximo impetu quasi ardens ex coelo demissa, quam homines hauriunt veluti hianti ore, contempto metu mortis, et gratia principum, civilibusque legibus, commodis propriis ac filiorum, ut quidam gaudeant illos contra omnem humanitatem modo constanter pereant a carnificibus excruciari, ob legis amorem. Est et alia ratio similitudinis, quia initium signi aequinoctii commune est ipsis ambobus hemisphaeriis, leges autem ipsae solae inter omnes communes sunt toti humano generi, ideo ergo merito leges signis aequinoctiis assimilantur atque tribuuntur. Necesse est igitur ut talia signa rebus quae ad leges pertinent, ut sunt sacra, ceremoniae, haereses, emendatio, quam vocant reformationem, sacerdotia, redditus, pontificatus, ac talia praesint. Tropica vero signa significant mutationem aeris, quoniam efficacissimae fiunt qualitates illius cum Sol est in eis, caloris vel frigoris, omne autem ut dictum est potentia tale fit princeps illius in toto genere. Veluti quod summam efficit caliditatem caloris princeps est, et illius quantitatem moderatur. Praesunt et mutationibus legum et moribus, mutationibus quidem legum quia maxime ab aequinoctiis distant tropica et quoniam cum Sol est in eis cursum mutat. Nam si prius ibat ad austrum ubi ingressus fuerit Capricornum redit ad septentrionem contraria ratione in Cancro. Mutatio autem morum fit eadem ratione qua mutatio legum, tum etiam quia mutatis legibus, necesse est et mores mutari.
Textus XXXVIII
De solidis iudicium fiet fundationum et substructionum; de bicorporibus hominum, ipsorumque regum.
〈Commentarius〉
Ponit duo genera reliqua signorum, nam in praecedenti textu de mobilibus locutus est, hic de fixis et communibus seu bicorporeis, fixa igitur res significant quae illis merito debentur. Debentur autem aedificia, quoniam ita comparatum est, ut quae aedificia manere debent, sub fixis signis aedificentur. Sunt autem fixa ut dixi Taurus, Leo, Scorpio, Aquarius. Communia autem significant homines quia ex illis tria sunt forma humana, scilicet Gemini, Virgo, Sagittarius significant autem super reges propter similitudinem, quia reges plerunque sunt duplicis animi, et valde calidi callidi B, et Sagittarius maxime. Et ideo poetae recte finxerunt magistrum Achillis fuisse centaurum Chironem, quia reges et magistratus primo habent faciem humanam ad alliciendum homines et ita audiunt blande, quos etiam oderunt exitialiter. Inde in recessu cum habeat Sagittarius partem posteriorem ferinam, vel quasi non cognovissent, ingrate quosdam, alios crudeliter tractant. Et eos quos tam libenter et avide amplexabantur, dum illis indigebant, peracto negocio quasi illos non agnoscant, neque admittunt, et admissos non audiunt, auditos superbis responsis repellunt a se. Igitur reges et homines tanquam duo extrema posuit, sub quibus magistratus etiam intellexit.
Sed et quoniam communia coniuncta sunt ex diversis non tamen possunt separari, ut reges ad subditos, et subditi ad reges dicuntur relative coniuncti, nec tamen sunt idem, imo persaepe inimici, nam per reges hic etiam tyrannos intelligit. Sunt autem ex his magistratus etiam ut medii atque alii significati per Geminos et Virginem qui quamvis sint subdoli, sunt tamen meliores et sapientiores et humaniores, quorum quidam sunt grati, qui cum Sole, vel Iove, vel Venere aliquid commune habent. Qui a Sole ob magnificentiam, ut dicatur de eis, non quia avari non sint natura, talis princeps aut rex est magnificus. Qui vero a Iove, sunt liberales et dant, quia existimant tales mereri, hi autem pauci sunt, Sagittarius autem ut dixi, partem posteriorem ferinam habet. Qui vero a Venere propter innatam quandam mansuetudinem atque benevolentiam, vel propter persuasionem aulicorum atque hi plurimi sunt, pauciores qui propter Solem, paucissimi vero ob Iovem.
Textus XXXIX
Quae vero tempore deliquii orientali magis positu fuerint, fructibus, adolescentiae fundamentis eventura, sed a M. C. templis, rebus, aetati virili; occidentalia autem legum institutorumque mutationes et senectae casus, et vita functos significant.
〈Commentarius〉
Tres ordines nobis insinuat; unum quando eclypsis et significator fuerint iuxta orientalem angulum, secundum cum iuxta coeli medium et tertium cum iuxta occidentem. In unoquoque autem eandem servat rationem, ut si fuerint iuxta orientalem angulum, significat initia omnium rerum, aut res quae facile perficiuntur. Ex aetatibus igitur exemplum dat adolescentiam, et tanto magis pueritiam et infantiam. Ex aedificiis eadem ratione initium, initium autem sunt fundamenta. Fructus autem significat quia facile perficiuntur. Et sic per haec exempla significabuntur etiam germina et disciplinae primae, ut grammatica, et Tyrones. In medio coeli perfecta et magnae authoritatis, ut est aetas virilis, ea enim perfecta est, et templa et reges qui sunt in magna veneratione. Si vero versus occidentem quae sunt in extremo vel iuxta extremum, ita tamen ut adepta sint perfectionem. Itaque qui vita functi sunt in extremo iam fuerunt, senes prope extremum.
Atque haec significatio generalis est, ut qui habuerint maleficas in ascendente quasi iratas, id est, absque dignitate, difficilem habebunt pueritiam et adolescentiam, et qui beneficas in solio suo in septimo loco splendidam senectutem. An vero maleficae cadentes plus noceant, quam sine dignitate. Si robustae sint alioquin aliter minus, nisi certis occasionibus, tum enim insperata exitia afferunt, ut ex his statum syderum intelligere possis, cum tranquillam vitam satis repentina calamitas ut de Priamo fertur exceperunt. Sed si ab angulis cadant non multum metuendum est.
Leges autem et instituta similiter suos fines habent, nam et ipsae suam perfectionem habuerunt. Indicat autem septimus locus mutationes et interitus, proprie autem leges et instituta quae saepius et facile mutantur, ob id occidentalis angulus in talibus plurimum potest, quod saepius illis imperat. Fit autem in omnibus etiam coelestibus ut sympathia quadam et assuetudine dominium sortiantur atque regant.
Textus XL
Caeterum quatenus in depraehensum genus affectiones progressurae sint, ostendet magnitudo obscuritatis deliquiorum et erga defectivum locum stellarum authoritatem sortitarum habitudines. Nam vespertini erga solaria deliquia, matutini vero erga lunaria, minora omnia reddunt; in oppositionibus autem dimidium demunt, sed matutini erga solaria, vespertini erga lunaria deliquia augent.
〈Commentarius〉
Magnitudinem affectus et subiecti declarat, scilicet an si gratia exempli super pueros influxus extendatur, an super plerosque, an paucos, an mediocres. Id vero ex duobus coniectatur ex magnitudine deliquii, magnum enim in plerosque extenditur, minimum in paucissimos. Tum vero ex stellis dominantibus atque in his tres status declarat, unum communem, scilicet quod quando erunt in opposito ipsius eclypsis afficietur dimidium illius generis. In eclypsi autem solari si fuerint orientales, aut in lunari occidentales ab ipsa Luna tanto plus dimidio significabunt, quanto erunt ipsi eclypsi proximiores, et tanto minus quanto remotiores quod si in solari fuerint ocidentales, aut in lunari orientales eo minus quo fuerint propiores ipsi eclypsi. Eademque ratio in quantitate eclypsis servanda erit, nam si umbra perfecta fiat et maxima in Luna quae fieri possit, totum genus definitum afficietur, si dimidium fiat maximae umbrae, tunc vero ferme tota Luna eclypsabitur, dimidium definiti generis afficietur. Propterea in eclypsibus Solis quantitatem partis obscuratae observabis, in Lunae autem ipsius umbrae.
〈II.8〉 Caput VIII
Textus XLI: De modis futurorum
Quarto loco proposita fuit a nobis exquisitio modorum praecogniti eventus, hoc est in bonum ne an malum illi evasuri et quales per utrunque in sua specie futuri essent. Hoc ipsum declarat naturalis efficientia stellarum dominantium in authoritatum locis, et cum ipsarum secum tum etiam cum iis locis in quibus ipse fuerint commistio.
〈Commentarius〉
Erat quartum genus conditionum futurorum qualitas ipsa eventuum. Id autem superius declaratum est. Ex duobus autem venatur, stella quidem dominante in locis et eas quae illi commiscentur, seu quae commiscentur et ipsae dominentur seu non. Nam prius dixit plures dominos aliquando necesse fore ut accipiamus. Ponamus exemplum, fiat eclypsis Solis in initio Capricorni, sitque in medio coeli Saturnus disponet, ipse vero sit in decima parte Aquarii, Iuppiter vero in nona parte Librae, Mercurius autem Saturno applicet ex fine Capricorni, tunc hic accipiemus qualitatem significationis a Saturno primum, inde Mercurio, deinde Iove. Rursus fiat eclypsis Solis in Leone parte quidem vigesima quarta, sit vero tunc Sol in undecima, ascendat autem in eo finitore Librae pars vigesima quarta. Quoniam igitur Sol excluditur ab hoc negocio Iuppiter dominabitur loco deliquii finem ibi habens et trigonum Saturnus vero cum Mercurio et Venere loco ascendentis. Sint autem omnes hi planetae in Virginis principio quod signum est domus, altitudoque Mercurii, fiet Mercurius omnium dominus, inde vero Iuppiter, post Saturnus, ultima erit Venus. Itaque non tam inspiciendum qui planetae dominentur, quam qui non dominentur pauci enim sunt qui non dominentur. Atque in his qui dominantur respicere oportet ordinem ipsum. Itaque iam vides discrimen loci effectus qui a signo eclypsis et visione eiusdem sumitur et temporis quod sumitur a loco deliquii inter orientem et occidentem. Habetur et de subiecto quod ex loco deliquii, locoque stellarum dominantium. Et qualitate eventus quae sumitur a natura stellarum dominantium deliquio et cardini, et quae illis commiscentur vel radiis, vel quia dominae sint locorum in quibus ipsae stellae sint constitutae.
Textus XLII
Nam Sol et Luna ut principes omnium imperium et edictionem penes se habent, authores effectionum et dominationis ius stellis committentes ipsorumque stellarum aut vires augent aut imminuunt. At quibus stellis potestas contigit commistionis earum consideratio demonstrat eventuum modos.
〈Commentarius〉
Dat differentiam inter Solem et Lunam et reliquos quinque planetas, dicens luminaria significant affectionem et magnitudinem ipsius affectionis. Utpote Sol si deliquium patiatur, causa est ut fiat effectus in istis inferioribus et secundum quantitatem deliquii magnitudinis et parvitatis. Et possunt comparari accensioni ignis in fornace, nam cum accensus fuerit ignis in fornace, non significat nisi quod possunt fieri multa medio illius, et quod si est magnus possunt fieri magna, si parvus parva non tamen an debeant coqui lateres, an liquescere vitrum, an purgari argentum, an separari ferrum ab aere, an commisceri plumbum nigrum albo? Et sic de multis aliis. Hoc igitur simile pertinet ad quinque planetas, scilicet definire qualitatum eventus.
Sed iam dubitatur quomodo poterimus distinguere hos eventus, si in omnibus eclypsibus ferme quinque planetae dominantur? Respondeo oportere diligenter inquirere, quinam primus sit dominus, qui secundus, qui tertius, qui quartus, et qui quintus? Nec solum inspicere qui plus dominetur, sed qui plus possit. Cum enim idem fuerit dominus loci deliquii et loci sequentis anguli, ille prorsus erit dominus et principalis. Quod si non fuerit unus idem planeta, si quis locum deliquii aspexerit, aut ad illum applicuerit, vel fuerit in sequenti angulo ille erit primus etiam et principalis dominus. Quod si neutrum horum fuerit? Inspiciemus an alter alterius loco dominetur et qui planeta ab alii a planetis acceperit testimonia, et illum statuemus primum dominum in hac causa. Et similiter si stellae fixae commistus fuerit quae lucida extiterit et nobilis idem continget. Ultimum est cum nihil horum contingat, tunc primus dominus erit is planeta qui loco deliquii praeest, secundus qui loco cardinis sequentis praefuerit, tertius qui locis in quibus primi duo fuerint.
Textus XLIII
Incipiemus autem nunc deinceps singulatim errantium stellarum proprietates explicare, ubi hoc prius monuerimus lectores huius brevis institutionis nostrae, quod in generali hac mentione quinque errantium stellarum, commistionis et efficientiae similis natura intelligenda sit, sive illa ipsa huius constitutionis suae locum teneat sive alia inerrantium aut signiferi etiam aliquis locus, perinde ac si naturae haec et proprietatis ipsarum, non stellarum essent appellationes.
〈Commentarius〉
Duorum necessariorum lectorem monet, primum quidem est quod cum dicit Saturnus gratia exempli facit hoc, et illud, non intelligit solum ista de Saturni stella, sed de quacunque stella etiam fixa quae sit de natura Saturni. Veluti quae in Caeto sunt et quaedam quae in Orione. Et similiter debet intelligi de locis signiferi, velut est finis Scorpionis ratione naturae signi quae est frigida et sicca, et termini qui est de natura Saturni. Adeo ut hoc nomen planetae quod ponet inferius sit nomen commune tam errantibus quam inerrantibus ac locis. Quia effectus illi tribuuntur naturae planetae, non syderi. Exemplum, rursus quando dicit Saturnus ubi solus dominationem fuerit sortitus, corrumpit generaliter frigore, est ac si diceret (ubi quae dominatur stella aut locus in deliquio naturam sortiatur Saturni solum et non alterius planetae tunc generaliter corrumpet omnia frigore et reliqua quae sequuntur) secundum quod docet est.
Textus XLIIII
Itemqe quod in mistionibus non solum ipsarum inter se errantium coitus, sed etiam inter has et alias similis naturae, sive inerrantes sive loca signiferi, necnon quid cum hic errantibus familiaritatis intercedat inspicere oporteat.
〈Commentarius〉
Non oportet solum errantes ipsas ipsarumque mistiones considerare, sed etiam mistionem cum fixis stellis et cum locis familiaritatem. Et quanquam familiaritatem intelligamus radios atque dominium, hic tamen coniunctionem potius intelligit atque aequalem ascensum. Hic autem est quadruplex ut superius demonstratum est, unus est quando sunt planeta et fixa stella in eodem circulo parvo, et ex eadem parte, et vocantur intuentia se ut Gemini et Cancer, sic tamen ut partes partibus respondeant ut superius dictum est. Secundus, ut sint in similibus circulis et aequalibus, sed in diversis partibus declinationum ut una stella sit borealis, altera australis et vocantur imperantia et obedientia, veluti in octava genitura Venus et Mercurius, sunt cum stellis extra formam Leonis de natura Saturni et Veneris. Et Iuppiter afficitur a stella quae vocatur sequens in dextra vertebra Aquarii, sed parum, quia est parva, et in alia latitudine. Tertius modus est ut sint in eodem circulo magno meridiei et hic est duplex vel in eadem parte, et sic est validior, utpote quod sint in medio coeli simul vel in diversis partibus, ut cum una fuerit in medio coeli, altera sit in imo. Quarta erit ut sint in eodem finitore et hoc potest trifariam contingere, vel quod simul oriantur, vel simul occidant, vel una oriente, altera occidat. His omnibus modis planetae a fixis vel a locis afficiuntur, item applicatione, ac separationes ac loco, fixae vero etiam radiis a planeti afficiuntur.
Textus XLV
Saturnus ubi solus dominationem fuerit sortitus, corrumpit generaliter frigore. Peculiares autem sunt huius cum in homines illa corruptio cadit, morbi diuturni, tabes, marcores, humores, molestiae et fluxiones, febres quartanae, tum exilia, inopia, angustiae, luctus, terrores, mortes, potissimum aetate provectorum. Bruta fere apta hominum usui comminuit, rebus ipsis morbifera mala infert ut illis vescentes similia in mala devenientes intereant. In aere excitat frigus horrendum, glaciosum, nebulosum, pestilens, tempestates adversas, densas nubes, caligines, item nivis magnam vim non oportune, sed contrarie unde serpentum noxia hominibus multitudo concreta existere consuevit. In fluviis ac mari communiter, hyemes, naufragia, difficiles cursus, piscium penuriam et interitus; peculiariter autem vorticosos in mari fluctus et fluviorum exundationes et aquarum depravationes. Terra vero frugum caritatem, penuriam, vastitatem, potissimum earum quae necessaria sunt ad victum immittit per erucas, locustas, aquarum inundationes, nimborum impetus, grandinem aut alia huiusmodi, quae usque eo procedunt ut fame similique pernicie homines extinguant.
Iuppiter solus nactus dominium, generaliter incrementa rebus confert. Sed peculiariter cum eventus in humanum genus exeunt, largitur gloriam, amicitias, tranquillitatem, pacem, rem familiarem auget, corpus animumque componit, conficit dona et beneficia a regnatoribus hosque ipsos auget ac ornat, facit magnis animis inque summa felicitatis universae est author. Animantum reliquarum utilium ad vitam degendam copiam et abundantiam, contrarium exitium et interitum procurat. Tempestates reddit salubres ventis et imbribus altrices terrestrium, fortunat classibus cursus, fluviorum aquas moderatas conservat, frugum copiam et his similia efficit.
Mars ubi solus arripuit dominationem generaliter corrumpit fervore, se peculiariter in humanum genus saevit bellis, seditionibus intestinis, carcere, populationibus, tumultibus plebeis, iracundiis principum, et ab his inopinatas mortes infert huius sunt aestuantes febres tertianae, sanguinis eruptiones, morbi acuti, violentae mortes, in primis aetatis validae; item vis, contumelia, iniuriae, incendia, homicidia, rapinae, latrocinia. In aere commovet calidos ventos, pestilentes, tabificos, fulminum iaculationes et flammas, squalorem. In mari subitas navium subversiones per ventos turbulentos, fulminave aut alia huiusmodi, fluviorum aquas exorbet, desiccat fontes, depravat latices. Quae necessariae sunt ad usum vitae humanae, animantes eque terra nascentia pessundat, vel pernicioso haec aestu nondum percepta vastans, vel condita conflagrationibus.
Venus sola domina ventorum generaliter ea efficit quae Iuppiter cum venustate quadam. Peculiariter autem hominibus conciliat famam, honores, gaudia, frugiferos annos, dat fortunata connubia, copiam liberum et gratiam in coniunctionibus, incrementa bonorum, victum mundum, honestatem, reverentiam, venerationem. Insuper et corporis decorem et necessitudines gratas potentiorum ac principum. Aera ventis replet temperatis, humidis, foecundissimis, commoda tempestate, serenitate, demittitque imbrium tempestivas pluvias; navibus felices cursus et successus lucrosos tribuit, fluminum alveos complet. Animantum utilitati servientium et frugum in primis copiam abundantiam commoditates confert.
Mercurius adeptus dominationem, generaliter quidem in illius stellae naturam se insinuat, cum qua fuerit configuratus est autem omnium maxime impetuosus et in iis quae humana sunt, acer, efficax, accommodabilis, offerentibus se rebus, usurpator latrociniorum, furtorum, pyraticae invasionis, contrariorum ventorum suscitator, in configurationibus cum maleficis, author morborum siccitatis, febrium cottidianarum, tussis, anhelationis, tabis; habet et sacerdotalem rationem et cultus divinos, et regios reditus. Habet et mutationes suis temporibus legum ac morum quae omnia congruunt cum illius ac reliquarum stellarum singularum commistione. In primis ventos turbulentos, vehementes, instabiles, siccitatem aeris et mobilitates commovet cum de vicinitate Solis, tum celeritate cursus sui, itaque et tonitrua flammantiaque fulmina immittit dissipatque ac concutit terram, fulgura ciet. Unde et interdum pernitiosus est aptis usibus vitae, animantibus et frugibus, flumina occidens siccat, explet oriens.
〈Commentarius〉
Quae hic traduntur adeo clara sunt ut sufficiat admonere lectorem ordinis ipsius qui bifariam constat. Primum quod beneficae duae Iuppiter et Venus semper benefaciunt, maleficae autem semper malefaciunt, sed diversis modis. Saturnus quidem immodice refrigerando, ideo cantharidarum non meminit quod ad Martem potius ob caliditatem pertineant. Mars autem exiccando cum calore, fervorem hunc appellant, Mercurius autem iuxta naturam stellarum quibus commiscetur. Secundus ordo est penes subiecta diximus autem superius ea esse tria elementa et tria genera animalium in illis contenta et praeter id serpentes, deinde arbores et segetes, hominumque genus, quod dividebatur multis modis. In singula igitur genera horum declarat Ptolemaeus quid agat unusquisque planeta distincteque ita ut alia expositione non indigeat. Praeponit autem semper generalem causam effectumque propriis. Venus autem calefacit et humectat, Iuppiter est temperatior, Veneris igitur opera validiora sunt propter multitudinem luminis, substantiaeque innati caloris, ideoque et foecundior, et ad vitae longitudinem magis opportuna, Saturnus ut dixi frigiditate nocet, inde siccitate, Mars siccitate, inde caliditate.
Notanda est etiam regula quod beneficae non solum hominibus benefaciunt, sed etiam omnibus animalibus quorum consuetudine homines gaudent, ut equis, asinis, canibus, vel quae esui apta sunt, ut aviculis et piscibus, et ovibus, et feris esui aptis, veluti capreolis, cervis, cuniculis, item plantis omnibus propter lignorum usum. Sic etiam lapidibus in Scotia quae ardent, item gemmis. Nocebunt autem lapidibus inutilibus, herbis venenosis et animalibus etiam homini noxiis, aut feritate ut leones et lupi, aut veneno ut serpentes et scorpiones, aut quia edant quod utile est, ut corvi, cornices, mures, locustae, aut quia sola foeditate sint homini odiosa, ut crabrones, muscae, pulices, cimices, pediculi, vermes, omnia enim talia minuunt. Quo fit ut cum maleficae contraria ratione utilia omnia homini minuant, noxia vero multiplicent et in regionibus et in annis abundantia istarum sorditierum, ut sunt muscae, vermes, crabrones itemque venenosarum herbarum in regionibus quidem pravitatem hominum significat, in annis autem periculum pestilentiae aut sterilitatis. Quod si quis dicat quonam pacto fieri potest, ut tanta bona fiant ab ipsis deliquiis qualia beneficae pollicentur? Respondeo hoc esse interregnum. Cum enim duo sint reges in coelo, Sol et Luna, altero delinquente subit planeta qui plurimum potest vices obscurati luminaris. Ergo si beneficus fuerit benefaciet, si maleficus male atque pessime. Rursus dices quomodo potest in tam brevi tempore stella provinciae vel partis mundi dominium suscipere cum nulla eclypsis ut dixi quatuor horarum spacium possit attingere? Respondeo id fieri interrupto luminaris dominio, favente vero altero luminari. Est autem temperamentum et mistio, non quod solus planeta absque luminari deliquium patiente reget. At dices ergo dabuntur stellae humano generi salubriores ipsis luminaribus? Respondeo non simpliciter id fieri posse nam luminaria plus luminis habent, ergo caloris et humidi vitalis. Inditio etiam est vitae longitudo, quam decernunt nulli alteri planetae comparanda, similiter et robur illius. Sed dicitur benefica magis favere, quia certo generi favet, luminaria autem omnibus. Dum ergo luminaria savent locustis, gratia exempli, sterilitatem inducunt dum addunt animos hostibus bellum pariunt, dum humida terra calorem subministrant reptilia multa gignunt quae primum homini insesta sunt, deinde etiam pestem excitant. Non igitur beneficae meliores sunt simpliciter ipsis luminaribus, sed certo generi cui favent comparatae. Favent autem hominibus et cicuribus animalibus ac mansuetis, maleficae autem horum inimicis, sunt enim beneficis contrariae. Rursus beneficae ex hominibus favent his qui mansuetiores sunt moribus, et temperatas habitant regiones. Maleficae latronibus, feris gentibus atque barbaris. Rursus beneficae huic provinciae vel illi ex temperatis magis utpote Italiae, maleficae contrariae utpote Galliae quae semper infensa Italiae fuit. Licet nunc regum moderatione dissensio mitescuerit. Similiter et in eadem civitate beneficae huic vel illi favent, maleficae illorum inimicos impellunt, itaque cum luminaria omnibus quasi ex aequo faveant, non dicuntur adeo benefica huic vel illi. Gerunt ergo luminaria vicem regis atque magistratus ex aequo omnia distribuentium, quae licet plura dent, quoniam tamen communiter dant beneficorum nomen non meruerunt. At Iuppiter et Venus amicorum vices semper referunt, ideoque beneficae appellantur. Saturnus et Mars inimicorum ideoque maleficae. Mercurius medius est inter illos quadrifariam vel quia modo totus bonus in una re vel uni alias, vel aliis totus malus, vel quia modo bonus, modo malus vicissim in eadem causa atque in eodem homine, vel urbe, vel provincia, vel quia partim bonus, partim malus simul, vel quia omnino mediocris, neque bonus, neque malus, neque dans, neque adimens. Est autem propria natura impetuosus ut in mari et ventis et in humanis actionibus acer, efficax et qui omnibus se accommodet. Hoc autem contingit illi quia celerrime vertitur in parvo circulo, adeoque ut omnino careat statione. Hoc adiungere volui ut intelligeres quomodo Mercurium dominari, vel in temporibus, vel in gentibus, vel in hominibus cognoscere posses. Sed dices status hi beneficorum sunt cum bene se habent, maleficorum autem cum male quid si beneficae male dispositae fuerint? Aut maleficae bene? Respondeo minora omnia fient. Hoc autem docet dicens.
Textus XLVI
Ubi igitur peculiari in natura reperta stella fuerit effectiones quoque illam ipsam consequuntur similes.
〈Commentarius〉
Peculiarem vocat naturam quae duo habet, primum quod sola imperet, secundum quod in proprio sit statu ut masculinus planeta, atque diurnus in masculino signo, in quo etiam gaudeat et in die. Id autem continget si orientalis fuerit a Sole et supra terram dum dies est, non nox, ut imaginantur Arabes. Nam vim acquisivit cum ante Solem noctu exortus sit. Licet autem hunc appellare primum statum. Secundum autem cum emerserit ante Luchano prope Solem et ante ipsum, sed nondum iam emersit Sol. Tertium cum supra terram est diei tempore, sed occidentalis a Sole. Quartum cum infra terram orientalis in die. Quintum cum infra terram orientalis in nocte. Sextum atque ultimum cum infra terram occidentalis extiterit.
Textus XLVII
Sed cum inter se permiscentur cum configurationibus ipsis, tum permutatione signorum et a Sole apparitionibus, consentanea etiam in effectionibus temperatio et mistae variaeque proprietates decretorum existunt. Quia vero infinitum, hoc est neque fieri potest ut uniuscuiusque temperaturae peculiare decretum doctrina comprehendat omnesque simpliciter aliquis cuiuscunque modi configurationes, tam multiplicis praesertim rationis exequatur, relinquendum merito est haec pars mathematici in singularum rerum iudiciis gnavitati ac industriae.
〈Commentarius〉
Duo proponit quae dixeramus, tertium quoque in sequenti adiungit textu, primum igitur est de puritate naturae ipsius planetae, utpote quod sit in signis similibus sibi itemque in bono habitu erga Solem. Ex quo patet quod planetae sunt similes magistratibus et Sol regibus, cum magistratus est in gratia regis utitur plene sua potestate. Si vero in illius iram aut odium inciderit boni nihil facit, mala quoque implicat. Secundum est, ut non aliis misceatur planeta. Si vero aliter contigerit, per haec enim multa alia intelliguntur, utpote quod ab angulo decidat, quod Lunam venientem ad se non excipiat, sed sit orientalis ab illa, debilis prorsus erit et infoelix. Circa quod notandum est, quod apud Ptolemaeum non sunt nisi quinque genera status planetarum, primus est quo ad Solem, secundus quo ad Lunam, tertius quo ad stellas, et hic est duplex, fixas, et errantes et horum unusquisque triplex est, coniunctio et est ratione polorum zodiaci et ferri in uno circulo, vel respectu verticis, id est, finitore vel respectu polorum mundi, et est in parallelis aequinoctialis, vel respectu utrorumque, id est, verticis et polorum mundi, et est ferri in meridiano. Quartus est quo ad partes coeli, et hic est duplex ratione naturae signorum, et ratione dominii. Quintus et ultimus est ratione mundi et hic est duplex, vel ratione quatuor quartarum, vel ratione propinquitatis ad angulos. Potest et addi sextus, sed de hoc non invenio quod immutet robur. Et est latitudo ascendens vel descendens, meridiana vel borealis, magna vel parva. Dicit ergo quod hanc mistionem vel remissionem qualitatum aut argumentum impossibile est penitus describere, quod etiam Galenus in libris methodi, et Avicenna quarta primi testati sunt. Illud ergo industriae et labori cum iudicio hunc gnavitatem appellat relinquendum Ptolemaeus docet. Et hoc est quod recte dixit Hermes in Centiloquio ἀπὸ σοῦ καὶ ἀπὸ τῆς ἐπιστήμης. Id est, scientia astronomica ex astris habetur, et ex industria, iudicioque tuo.
Textus XLVIII
Sed hoc diligenter observabimus quis sit stellarum principum decreti respectus et regionum ipsarum ac urbium in quibus significationes cadent.
〈Commentarius〉
Declarat tertium quod supra dixi, et est quod oportet etiam observare robur stellarum, quae illis dominantur, utpote si e directo sint vel supra capita illorum ferantur, validiores enim effectus facient. Unde regiones quae aequinoctio proximae sunt magis ab erraticis afficiuntur, quae vero a borea vel austro positae sunt, minus ab erraticis afficiuntur, generaliter etiam minus a deliquiis eadem causa, ab inerrantibus autem magis. Aliud quod magis refert quod stella dominatrix loci deliquii si loco significato dominetur minus affert malum, seu locus ille fuerit civitas, seu provincia, seu fuerit homo et hoc est quod dixit Hermes in Centiloquio (Cum Mars coniunctus fuerit in Leone cum ascendentis domino corpore ipso natus cremabitur, nisi Mars ipse dignitatem habuerit in ascendente vel benefica fuerit in octava). Ecce vides quod planetae non nocent tantum ubi dominantur, sicut etiam videmus in malis principibus, qui non tam male tractant suos proprios subditos, quam alienos.
Textus XLIX
Cum enim sunt illae beneficae et conciliatae locis obnoxiis neque superantur ab aliis diversae sectae, multo magis absolvunt naturae suae bonitatem, sicut et alienae aut superatae ab adversariis minus prosunt. Quod si noxiae hunc principatum coeperint conciliatae cum obnoxiis locis aut superatae a stellis adversariae sectae, minus nocent; quae cum neque dominatrices regionum erunt neque superabuntur ab aliis quae illarum commendationem accepere, tum vehementiorem suae constitutionis pestem infligent.
〈Commentarius〉
Sensus est cum domini deliquii et cardinis fuerint beneficae, et dominentur cinitatibus vel provinciis, in quas significata incidunt nec impediuntur a maleficis, his tribus conditionibus iunctis plurimum illis locis benefacient, quod si defecerit conditio aliqua, utpote quod impediatur ab aliis planetis, vel quod non dominetur regioni, civitati, vel homini, vel quod subintelligit, quod benefica debilis sit, omnibus his modis minus iuvabit. Malefica vero si praefuerit deliquio et cardini, praefuerit et locis per deliquium affectis vel vincatur a beneficis parum oberit et multo minus si utrunque adsit. Quod si non dominentur locis affectis, seu regionibus, vel civitatibus, nec a beneficis impediantur, maleficae deterius afficient ac pessime, et quanto validiores fuerint. In genere igitur bonorum est benefacere semper, item dominari locis subiectis deliquio et id semper prodest, seu bonum augendum sit, seu malum minuendum. Sed robur stellae non ita, namque tam bona, quam mala auget sicut et imbecillitas minuit. Dubitatur autem quomodo stellae quae deliquio dominantur possint non dominari loco per deliquium significato? Exemplum si Iuppiter dominetur Leoni ubi deliquium factum fuerit et Leo dominetur Italiae et praesertim Romae, vel Ravennae, vel Cremonae, quomodo fieri potest ut Iuppiter his civitatibus, aut Italiae non dominetur? Hoc certe difficillimum videtur. Haly exponit quod concordaverit natura, planeta cum regione. Sed istud difficillimum videtur, quamvis ex textu suo posset expositionem fueri, et antiqua versione, sed Graecae literae accommodari nequit. Propterea dicerem quod planeta hic dominari regioni intelligitur, quotiens ascendenti dominatur, aut principalis est. Esse etiam potest ut figurae dispositor non dominetur loco illi quia ipse erit dominus sequentis cardinis loco deliquii, et locorum etiam in quibus domini deliquii inveniuntur, locum quoque ipsum deliquii aspiciet, aut in ipso peregrinus erit. Exempli gratia, deliquium sit in Leone in duodecimo loco, ascendatque Mercurius in initio Virginis, tunc Mercurius dispositor erit deliquii, et quidquid facere mali poterit, faciet, cum nullam prorsus in loco deliquii potestatem obtineat.
Textus L
In genere autem universalibus a malis potissimum corripiuntur ii, quorum in genituris praecipua loca nempe luminum aut cardinum, eadem fuerint cum illis a quibus universalium casuum causae veniunt, id est eclipticis ipsis aut his oppositis. Sed in primis periculosae ac inevitabiles sunt partiles occupationes dimetientesque deliquiorum utriusvis ille luminum respectum habuerint.
〈Commentarius〉
Haec est ultima pars huius capitis, in qua docet principale. Principale autem fuit, si bene meministi, ut ex generalibus constitutionibus fata singulorum dignoscerentur. Hoc igitur est quod docet, docet autem hoc modo, quoniam illi maxime affligentur ab universalibus calamitatibus, quorum in genituris loca praecipua luminarium et cardinum supple medii coeli et ascendentis, medium quidem coeli pro fortuna et honoribus, ascendens autem pro vita et corpore, similiter et luminarium, alterum pro vita, reliquum pro honoribus, eadem fuerint cum loco eclypsis et in eadem parte. Secundo qui in opposita ad unguem parte. Tertio intelligit quae sunt in quadrata, inde quae proximiora, ex manifestissimis enim doctrina procedit eodem ordine.
Dubitatur cur non dixerit de his qui bene afficiuntur. Existimandum est enim parem esse rationem ut in his qui dantur, honoresque consequntur, propter novarum legum aut institutorum promulgationes itemque cum civitas aliqua imperium adipiscitur, cum princeps aliquis novus non haereditario iure provinciae praeficitur, igitur dicendum est eandem esse in utrisque rationem. Verum consentientia potius in his licet accipere, quam opposita vel quadrata, ita ut cum medium coeli, aut Sol vel Luna, aut ascendens, hoc autem est ultimum eadem parte consenserint cum eclypsis loco, aut in trigono illius fuerint partili, id est quod si deliquium fuerit gratia exempli in decima Virginis, ascendens vel locus luminarium, vel locus medii coeli, sint in decima parte Tauri vel Capricorni, tunc ille sperare poterit quod boni pollicentur decreta deliquii. Observare autem oportet ut ex his qui praeficitur eligatur. Veluti si cui Luna sit vitae significatrix, eclypsis in ascendente parum aut nihil oberit vitae. Omnia autem haec ut dixi, et Haly bene animadvertit de hominibus intelligenda sunt civitatis deliquio subiectae.
〈II.9〉 Caput IX
Textus LI: De coloribus in deliquiis et crinitis ac huiusmodi aliis
Observandae etiam sunt in universalibus considerationibus colores in deliquiis, non modo ipsorum luminum verum aliorum quoque quae iuxta illa solent colligi, ut virgularum ac arearum et quae alia sunt huiusmodi.
〈Commentarius〉
Omnes scientiae certiores sunt atque pulchriores quo subiectum illarum firmius est atque stabilius. Ob id certissima est atque pulcherrima astrologia, certior quoque illa ac pulchrior longe theologia, post astrologiam vero est mathematica, inde naturalis philosophia, demum medicina. Atque hic ordo est scientiarum naturalium in nobilitate ac certitudine. Verum cum ad nostri intellectus imbecillitatem respicimus non illarum natura, sed nostro vitio fit ut res pene contrario modo se habeat, nam relicta mathematica, certissima omnium est medicina, inde philosophia naturalis, post astrologia, ultima omnium est theologia. Inde factum ut nostris etiam temporibus generosi medici qualis fuit Galenus prophetarum authoritatem retineant. Dictaque horum de futuris tanquam oracula habeantur. Et ita contingit ut medicorum pronunciata de futuris tanquam solida ratione et firma fundata nihil vani retineant, ut contra philosophorum naturalium, atque magis astrologorum et theologorum, vana sunt atque talia ut ne unus cum altero idem sentiat quod etiam magis mirum est, quodque vix fieri posse videtur, omnes tamen ab ipso scopo longe lateque aberrent. Id fit partim incuria, ut dictum, ipsorum artificum, partim etiam quod scientia ipsa astrorum altior sit longe quam ut intellectus noster eam possit intueri. Id inspiciens Ptolemaeus non quod ipsa scientia, quae in se ut dixi certissima est, atque clarissima talibus indigeret auxiliis incertis atque obscuris, sed quod intellectus noster imbecillus sit, voluit coniecturas etiam e naturalibus signis sumptas ipsi arti adiungere. Nec solum hic, ne obiter fecisse credas, sed et alibi etiam, ut cum de facie coeli observanda loquitur. Duo igitur hic proponit, primum ut colos in luminari patiente observetur, secundo virgularum et arearum ac talium quae circa eclypsim contingere solent. Circa quod scire primum decet, quod dum eclypsis fit ex agitatione luminis magna atque illius imbecillitate quod non potest dissolvere multos vapores, multaque caligo trahi superius et maxime versus eclypsim solet. Ex qua primum fieri solent virgae quaedam splendentes ex refractione luminis imbecillioris, nec penetrare potentis densam caliginem nubemve a latere ipsius deliquii, et areae, quas Graeci Alonas vocant. Sunt autem coronae quaedam iridis in modum circa Lunam plerunque, quandoque etiam circa Solem a me visae variis distinctae coloribus atque iucundae visu, de quibus in libris De subtilitate, luculentius vero in libris De varietate rerum dictum est. Haec igitur, tum ipsa nubes afficiuntur a planeta tempore deliquii dominante. Nam si Saturnus dominetur cogit nubem, atque ideo colores seu luminis deliquii, seu arearum vel virgarum ad nigrum, seu lividum inclinat, atque ita de aliis. Scitu autem dignum est, quod colores hi non tales inspicere licet, cum semper colos delinquentis Lunae sit rubeus et Solis croceus, sed ita accipiendi sunt ut declinant a proprio atque naturali veluti in deliquio Soliss si color fuerit paulo nigrior, atque obscurior croceo ac quasi teter, dicetur niger aut si lux ipsa paululum hebetescat et splendor ille croceus desinat, ut potius remaneat color quam splendor, dicetur lividus, qui color est plumbi, et evidentius spectatur in carne puerorum caesa loro, vel virgis citra sanguinem tamen, est enim fuscus et aliquanto nigrior plumbi colore, aliquaque luce participat qua a fusco et subfusco etiam differt. Splendescit enim lividus aliquantulum, fuscus atque subfuscus nequaquam. Ergo si color luminis deliquii croceo aliquantulum fiat rubicundior atque sanguineus, Martis erit opus, diceturque rutilus. Quod si color ille croceus aliquantulum remissus fuerit, splendor vero auctus qualis auri fiet, diceturque flavus. Quamobrem hos solos duos flavum et rutilum, deliquii lumen accipere potest. In deliquio quidem Solis flavum verius quam rutilum spectare licet, Lunae vero rutilum verius quam flavum. Reliquos vero colores quod ad illos vergant, potius quam quod tales sint ita appellare libet, nam quod de albo dicitur in deliquio Solis fit quotiens purissimus aer, croceaque vis illa citri colorem dum impalescit imitatur. Varium vero colorem facile est intelligere atque videre si diligenter animadvertas, sed si oscitanter, effugiet oculos tuos quoniam parvum est discrimen varietatis. Neque enim expectes una in parte videre lumen candidum, in altera nigrum, in alia rutilum, sed una in parte croceum obscuriorem, in alia dilutiorem, in alia splendidiorem. Quinimo etiam si contingat, intentusque fueris, videbis quandoque in una eademque parte ex pluribus intermistum simul coloribus. Videntur autem hi colores non solum in luminari deliquium patiente, sed et in ipso aere, et in parietibus. Omnia autem haec consideranda sunt, verum ne omnino intentus inspicere deliquium Solis satagas, Solem ipsum intuendo, cum aliqui hanc ob causam facti sint coeci, non solum ratione generali claritatis Solis, sed etiam peculiari quadam natura quod lumen illud per Lunae corpus transiens vitiatum, oculos vitiet, offendatque caput certa ratione, nam plurimis quibus caput est imbecille, in magnis eclypsibus caput dolet. Illud quoque considerandum quod ad rem pertinet, quod eclypses Solis praesertim magnae si in florentem segetem inciderint eo anno stipulae absque granis colliguntur et maxime fit illud si Sol exoriens deliquium patiatur. Dicta est autem causa huius superius, quoniam cum inter florentem segetem et absolutum granum, paulo plus minusve quadraginta diebus intercedat, si deliquium fiat in oriente, effectus eius statim prodit, atque effectus pars maior ac robustior sub ipso initio, quo fit ut seges ipsa naturali ratione afficiatur ac corrumpatur. Verum ut ad colores revertar, eadem diligentia adhibenda est in mutatione arearum atque virgarum, quae natura sua variae sunt. Ideo omnes dicandae Mercurio, sicut Solis colores delinquentis Veneri et Lunae Marti. Sed ut dixi non naturalis color spectandus est, verum ad quem a naturali variatus aliquantisper accedat, scilicet si ad rutilum, si ad nigrum vel fuscum, si ad album, si ad flavum, si ad varium. Ita colores ex additione et inclinatione ad quos vergunt nominandi sunt non ex natura propria cum lunaris semper rutilus sit, solaris flavus, arearum varius, virgarum rutilus cum varietate quadam. Similiter et in nubibus eadem hora deliquii ratio spectanda est coloris, hae autem solae veros referunt colores et vere tales sunt, quaedam enim nigrae vere seu fuscae, quaedam candidae, quaedam flavae, quaedam variae, quaedam rutilae.
Textus LII
Nam si nigra sive livida esse videantur, significant ea quae de Saturni natura exposuimus, candidus color iovialis est, rutilus martius, flavus Veneris, varius Mercurii. Quod si coloris proprietas per tota luminum corpora aut etiam loca se diffuderit, plurimis regionis partibus futura decernit, sin quacunque a parte apparuerit illis partibus in quas se proprietas illa inclinabit.
〈Commentarius〉
Tria docet ex hoc, primum ut ex colore planeta qui dominatur dignosci possit. Neque ratio quaerenda est huius praeterquam in Venere. Nam Iuppiter candidus est et purus, ideo etiam candidum significat colorem et a candore significatur cum illoque convenit. Similiter de Marte et Saturno qui fuscus quoquomodo est. Mercurius varium propter naturae suae varietatem, non propter colorem proprium significat. Sed Venus flavum obtinet non quia flava sit, sed quoniam humidum habet a calore concoctum, sicut in auro videre licet. Secundum est de quantitate, quia si totum occupat, toti parti per eclypsim significatae contingent, si parti parti. Hoc autem contingit secundum vim dominantis planetae, nam si plene dominetur tunc continget hoc toti, si parum, parvae parti, si mediocriter, mediocri parti. Tertium est in qua parte erunt et dicit quod erunt in parte in qua continget mutatio illa coloris luminis, utpote si eclypsis significet super Italiam et mutatio luminis sit in parte Notapeliotis, id est, media inter austrum et orientem significabit illud super Apuliam et Neapolim. Quod si fuerit mutatio illa in Borrolybico, id est, inter septentrionem et occidentem, continget illud Mediolanensibus, qui ea in parte siti sunt respectu Italiae. Quod si ad orientem, septentrionemque ad Venetos atque ita de aliis.
Tabula solaris eclipsis Solis longitudinis a nodo |
|
G〈radus〉 |
|
1 |
Nigrum pressum |
2 |
Nigrum obscurum |
3 |
Nigrum fuscum |
4 |
Fuscum in croceo |
5 |
Fuscum clarum |
6 |
Fuscum rubeum |
7 |
Russum |
8 |
Russum |
9 |
Russum glaucum |
10 |
Rubeum glaucum |
11 |
Croceum |
12 |
Croceum album |
Verum dubitabis et iure merito quomodo colores eclypsium fiant a dominantibus erraticis, cum constet ex tabulis Alphonsi et Linerii eos potius in Sole fieri per distantiam a nodo, seu capite vel Cauda Draconis et in Luna iuxta distantiam ab apogeo sui parvi orbis tamen etiam a latitudine ab eclyptica, ut patet in duabus tabellis subiectis, ne quicquam huic operi deesset. Quidam ob id solent culpare Ptolemaeum, seu frustra, nam primum sciendum quod colores in tabula descripti variantur secundum naturam planetae dominantis, veluti Sol a nodo ad primum gradum fit plene niger. Si tamen Saturnus dominetur fiet ater ut carbo velut quandoque contigit. Si Venus erit aliquantulum flavus Sol, licet sit obscurus. Praeterea nihil prohibet aliquid causam habere mathematicam simul et naturalem. Ita ut intelligamus cum Sol plene obscuratur, dominatur Saturnus, cum sex partibus a nodo disteterit Saturnus, parum, Mars plurimum dominabitur. Si vero duodecim, Iuppiter cum Venere praeerunt eclypsi. Est etiam illud dignum consideratione maxima, quod tabulae colores luminaris definiunt. Ptolemaeus vero de coloribus aeris et qui in arboribus, et terra, et parietibus apparent loquitur, quare cum non necessarium sit eos esse similes, nihil absurdi sequitur. Vidimus enim Lunam plane obscuratam, rubram tamen, et quae videbantur nigra erant.
Textus LIIII
Observandae et crinitae seu in deliquiis sive alio quolibet tempore fulserint in considerationibus unversalibus, quales sunt quae dicuntur trabes, tubae, dolia ac huiusmodi. Est enim harum naturae effectio martiae ac mercurialis proprietatis, bellorum, aestus, turbulentiae et eorum quae ista sequi consuevere.
〈Commentarius〉
Crinitas stellas multis modis apparere et tubae forma et trabium contingit, verum plerunque figurae hae potius ignitis ostentis, quae in coelo apparent conveniunt. Nam tria genera rerum quae in sublimi videntur Ptolemaeus in hoc capite complexus est, primum est eorum quae videntur et non sunt, ut areae et virgae. Nam nulla substantia penitus constant. Secundum eorum quae substantiam habent velut trabes, iacula, haec enim accensis vaporibus vere fiunt, ut prima ex collisione visus, velut et Iris. Tertium genus est eorum, quae media sunt, ut cometae. Nam horum naturam mediam inter corpoream et imaginariam esse censendum est Ptolemaeus vero illam adnumeravit ignibus iuxta opinionem antiquorum, existimans in elementari regione eam fieri, cum nos declaraverimus fieri in coelo. Sed ut res magis distinct agatur primum a stellis transcurrentibus atque ignitis facibus quae in aere apparent, initium ducamus.
Tabula lunaris eclypsis |
||
Latitudinis |
Distantiae
ab apogeo |
|
m. |
Gr. |
|
10 |
180 |
Nigrum pressum |
210
150 |
Nigra |
|
20 |
240
0 |
Nigrum viride |
30 |
270
90 |
Nigrum subrubrum |
40 |
300
60 |
Glaucum pallens
quod est griseum |
50 |
Grisea pallida |
|
60 |
330
30 |
Grisea alba |
90 |
Russa |
|
Has igitur volantia sydera, alii repentina, alii traiectationes, alii incensas stellas, vel deciduas, vel transcurrentes, vel repentinos ignes vocavere. Commune est omnibus siccitatem afferre, et quae ex illa sequuntur, scilicet ariditatem, paucitatem aquarum, mortem piscium, sterilitatem, ventos, praelia. Proprie autem ventos, eaque ex parte ex qua moventur. Quod si ex pluribus, erunt diversi venti. Quod si detrimenta velis scire ubi futura sint, locum ad quem tendunt considerabis, ibi enim erunt et praelia, et seditiones, et venti, et sterilitates, et morbi acuti. Atque haec ubi in eclypsibus contigerint procul dubio evenient. Ubi autem praeter illas non ita, nisi magnae et crebrae fuerint. Quod vero ex istis eveniet, nam non omnia expectanda sunt, ex cometarum ratione discere licebit. Hoc differunt traiectiones hae et repentini ignes a cometis, quod breviores effectus significant, et minores, et celerius ingruentes quam cometae. Semper tamen haec quia a Marte et Mercurio fiunt malum significabunt, nisi uni soli per quem forsan, vel seditio excitabitur, vel ipse bello provinciam devastabit. Ob id igitur cum eius naturae sint, aestum magnum significabunt. Sunt enim naturae martiae quia igneae et Mercurii, propter motus celeritatem et iaculationem.
Similiter et cometae a Marte et Mercurio fiunt, quoniam et ipse velociter moventur et igneum quippiam prae se ferunt. Vocavit autem eas crinitas qui convertit a nobilioribus, cum Graeca lectio cometas habeat, quod est commune nomen, nam cometarum tria sunt genera, unum quidem quod comam habet circum circa, vocaturque cometes, secundum quod barbata appellatur, cum in unam partem tantum crines feruntur, tertium quod caudata quoniam caudam habeat immensum autem et celerrimum est incrementum omnium harum, ut quae pedales primo videantur, inde intra paucorum dierum spatio quartam totam zodiaci occupent. Durant incerto temporis spacio ut quaedam etiam per annum ut Iosephi tempore supra Hierosolymam, excidium illi portendens, affulsit, velut et Iosephus ipse testatur. Longissimum tamen earum tempus vix (nisi pro miraculo) sex menses excedit plerunque autem finitur ante trigesimam diem, nunquam ante septimam. Motus illius triplex, unus ab oriente in occidentem, alter ab occidente in orientem, tertius diversus veluti ab occidente in meridiem vel a septentrione in occidentem. Generatur autem frequentius in septentrione et maxime in candida via a tropicis citra, fiunt tamen et quandoque sub aequinoctiali et etiam iuxta tropicum hyemalem, atque alibi. Verum ut dixi frequentius circa septentriones, qua in parte tres ego in tribus annis vidi. Nocte videntur pulcherrime sub crepusculis, non item de die non nisi potenti modo. Plures posse videri constat simul ut Caroli Martelli, aetate mense Ianuario duo visi sunt intra quatuordecim dies, quorum alter Solem praecedebat, alter sequebatur caudis versis Aquilonem spectantibus, fuit is annus septingentesimus vigesimus sextus. Duo quoque anno millesimo trecentesimo trigesimo septimo apparuerunt simul, nec brevi tempore, cum duos menses socii simul impleverint. Differunt cometes a iaculis, quod ut dixi in longius cometes effectus suos extendunt quam iacula, et per se etiam, quod non eclypsis tempore videantur, plurimum possunt. Nemini autem dubium est quod si cum eclypsi contingant, quin geminatis viribus plurima et assidua mala producant. Unde iacula et repentinae stellae nisi crebrae fuerint ut dixi, aut magnae valde, aut in die conspicuae non sine deliquio, quicquam effatu dignum significare poterunt. Et quanquam omnes cometae a Marte et Mercurio producantur, habent tamen aliquid etiam cum aliis planetis commune, quod a coloribus non secus ac eclypsis discernitur. Nam qui fuscus est participem habet Saturnum, qui exacte candidus, iovius est, qui exacte rutilus, martius, qui flavus, venerius, qui totus varius, in illo vis Mercurii dominatur. Constat enim observatum fuisse quandoque cometas etiam aliorum planetarum, quam Martis et Mercurii motum retinuisse, quemadmodum Iovianus Pontanus enarrat dicens: “cometes tenui primum capite, comaque admodum brevi a nobis conspectus est qui mox mirae magnitudinis factus, ab ortu in septentrionem coepit deflectere, nunc citato motu, nunc remisso. Et quoad Mars, Saturnusque regrederentur, ipse aversus, coma progrediente ferebatur, donec ad arctos pervenit unde cum primum Saturnus et Mars recto cursu pergere coeperunt, in occasum interflexit, tanta celeritate, ut die uno triginta gradus emensus sit, atque ubi ad Arietem et Taurum commeavit videri desiit. Ille dies plurimos fulsit, et qui initio brevior visus fuit, adeo crevit, ut, quinquaginta gradus, atque etiam amplius occupaverit. Feruntur autem velocissime quandoque mirisque modis, caudamque contorquent”. Sed sufficiat tam velocis motus, quam etiam conversionis caudae, praeclarum unum exemplum subiunxisse. Verum antea forsan quispiam quaeret in quo cauda et crines ab ipso cometa differant? Respondemus caudam atque crines tenuiores esse substantia atque rariores, ut nisi prae magnitudine videri queant. Verum sydus ipsum densum est, ac facile prae luminis magnitudine videtur. Sed ad exemplum revertor, id desumptum est ex Iacobi Ziglieri monumentis, qui ea a Ioannis Regio Montani observationibus desumpsit. Observatio autem talis est atque series verborum Regio Montani: ‘Idibus Ianuariis anno domini millesimo quadringentesimo supra quintum et septuagesimum. Visus est nobis cometa sub Libra cum stellis Virginis, cuius caput tardi erat motus donec propinquum esset spicae nunc incendebat per crura Bootis versus eius sinistram. A qua discedendo, die uno naturali portionem circuli magni quadraginta graduum descripsit. Ubi cum esset in medio Cancri, maxime distabat ab orbe signorum sexaginta septem gradibus, et tunc inter duos polos zodiaci et aequinoctialis ibat, usque ad inter media pedum Cephaei, deinde per pectus Cassiopeiae super Andromedae ventrem. Post gradiendo per longitudinem Piscis septentrionalis, ubi valde remittebatur motus eius propinquabat zodiaco, transiens ipsum iuxta medium Arietis, donec cum stellis Ceti occasus Heliacus illum nobis occultavit in ultimis diebus Februarii. Hoc motu suo proprio, circuli magni portionem descripsit, quo in septentrionem, et cum hoc contra signorum successionem ferebatur a Libra in Arietem, in fine et principio tarde movebatur, in medio vero apparitionis velocissime, uno die fere per quatuor signa a fine Virginis in principium usque Geminorum. Cauda vero eius minus mobilis continue respiciendo stellas Geminorum, eas circuibat, nunquam ab eis per totum apparitionis tempus devians. Ideoque in prima emersione, ad occidentem illam protendebat quoniam illic stellae Geminorum putabantur. In fine vero cometa sub Ariete locato propter Solis vicinitatem nisi in occidente apparuit, cauda orientem versus protensa, quia in hoc situ stellae Geminorum ponebantur. In medio vero apparitionis caudam vertebat ad meridiem, illic tunc erant stellae Geminorum, contingebatque tunc nocte eadem, ut statim post Solis occasum cauda orientem respiceret. Appropinquante medio noctis respexit meridiem post medium noctis vero occidentem. Ante Solis exortum indicabat locum septentrionis. Haec caudae diversitas in situ, ex motu diurno oriebatur qui semper est ex consequentia primi mobilis ab oriente in occidentem. Motu autem proprio extremitas caudae quamvis tardius quam caput cometae, semper tamen etiam ad occidentem contra signorum successionem describens parallelum, a principio Librae usque ad medium Tauri movebatur vadens sub pedibus Ululantis per Ursam Maiorem propinquando Perseo, per quem circa Pleiades ad Caudam Arietis ibat fere in medio Tauri. Unde patet tam caput, quam caudam cometae versus occidentem, et nunquam versus orientem ivisse non solum motu diurno, sed etiam proprio.’ Haec igitur de motu et illarum conversione dicta sufficiant. Quantum vero ad substantiam earum pertinet dictum est in libris De subtilitate et primo De varietate rerum. Quo vero ad significata communia dicit quod significat bella et constitutiones mobiles potest referri et ad aerem, et ad seditiones et ad utrunque. Namque et alia significant utpote siccitatem atque inde sterilitatem. Velut in illo cometa qui subsecutus est coniunctionem magnam in Cancro, factam anno millesimo quingentesimo quarto ut Augustinus Nyphus refert, quam cometes consecuta est anno 1506. Illum igitur biennio post tanta siccitas in Insubria subsecuta est, ut a mense Ianuarii in Novembrem nulla penitus pluvia deciderit in ea regione. Itaque et haec omnia et ventos praecipue et pestem significat et principum mortes. Nam tales effectus a Martis et Mercurii mistione fieri solent. Fiunt etiam aquae et imbres copiosi, quandoque tum mutationes principum et haereses, et legum novarum institutiones, et multa alia. Sed de imbribus, reliqua enim nota sunt, causa est magnitudo caloris qui trahens multos vapores eos non potest dissolvere, declaratum est autem a nobis hoc in libris De subtilitate. Sed de modis futurorum quatuor illa erunt observanda, scilicet ut et locos sciamus, et genus affectuum, et tempus, et qualitatem propriam affectionis.
Narrat author ignotus magistrum suum cum trabe ignea visa fuisset, dixisse casum portendi in lignis successiveque naufragia multa ob bellum navale. Alium quendam praedixisse ex huiusmodi coeli signis, quae imminerent et quando desitura forent.
Textus LIIII
Caeterum loca in quibus haec eventura sint designantur, cum a signiferi partibus in quibus collectae illae stellae fuerint, tum de crinitae figurationis inclinatione. Per ipsam quidem collectionis quasi faciem et formam futurorum species et genus cui effectio expectanda sit deprehendetur, verum de tempore durationis, intensione eventuum; habitudo illorum (scilicet crinitae et locis eius) erga Solem ea declarant, nam cum fuerint matutinae diuque fulserint celeritatis, sin vespertinae, tarditatis, significatio futura est.
〈Commentarius〉
Declarat quatuor illa, genus, speciem, locum, et tempus. De loco inquit sumitur a signo in quo fuerit et ab inclinatione ipsius caudae, scilicet versus quam regionem tendat. Locus autem cometes dignosci facile potest planisphaerio, utpote si sit in Ariete, erit in Britannia vel Germania, et quia Britannia differt a Germania, inspiciendo quo tendat cauda sciemus, an sit Britannia an Germania. Nam si cometes fuerit australior Britannia et Germania, et caudam inflexerit ad dextram, significabit Borussiam, si ad sinistram parum significabit Frisiam, sed si multum Britanniam. Quo vero ad tempus eventus et magnitudinem effectus, docet illam ex duobus comprehendere ex diuturnitate temporis quo fulget, et habitu ad Solem, nam si diu fulgent, diuturnus erit effectus, si matutinae matutiuae B, celer, si parum, brevis, si vespertinae, tarde. Quo vero ad genus effectus dicit faciem et formam cometae inspiciendam, circa quod notandum est in cometa observanda esse decem, magnitudinem, colorem, splendorem, formam, diuturnitatem, situm, locum, motum, habitum ad Solem, et situm orbis. Magnitudo significat effectus futuri claritatem et vehementiam. Color autem significat naturam planetae dominantis, ut si fuerit subobscurus significat declarata in Saturno utpote tabes et morbos longos, terraemotus, inopiam, nives. Iam vero colores quibus tribuantur planetis diximus. Habet autem ut dixi semper hoc praecipuum cometes a deliquio distinctum, ut Martis ac Mercurii furentium damna significet. Itaque et iovius bona quaedam immista habebit, veluti ventos salutares pluribus atque foecundos. Verum et cum hoc dissidia sacerdotum in religione Christiana, praelia, non diuturna bella, abscessus et febres acutas. Talem fuisse eum qui visus est anno millesimo quingentesimo trigesimo tertio, in Ariete sub septentrionali parte Galaxiae credendum est. Nam Iuppiter legem Christianam, Aries Britanniam, Mars et Mercurius significaverunt dissidium et permutationem, quae facta est post triennium in tota illa provincia iubente rege illorum Henrico Octavo. Fuerat autem cometes ipse, diuturnus a fine Iunii ad initium Septembris. Martius autem cometa immodicas siccitates parit, bella saevissima, et pestem acerbissimam. Venereus autem attonitos morbos, paralyses, febres violentas, haereticos, seditiosos principes, et qui plurimum lingua valeant apud populum, seditiones quoque in religione Mahumetana, nam illa, ut dixi Marti et Veneri subiicitur. Mercurialis fulgura, tonitrua, terraemotus, ventos graves, saevas tempestates, novas artes et inventiones omnes tamen humano generi perniciosas significat. Splendor significat efficaces actiones et quas plurimi sponte sequentur. Ideo regibus aliena occupantibus et seditiosis, et haeresiarchis utilis. Locus autem multa significat, et locum in terra, seu provinciam, seu regionem, seu civitatem, ut de Ariete in exemplo dictum est. Secundo stellas quae loco illi dominantur, ut si in Leone fuerit Sol illius effectum adiuvabit, splendescereque faciet. Semper autem hoc auxilium ad malum tendit totius populi vel gentis ratione, in bello tamen et haeresi, et seditione aliquem illustrabit. Tertio latitudinem a signifero, haec locum proprium declarabit ut supra, Germaniam vel Britanniam, vel Italiam. Quarto cum qua erratica fuerit vel in cuius opposito, facile enim erit intelligere ex hoc cuius naturae sit. Quinto cum qua fixa collocata fuerit, eadem enim est ratio quae de planetis, veluti si cum corde Leonis significabit bellum ambitionis causa. Sexto qua in parte coeli fuerit. Quibus enim in oriente exitium vitae, quibus in coeli medio, regni regis atque potentiae. Septimo in cuius angulo ceciderit. Veluti narrat Haly quod apparuit cometes in angulo coniunctionis, in qua incepit regnum filiorum Abez, obiit ergo anno illo Abez Anezir. Solum istud dubium est, quis locus debeat ascribi cometae cum ob velocitatem motus et magnitudinem nullum proprium habere videatur. Verum quo ad magnitudinem non dubia res est, quandoquidem neque crines, neque cauda quo ad locum sint considerandae, ipsum vero corpus parvum et exiguum certum sibi determinat locum. Sed quo ad motus rationem attinet spectare decet, velut in eclypsibus medium tempus ad unguem atque inita ratione quo tunc loco sit observare, observentur et initia et finis quae cum difficilima sint, ob id Ptolemaeus, non quod parvi res esset momenti cometes aut mediocris, sed ne magnitudine rei lectorem in desperationem adducere velle videretur, paucis verbis illius historiam absolvit. Octavo locus quo ad figuras, octavi orbi consideranda est, nam similia a similibus afficientur, velut in Argo naufragia magna classium decernet, aut fluviorum ariditatem. Forma autem quoniam quae gladiis assimilantur civitatum destructionem significant, est enim proprie Martis. Quae vero similis columnae Iovis, ea principes et reges occidit. Quae vero crinita, parva, versicolor, lucida et bene caudata, Mercurii est, ideoque ventorum et seditionum et haeresis praenuncia. Nigra vero, brevi cauda, crinibus nullis, Saturni est, et sterilitatem, diuturnaque bella et lepram ac talia significat. Porro quae lucida est et vultu quasi humano, flava et brevi cauda raro visa Veneris est, et post longas discordias gratum principem significat. Diuturnitas vero magnitudinem effectuum portendit, atque illorum diuturnitatem, et stabilem in perturbatione statum. Situs autem partem illam declarat terrae ad quam caudae acumen respicit. Motus vero et unde effectus venturus sit et progressus illius celeritatem aut tarditatem significabit. Veluti si cometes ex oriente feratur in septentrionem tardo motu, sensim quidem ex orientis partibus proveniet, aut pestis, aut lex, vel princeps qui boreales nationes conturbabit ac devastabit. Sic crinita quae in angulo orientis apparuit et ad ortum ferebatur magna velocitate Georgii Trapezuntii aetate, Thamyrim Parthorum regem Taburlanum vocatum significavit, qui in oriente ortus Asiam celeri cursu devastavit in Europamque transiturus morte eius quem regno proprio praefectum reliquerat in Parthiam reversus est. Motus igitur, celeritas et tarditas et ex qua parte et in quam partem considerandae sunt. Feruntur enim quaedam contrario ordine signorum, ut quae anno 1533. ex Geminis in Taurum et ex Tauro in Arietem. Aliae vero ordine signorum, aliae permisto motu in latitudinem, aliae secundum altitudinem simpliciter, aliae aliis modis ut par est rem, quae ut diximus, triplici motu moveatur. Semper autem videntur, quae contra ordinem signorum feruntur, mutationes legum significare quod motus is primi coeli sit atque ob id a Deo vel supremo rectore leges autem permissione Dei sunt. Habitus vero ad Solem declarat ipsius effectus initium, nam si orientalis extiterit cometes, brevi initium est habiturus effectus, si occidentalis tarde. Et haec quidem in genere, in specie vero quantum temporis requiratur, Ptolemaeus non dixit, sed vere cum rara sit res cometes, si diu duraverit in multos annos extendere effectum suum potest. Initium tamen ut eclypsi tot mensibus potest diferri quot sunt horae inaequales quibus cometes ab oriente distat. Ratio autem ista per pulchre superius declarata est. Hoc unum inter est, quod semina quandoque eorum quae per cometam significantur, diutius proferuntur. Veluti cum servator noster natus est, cometes apparuit in oriente, quam Magi viderunt, atque ob id ad ipsum adorandum venerunt, hanc stellam vocaverere tum communi nomine, quod cometes stellae vocentur, tum quod pulcherrima esset atque his similis, quae in nocte lucent. Haec seditionem et turbas, quae per fidem Christi promulgandam successere pronunciavit, tot exilia, tot martyres, inde regnum pacis constituendum atque salutis. Cuius quidem author atque rex Christus in ipso cometae fulgore natus est, quod cometes in oriente apparuerit, verum tamen effectus ipsius, scilicet praedicatio, legis promulgatio, seditio populi, conturbatio, persecutiones, exilia, mortes, bella, regna nomine Christiano inchoata, vix post triginta annos initium habuere, et ab hanc usque diem perseverant. Ita contraria ratione exitialis cometa anno Christi 1260. in oriente apparuit usque ad medium coeli, si credere fas est, crines extendens, duravitque perpetuis sex mensibus ferme, nec prius evanuit, quam Urbanus Gallus Pontifex e vivis excessit, post cuius obitum Carolus cum exercitu e Galliis movit, et superato Manfredo regnum Neapolitanum occupavit. Biennio post Poeni in Hispaniam traiecerunt, magnasque clades ibidem intulerunt, quanquam pulsi postea et caesi. Per quae tempora magni tumultus in Ethruria concitati fuerunt. Quidnam sequutum? Anno a cometa tertio, Banducar, vel ut habet Paulus Aemilius Gallicarum rerum scriptor exquisitus, Bandodachar Babyloniorum atque Assyriorum rex, Armeniam cum ingentibus copiis invasit, Antiochiam expugnavit, et gravissimas caedes Christianorum aedidit. Anno a cometae exortu quarto, Conradinus Suevus victus, captusque a Carolo provinciae Comite et Siciliae. Hierosolymorumque, ut idem scribit Aemilius, rege nuncupato, securi percussus interiit. Anno quinto Ludovicus nonus Gallorum rex, in Aphricam traiiciens, Carthagine, vel ut alii tradunt, Tuneta vi capta, mortem, alvi profluvio correptus, obiit, magna parte exercitus famae et peste absumpta. Cuius interitu cognito, Carolus Poenorum regem ad tributa quotannis pendenda coegit. Anno sexto Scythae, quos hodie Tartaros vocant, Armenis opem ferentes, Assyriis seu Sarracenis victis, fugatisque Asiam liberaverunt, eamque Christianorum concessu, diu tenuerunt. Itaque meta temporis effectus non nisi ut Ptolemaeus describit praefigi debet, atque sic ex duratione et magnitudine coniectari potest. Sed sunt qui motum cometarum ita interpretantur, si ad Austrum tendant pluvias significant, si ad Aquilonem, siccitates, si ad ortum pestem, et maxima mala, si ad occidentem optimam anni constitutionem et temperatam. Ita censuit Porphyrius philosophus egregius, sed ut existimo deceptus ex hoc, ut dixi, quod cometa contra signorum ordinem procedens mutationem legis significat. Ergo qui ab oriente in occidentem tendit, significat mutationem legis, nam ille contra ordinem signorum fertur. Cum ergo illud solum significet, contingit ut sit temperatus annus, non tamen temperamentum anni significat, sed contingere potest etiam ut cum intemperie anni contingat, et maxime quod ut dixi effectus cometae in multos annos extenditur. Quod vero de reliquis partibus dicit etiam illud verum est et rationem habet naturalem. Similiter et cometam cauda respicere stellas aliquas, seu erraticas, veluti dictum est de cometa illo Regiomontani qui semper stellas Geminorum observabat minime absurdum videri debet, quodque vires illius sortiatur aut illarum. Tunc enim maxima siccitas fontium fuit, et Henricus rex Angliae cum filio Eduardo interemptus est.
Constat autem Geminorum stellas ferme omnes et maxime praecipuas naturae esse Martis et Saturni, praeter Apollinem qui Mercurii est. Similiter et Turcae Pannoniam sunt depraedati. Quanquam Antonius Mizaldus Monslucianus, ex quo historiam hanc desumpsimus nescio quo pacto dum haec scribit non sibi constat, modo ad annum 1475. modo 1472. cometis visionem transferens. Caeterum ut ad institutum revertar, finiuntur effectus cometarum trifariam, aut per se finita vi, quemadmodum contingit in omnibus causis naturalibus aut alio cometa superveniente, qui vel contraria sit natura, vel vi sua aliud agendo evertat prioris decreta. Tertio eclypsis aliqua vel coniunctio natura contraria in contrariis cometae locis fiat. Porro quod ad singularia attinet eadem est ratio quae in eclypsibus. Nam si in loco decreto cometae subiecto quis habeat vitae significatorem, aut ascendens, periclitatur de vita si vero coeli cor, aliis quidem evertit dignitatem et statum, aliis vero constituit, prout natura loci et geniturae fuerit. At vero in his qui nuper nascuntur, alia ratio est. Quicunque enim nascuntur cum cometa in ascendente, vel omnino non vivunt, vel si vivunt, egregii et magni viri evadunt. Similiter si quis nascatur cometa medium coeli possidente, maximus profecto erit. Motus enim validi circa fortunam illius semper erunt et felices, quoniam omnia favorem trahunt ab initiis suis. Quod si moriantur qui sic constitutum habent cometem, non ob id moriuntur quoniam cometem sic habeant, sed ex alia causa. Non sic autem qui oriente cometa nascuntur, plurima enim ex his moriuntur ut dixi, quoniam validum motum nascentes sustinere nequeunt, quod sustineant, manci aut debiles evadunt, non secus ac qui maleficas in ascendente habuerint qui vero omnino evaserint ab omni calamitate validi sunt, et efficaces ac prompti, et omnino ad maxima negocia nati, quibus etiam principatus contingunt, motum enim validum habent. Quod vero ad situm orbis attinet, diligenter observandum est tempus medium ipsius cometae, aut initium, vel tempus maximi motus, et qui dominus fuerit loci cometae et succedentis anguli, si ordine signorum moveatur aut antecedentis si contra ordinem signorum. Is erit figurae et cometae dominus et futurorum significator, horum omnium igitur causa cometae qui ab Haly describitur historiam quasi pro exemplo subiiciemus, inquit ille.
Volo narrare ostentum quod vidi dum iuvenis essem atque studerem, apparuit cometes cuius pars solida erat rotundae figurae, triploque maior Venere, cuius claritate totus orbis illustrabatur, eratque lux eius quantum si quarta pars Lunae luceret. Cuius locus fuit in quintadecima parte Scorpii, movebaturque motu primi mobilis ab oriente in occidentem, ita ut velocius procedendo ferretur contra signorum ordinem, donec pervenit ad quintamdecimam partem Virginis. Cum vero primum incepit apparere situs coeli talis fuit qualis hic describitur. Successit autem inter Mauros discordia maxima, inde praelia et caedes, et civitatum ac magnarum regionum depopulationes, et siccitas aeris, et annonae penuria, indeque pestilentia maxima, ut mors, tum peste, tum fame, tum bello fuerit innumerabilium hominum. Excitatusque est haereticus sive rebellis, nam ut Ioannes Leo affirmat, rebelles in Aphrica in titulo legis seditiones movent ac populum ad se trahunt dicentes Mahumetem sic et sic velle adorari, atque eo modo tyrannidem occupant nulli crudelitatis generi parcentes, ut etiam filios ex utero viventium matrum extraherent, qui regem Mechae et Hyetob maximis cladibus affecit. Hoc igitur de Haereticorum natura ascripsimus, ut intelligeres quantum mali sub uno verbo haeretici comprehendere Haly volverit.
Aliqua etiam de his Regio Montanus, et Antonius Mizaldus Lutetianus scripsere, sed inferiora Arabibus, quorum scientia rerum fuit. Atque ea ratione maxime damnandi qui illos eam impudenter insectantur, nisi quod illi praestare voluerint, ipsi re ipsa praestent. At vero qui solum in eos invehuntur ut aliqui esse videantur, nonne illud Horatianum manes Arabum iuste obiicient:
Tu cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior, verbisque decoris
obvolvas vitium: quid si me stultior ipse
quingentis empto drachmis deprenderis?
Sed iam ad propositum revertamur, quandoquidem maxima laus fuerit, Haly Rodoan ea scripsisse temporibus illis infelicibus, linguaque tam rudi, quae nostri cum tanta copia librorum, tam felici aevo, nec imitari nedum aequare potuerunt. Secundum observatione dignum est thematis in eclypsi atque in cometis coelestis erectionis exemplum cxemplum B, cum quatuor tantum cardinibus, locoque initiorum quartae et decimae, cordis et imi coeli dispositio, non solum iuxta Arabum consuetudinem, sed etiam Ptolemaei, locorumque planetarum quonam pacto in themate disponi debeant pateat. Tertium est quod initium ipsius cometes potius quam medium, aut finem observavit, non quidem simpliciter, sed cum primum apparuit. Quartum quod cometem hora qua erigit ascendens infra terram ponit, cum tamen non possit tunc videri. Id factum subtilissima ratione atque notabili, nam cum certum illius initium vix sciri possit, ideo primam Solis cum Luna coniunctionem observavit, quae post cometae ortum fuit. Tempore autem eius coniunctionis contingit ut cometes ipse sub terra lateret. Itaque in aliis ita faciendum iure merito aliquis censebit, si tamen verum initium habeatur, illud observare etiam oportet. Quintum est circa fignificata, haec autem quod ad legem Mahumetanorum pertinerent Haly manifeste declarat, quod lex sua a Scorpionis signo initium habuerit, idque diligenter animadversum. Deinde quod hic omnia mala decernerentur et maxima omnia, maxima quidem propter syderis magnitudinem, diuturnitatem et splendorem. Quod vero omnia malorum genera, quia tota erat de natura Saturni, Martis et Mercurii. Primum quod stellae quae circa locum crinitae erant in Scorpione eo tempore omnes de natura erant Martis atque Mercurii. Deinde quod crinita esset in domo Martis et proxima illi per sex partes. Quarto quod Mars ipse esset in domo propria. Quinto et sexto quod uterque scilicet crinita et Mars essent in angulo hora interlunii. Septimo quod (ut declaratum est) quod Scorpio sit pessimum signum omnium eorum quae sunt in coelo. Octavo quod Mars erat in finibus Mercurii. Nono quod trigonus tam crinitae, quam loci Martis, Marti subiicitur. Decimo quod Saturnus proiiciebat radios ante locum interlunii et ante locum trinitae, et in angulo erat ascendentis infortunatus in Leone. Undecimo quod crinita accedebat ad Saturnum, et Saturnus ad crinitam, unde erat maxima applicatio et mutua per quadratum. Duodecimo quod crinita nata sit in oppositione loci interlunii ad unguem et in tempore etiam ipsius interlunii, ex quo declarabatur maximus effectus et diuturnus, qui debebat succedere. Ideoque duravit per multos annos calamitas illa. Tertiodecimo quia coniunctio facta est in cardine illius regionis respectu civitatis principalis, quae erat Alforat in Aegypto.
Quartumdecimum est quod dominus finis coniunctionis fuit Mercurius et ipse quoque valde potens iuxta coeli cor. Quintodecimo quod cometes progrediebatur contra ordinem signorum, et hoc ut dixi significat haereses et legum turbas, quibus nullae sunt crudeliores, cum in omnibus malis aliis homines sciant se mala facere, sed in seditionibus legum et haeresibus, et bellis propter diversas leges suscitatis, homines cum saeviant in infantes et puerulos, viros cruciatibus et igne perimant, captivos in servitutem abducant, agros devastent, civitates incendio dirvant, alii putant se Deo obsequium praestare, alii simulant. His igitur tot modis probus Haly nobis insinuavit quonam pacto et deliquiorum et crinitarum locus, tempus, genus, qualitas et magnitudo effectus considerati debeat. Reliquum est ut quarundam crinitarum clariora exempla subiiciam. Cum igitur Xerxes Persarum rex maximum exercitum comparasset ut in Graeciam veniret, apparuit deliquium Solis et crinita ceracias dicta ad instar cornu obliqua, successitque, ut Xerxes Graeciam totam devastaverit, ipse victus a Themistocle navali praelio, reversusque est ignominiose etiam magna parte exercitus terrestris amissa. Temporibus Neronis crinita alia fulsit inde interfectus ipse, et bella civilia tanta crudelitate exarserunt, ut nihil ferme toto orbe multis annis intactum relictum sit. Nam cometes admodum fuit diuturnus, quippe qui sex mensibus totis resplenduit. Antequam Ludovicus Germanicus, et Carolus praelio exitiali inter se dimicarent, frater contra fratrem in Gallia, quo nullum fuit cruentius neque maius, adeoque conciderint Gallorum vires ut nunquam postea plene potuerint restitui, cometes ingentes apparuerunt e quibus ultimus fuit in Aquario, primus in Libra, secundus in Ariete. Quidam volunt diversis annis sed eodem ordine apparuisse. Temporibus Ioannis XVIII. pontificis apparuit cometes terribilis meridiem versus, quem secuta est mors pontificis ipsius, ingensque fames ac pestis. Ante Constantini mortem cometes magnus pluribus mensibus apparuit qui et illius mortem praenunciavit, et seditiones ac bella et calamitates, quae toti orbi contigerunt propter divisionem imperii inter tres filios quos haeredes reliquerat. Ultimo anno Vespasiani cometes visus est, quem ille (quod iocosus esset) ridebat dicens pertinere ad regem Parthorum qui comam nutriret. Ipse tamen mortuus est. Inde etiam paulo post mortuo Tito successere nefanda Domitiani tempora. Anno 1165. in Scotia apparuit cometa ingens cum duobus longissimis radiis ardens, intraque quatuordecim dies Malcolmus, quartus Scotorum rex cognomento Virgo ob continentiam, mortuus est. Hoc volui subiicere ut intelligeres diversas esse formas atque innumerabiles crinitarum, quasdam incurvas ut illa Xerxis, quasdam bifidas ut haec, atque species alias infinitas quae describi nequeunt. Anno 1214. mense Martio duo apparuerunt cometae terribiles in Scotia, alter Solem praecedens, alter sequens, quo anno felicissimus et optimus rex Vuilhelmus cum annos quadraginta novem regnasset, senio extinctus est. anno 1268. Cometes mirae magnitudinis sub meridie, magno pro miraculo certe, pluribus diebus visus est in Scotia. Inde anno 1271. nona Ianuarii ventus adeo saevus exarsit, et cum ingenti tempestate, grandineque insolitae magnitudinis saeviit, ut tota Scotia deiectis aedificiis, igneque accenso, propter ventos, eumque qui asservabatur in aedificiis usus gratia ignem, maxima pars provinciae exarserit. Itaque intelligis non prorsus cometas sequi affectus sensibiles, sed originem ac seminaria. Exarserunt et nostra tempestate anno 1530. cometes Florentia in servitutem redacta est. 1531. alius per Cancrum, Leonem, Virginem et Libram discurrens, terraemotus fuit in Lusitania. 1532. alius in Virgine, Libra, Scorpione intra tropicos, unde Frisii, Batavi, Zeelandi ac Flandri aquarum inundatione submerguntur. Sequenti a fine Iunii usque ad initium Septembris per Geminos, Taurum et Arietem alius retrocessit, de quo dictum est, terramotus ac ventus Rheno vicinas regiones circa medium noctis exagitavit, fames Germanos vexavit. Subsequenti anno, in Polonia tam gravis fuit inundatio aquarum ut Cracoviae et Casimyriae lapidei pontes et moenia cum plurimis aedificiis sint eversa. In Brabantia fortuito igne apud Bredanium noningentae et sexaginta domus conflagrarunt. Haec de cometis dicta sufficiant, ut pro exemplo his quae venturae sunt satis faciant. Illud solum animadvertentes, quod cum ratione non constent adventus futuri cometarum, nec eclypses vulgus animadvertat nisi magnas, plurimas ex utroque genere quae ad rerum notitiam pertinerent, historiarum scriptores praeteriisse. Nunc vero inventis Ephemeridibus, deliquia omnia observare licet.
Multiplicatio effectus syderum secreta, et servatoris genesis
Sciendum est praeterea quod si volueris cognoscere res magnas, oportet ut has tres regulas memoriae mandes primum raritatem seu tempus, et multiplicabis unum in aliud si sit exquisitum, et si non in partem illius ratione dierum et numerus qui provenit, erit numerus dierum illius effectus. Exemplum si fiat coniunctio Saturni et Iovis in aliquo puncto, et praeter id Lunae ad unguem in annis viginti, dicamus quod fiat coniunctio Saturni et Iovis, et Lunae recursus sit in viginti septem diebus et octo horis, tunc multiplicabimus viginti septem et tertiam partem, et fient anni quingenti quadraginta sex et duae tertiae, scilicet effectus tempus illius coniunctionis. Sed tamen ab alia coniunctione poterit ante id perturbari, et maxime post dimidium temporis, augebitur enim naturaliter effectus usque ad annos ducentos septuaginta tres cum tertia, et hoc ubi coniunctio omnium trium erat in eodem puncto. Sed ponamus quod Luna distet tunc triginta minutis, accipiemus semidiametrum Lunae, qui est quindecim minuta et videbimus proportionem distantiae ad ipsam semidiametrum, ut demus illi dimidium additionis, quia semidiameter est dimidium distantie. Et si Luna disteterit uno gradu, dabimus quartam partem ut multiplicemus sex dies et viginti horas in viginti annos, et erit tempus effectus anni centum triginta sex et ita faciemus donec Luna plus disteterit, quam sit lumen eius quod superius diximus esse partium duodecim et dimidiae. Et licet haec ratio non sit omnino exquisita, est tamen sensibilis et veritati proxima. Magnitudo autem Solis est minutorum sexdecim, Lunae decem et septem, Iuppiter et Venus quinque et usque ad sex ferme, Saturni et Martis quatuor, Mercurii duorum.
Secunda regula est quod effectus multiplicantur in robore iuxta raritatem secundum exquisitam applicationem. Veluti Saturnus habeat quatuor vires, Iuppiter quinque, Mars tres, et iungantur simul in eodem puncto, tunc multiplicabimus tres, quatuor, quinque simul, et erit effectus ille sexaginta in robore, scilicet duodecuplus effectui Iovis solius, et quindecuplus Saturno, et vigintuplus Marti soli. Quod si Mars disteterit per unum gradum tempore quo coniunguntur Saturnus et Iuppiter, tunc multiplicabimus tria minuta semidiametri Martis in tria numerum roboris. Mortis, et fient novem, nunc numerum dividemus per sexaginta numerum minutorum distantiae Martis a Iove et Saturno, et exeunt tres vigesimae, quas multiplicabimus in viginti numerum roboris coniunctionis Saturni et Iovis, et fient tria, quae addes ad viginti et coniunctio illa habebit robur viginti trium, et erit ferme octupla robori Martis, et sexcupla robori Saturni, et quintupla robori Iovis, et sic de reliquis. Robur vero uniuscuiusque planetae condisces ex magnitudine illius et tarditate motus quanto enim maiores sunt planetae et motu tardiore moventur, tanto sunt robustiores in causis generalibus, in propriis autem non ita est. Exemplum, volo scire quantum virium habeat Saturnus in comparatione ad Lunam quo ad effectus longitudinem, video quod Saturnus revolvitur in annis 29. diebusque 158. et sunt dies X.MDCCL. Hoc duco in semidiametri sui quadratum fiunt dies XCV.MDCCL. Similiter duco circuitum Lunae in quadratum minutorum semidiametri, et fiunt dies VI.MDCCCIC. cum tertia, divido unum per alium, et exeunt duodecim, et tanta est proportio virium Saturni ad vires Lunae. Idem dico de coniunctionibus quo ad effectus longitudinem et potest demonstrari uno verbo, quia effectus durant ad reditum, utpote coniunctio Saturni et Iovis, usque ad aliam coniunctionem et Saturni ingressus in initium Arietis usque ad alium ingressum in initium Arietis. Quia nihil datur inane in natura et ideo si effectus non duraret usque ad reditum esset circuitus mathematicus non naturalis et causa sine effectu, et impotentia quaedam, quamobrem proportio circuitus ad circuitum, ut temporis ad tempus, quod erat probandum. Unusquisque tamen horum circuituum redigitur ad dimidium, nam ab appositione finitur coniunctionis vis, attenditurque ipsa oppositio. His itaque visis manifestum est quod in utraque regula dictum de duobus planetis et tribus, tenet etiam in quatuor et quinque, et sex utpote si iungantur ad unguem, vel per partes Saturnus, Iuppiter, Mars et Luna, tam quo ad magnitudinem effectus, quam temporis multiplicantes tempora et vires illorum, sequentes regulam primam in temporibus et secundam in viribus.
Ex his concluditur quod potentissima coniunctio et maxime diuturna, est capitis Arietis octavae sphaerae cum capite Arietis nonae, quia non fit nisi in XXXVI.M annis. Et in ea coniunctione palam est quod consentiunt omnia signa nonae sphaerae, et omnes stellae octavi orbis tribuunt vires suas, et omnes planetae quia absides illorum moventur motu octavi orbis et etiam quia eclypticae se iungunt invicem, ad quam planetae tum propter Solis motum, tum propter latitudinis rationem, habent respectum.
Secunda est coniunctio Saturni et Iovis in signo Arietis, id est, circuitus ex Ariete in Arietem, qui fit in 795. annis, habita ratione mutationis trigoni.
Tertia est mutatio coniunctionis Saturni et Iovis ex trigono in trigonum, quae fit in centum nonaginta novem annis et fit secundum ordinem signorum, id est, ex trigono Arietis primo in trigonum secundum Tauri, inde in trigonum Geminorum inde Cancri, post revertitur ad primum trigonum.
Quarta est reditus Saturni ad initium Arietis in triginta annis.
Quinta est coniunctio Saturni et Iovis, quae fit singulis viginti annis.
Sexta est reditus Iovis ad initium Arietis, qui fit in fine duodecim annorum.
Septima est coniunctio Martis et Iovis, quae fit in viginti septem mensibus.
Octava est coniunctio Solis cum Marte, quae fit in viginti sex mensibus.
Nona est coniunctio Martis cum Saturno, quae fit in vigintiquinque mensibus.
Decima est circuitus Martis, qui fit in viginti tribus mensibus.
Undecima est coniunctio Solis cum Iove, quae fit singulis quatuordecim mensibus.
Duodecima est coniunctio Solis cum Saturno, quae fit singulis tredecim mensibus.
Tertiadecima est circuitus Solis, qui fit in duodecim mensibus. Et quod dixi de Sole quo ad proprium circuitum, et quo ad coniunctionem cum superioribus, intelligitur de Venere et Mercurio. Et similiter quod dicemus de coniunctione Lunae, cum Sole intelligendum erit de coniunctione Lunae, cum Venere et Mercurio.
Quartadecima est coniunctio Veneris cum Sole, quae fit in decem mensibus seu diebus 292.
Quintadecima est coniunctio Mercurii cum Sole, quae sit in duobus mensibus seu diebus 58.
Sexdecima est coniunctio Lunae cum Sole, quae sit in diebus viginti novem et horis decem, et mensis lunaris.
Decimaseptima est revolutio Lunae, quae fit in diebus 27. et horis octo.
Decimaoctava est reditus cuiuscunque planetae, vel fixae, vel loci coniunctionis ad finitorem in ascendente, vel ad circulum medii coeli, qui tantam habet vim, quantam habet ingressus stellae eiusdem in primum punctum Arietis. Et hoc demonstratur ex tertia regula quae talis est. Quodlibet astrum tantam sortitur vim per se, quanta est raritas eventus, iam hoc enim demonstratum est superius, et haec raritas in gradu est semper trecentesima sexagesima pars, igitur si astrum est idem et raritas eadem tantum est habere astrum illud in gradu ascendentis quod sit in quolibet die, et vocatur hic circuitus diurnus, quantum est quod illud astrum ingrediatur primum punctum Arietis. Ostendo modo quod sit eadem raritas, quia sicut in uno die manet ille gradus quatuor tantum minutis in ascendente, et Saturnus manet in primo gradu Arietis per unum mensem ferme. Et ita licet ingressus Saturni in Arietem non fiat nisi in triginta annis semel et Saturnus in ascendente singulo die semel sit, quia tamen in ascendente non manet nisi momento, id est, quatuor minutis horae, qui sunt pars trecentesima sexagesima unius diei, et est totius circuitus, et in primo gradu Arietis per mensem, qui et ipse est trecentesima sexagesima pars circuitus triginta annorum, patet quod tam rarum est habere Saturnum in gradu ascendentis, quam in primo gradu Arietis. Idem potest demonstrari de Luna, et de coniunctione magna capitis Arietis octavae sphaerae, cum capite Arietis nonae, quia licet non fiat nisi in triginta sex millibus annis, quia tamen durat caput Arietis octavae sphaerae, in primo gradu Arietis nonae, et quaelibet stella fixa octavae in certo gradu nonae, centum annis patet quod tam rarum est habere caput Arietis in ascendente, sive octavae, sive nonae, quantum est quod quis nascatur tempore illius coniunctionis, scilicet capitis octavae sphaerae cum capite nonae in eodem gradu. Et sic de reliquis in quibus habetur ratio circuitus, quia unus terminus manet fixus. Similiter probo de his in quibus uterque terminus mobilis est et manifestum est gratia exempli in coniunctione Iovis et Saturni, quod licet fiat in viginti annis solum talis coniunctio, tamen manent iuncti per trecentesimam sexagesimam partem circuitus, id est, per plus quam viginti dies. Et ita de omnibus aliis. Et eadem est ratio de circuitu et coniunctione corporea respectu unius ex illis astris in puncto ascendentis, vel in puncto cordis coeli. Ex quo sequitur quod etiam coniunctiones omnes seu planetarum, seu ad fixas, respectu eiusdem spacii puta unius gradus vel decem minutorum, vel in eodem minuto ipso, sunt eiusdem virtutis, quantum ad raritatem, et etiam quantum ad vires respectu raritatis. Sed non tamen respectu stellarum quae iunguntur quia, ut iam dictum est, plus potest coniunctio Saturni cum Iove, quam Martis cum Iove et multo plus coniunctio Saturni cum Iove, quam Veneris cum Mercurio in eadem distantia, ratione corporum ipsorum. Et ita etiam plus faciet coniunctio Saturni cum Iove in eodem gradu in quacunque parte nativitatis, quam habere Saturnum, vel Iovem solum in gradu ascendentis, vel cordis coeli, non raritatis, quantum enim ad hoc sunt aequalis potentiae, ut iam demonstratum est. Sed ratione ea quod planetae iuncti per secundam regulam conduplicant vires. Et ex hoc sequitur aliud, quod aliqua coniunctio Veneris et Mercurii, erit longe potentior quam coniunctio Saturni et Iovis, vel Solis et Lunae, quia coniunctio Saturni et Iovis, vel Solis et Lunae, erunt in eodem gradu tantum, et coniunctio Veneris et Mercurii erit corporea. Corpoream coniunctionem voco, quando planetae non plus disteterint inter se quam sit aggregatum semidiametrorum, utpote quod Venus et Mercurius non distent inter se plusquam octo minutis in longitudine. Et ita Venus a Luna viginti tribus minutis et si talis coniunctio fieret etiam secundum latitudinem, esset longe validior. Latitudo tamen non tantum facit quantum differentia in longitudine, quia distantia in latitudine non impedit, quin ambae stellae ferantur in eodem circulo transeunte per polos zodiaci. Et maxima distantia duarum erraticarum quae esse possit in latitudine est inter Martem et Venerem, quando Mars fuerit in extremo latitudinis australis, et Venus borealis, tunc enim distabunt partibus quatuordecim cum dimidio. Secundus modus quo coniunctio Veneris et Mercurii poterit esse maior coniunctione Saturni et Martis, omitto tunc quod essent cum aliqua stella fixa vel in initio Arietis, et Saturni, et Iovis in fine Virginis, nam istud esset multiplicare coniunctionem et facere triplam, est quod Venus et Mercurius sint in gradu ascendentis, et Saturnus et Iuppiter sint in fine secundae domus, gratia exempli et hoc ex tertia regula. Tertius modus est quod in una nativitate in qua Venus et Mercurius iunguntur, Venus vel Mercurius dominentur ascendenti in alia ubi iunguntur Saturnus et Iuppiter neuter habeat potestatem in ascendente, vel nullam omnino, ut si ascendat decima pars Virginis aut Tauri vel parvam valde, ut si ascendat decima pars Leonis, ubi solus Iuppiter nihil aliud habet nisi dominium trigoni, et maxime si nativitas diurna fuerit. Quartus modus est, si dum Venus est iuncta Mercurio sit cometes in coelo, aut fiat coniunctio Lunae cum Sole, et magis si fiat eclypsis, tunc enim etiam quod non aspiciat locum, quia in coelo est veluti in homine, qui totus est transpirabilis ut sententia Hippocratis utar, omnia ab omnibus afficiuntur quo quomodo, erit coniunctio haec Veneris et Mercurii, potentior coniunctione Saturni et Iovis, cum qua nihil harum magnarum rerum contingat. Et nota quod magnae res in coelo sunt sex, prima est coniunctio eclypticarum octavi et noni orbis, et capitum Arietis eorum. Haec enim praestat ordinem universae machinae elementari. Secunda est cometes qui maria et terras, et omnia miscet. Tertia est deliquium luminaris quod plerunque perturbat unum certum genus determinatum. Quarta est coniunctio Solis et Lunae, qua reguntur omnia humida, ideoque maria, Cancri, Pisces, morbi, ligna caedua et talia. Quinta est coniunctio Saturni et Iovis quocunque in loco contingat, qua reguntur leges, imperia, regiones. Sexta est coniunctio luminarium cum fixis, quarum solares ventos regunt, et lunares maria concutiunt. Forsan dicet aliquis quod duo planetae iuncti non multiplicant vires, sed iungunt solum, sicut duo reges foedere colligati. Sed videmus quod qui habent iunctos planetas corpore, plurimum possunt, in comparatione eorum qui eos iunctos habent tantum in eodem gradu, cum tamen nullum deberet esset ferme discrimen si in coniunctione nulla vis nova consurgeret, nam qui distarent, cum virtus singulorum iam per se maneat, tota etiam si nullo modo iungantur, iuncti per unum gradum idem ferme efficerent, quod corporaliter, quod iam patet esse falsum.
Decimanona est coniunctio Veneris et Mercurii, quae irregularis dici potest, haec autem certum non habet circuitum, fiat tamen circuitus eius ex multis coniunctionibus collectus atque divisus, et vocatur circuitus medius, quinque mensium et trium dierum, vel circiter.
Vigesima est transitus absidum de uno signo in aliud, qui est circiter trium millium annorum, alii dicunt quatuor millium, sed quia sunt quinque absides praeter Lunam. Ideo contingit ut non possit fieri quin transitus seu mutatio fiat singulis mille ducentis annis aut quando serius iuxta aliam opinionem in annis mille sexcentis. Et ex hoc facile est intelligere cur literae tantum habuerint incrementi a centum annis citra, quia iam centum annis mutatus est absis Mercurii ex Virgine in Libram. Et primus punctus Librae, est punctus valde potens, quia est punctus aequinoctialis. Et significat perturbationes in legibus, ut dictum est. Et similiter a ducentis annis citra facta est permutatio absis Solis et Veneris in primum punctum Cancri, qui est punctus tropicus, et trigoni sectae Mahumeticae ideo significavit incrementum magnum illius sectae. Et quia Mars est dominus illius trigoni significavit inventionem mirabilem et exitialem et ut more vulgarium loquar diabolica, machinarum ignearum, quarum vis similis omnino est fulmini, et forsitan maior, ut existimo. Et quia Luna est domina loci illius, significavit detegendum universum orbem per navigationes. Et quia Iuppiter est dominus altitudinis, significat omnium artium illustrationem, et vitam maxime civilem et inventionem illam gloriosam typographicam, qua omnes disciplinae maximum susceperunt incrementum. Et prima mutatio erit absidis Iovis in primum punctum Librae, inter sexcentesimum et octingentesimum annum, quo tempore incipiet mutatio legum, cui nunquam fuit similis, et consurger una nova lex, et cum his alia multa. Et haec pauca placuit adiungere ex libris De archanis aeternitatis, pro exemplo.
Post haec consideranda sunt quae ab Hermete in hac causa et magis specialiter, ut Haly recitat, sunt in hanc sententiam, cum malefica seu in genitura alicuius, seu erectione regni, seu in principio civitatis, seu in distributione provinciarum per signa transierit, per altitudinem planetae significatoris, et maxime si retrograda fuerit, et eo magis si ibi steterit, atque eo magis etiam si illi signo fuerit inimica, ut Saturnus Arieti, Mars Librae, et Tauro, et uterque illorum Cancro, et Mercurius Piscibus, et Sol Librae, tunc quicunque subiicientur illi signo, patientur quippiam, et eo magis cum planeta super gradum proprium exaltationis alterius transierit, et si fuerit regnum aut rex, tunc ministri illius graves erunt subditis et iniusti. Rursus cum gubernator seu praeses planeta vitae, vel honoris, vel divitiarum mutatur de signo in signum hora qua mutatur erige figuram, et vide quis planeta illum aspiciat. Et si sit gubernator decimae domus, inspice quis planeta sit in ea, vel aspiciat eam. Et si sit gubernator loci Solis, vel Lunae, vel ascendentis, vel partis fortunae, inspice quis planeta sit in loco illo, vel aspiciat eum. Et secundum illud iudica de rege per principium regni, et de civitate, et de provincia, et de privato homine. Exemplum si cum gubernator medii coeli mutatur de signo in signum, in figura regni et hora, quae mutatur ipse gubernator sic in septimo loco, et Saturnus in medio coeli aspiciens cum de quadrato, tum rex ille propter avaritiam et socordiam negligetur a suis subditis, et odio habebitur. Et si debilis fuerit erectio regni, et processus testimonium praebuerit, fieri poterit, ut insidiae illi parentur, si non, non erunt nisi verba. Ex quo patet quod ex moribus cuiusque regis, gentis, et privari facile poteris dignoscere planetam qui gubernat, si fuerint mores perpetui. Si vero fuerint mores unius anni, vel aliquot mensium, vel dierum cognosces naturam planetae, qui gubernatori miscetur, nam si fuerit avaritia cum socordia et malignitate erit Saturnus. Et si fuerit avaritia cum socordia et crudelitate erit Mars, et si fuerit iustitia cum liberalitate et pietate erit Iuppiter, et si fuerit liberalitas cum bonis verbis iocis et conviviis erit Venus. Et sic fuerit varietas morum et subdola verba, et delectatio picturarum, et artium erit procul dubio Mercurius. Et si fuerit avaritia occulta cum splendore, et magnificentia magna, et ambitione summa cum iustitia erit Sol et hoc contingit raro, et si fuerit ille quasi mercator et humilis, cum plebe totusque negociosus et varius fungaturque quasi officio suorum magistratuum, vel si fuerit privatus suorum servorum erit Luna et hoc etiam contigit raro. Ex hoc etiam sequitur quod qui habent gubernatores tardi motus fortunam habent aequalem, seu bonam, seu malam. Qui vero velocis motus variam et inconstantem quia saepius mutantur, de signo in signum et planetae inferiores et veloces in motu, et orientales a Sole et iuxta orientem, et in principiis signorum festinare faciunt eventus et successus rerum, et contrarii retardant, similiter etiam septentrionales nobis iuvant ad celeritatem. Meridionales ad tarditatem contrarium contigit in hoc habitantibus ultra aequinoctialem. In his tamen certus ordo habendus est. Primum igitur est quod planeta sit orientatalis a Sole. Secundum quod sit auctus motu. Tertium quod sit ab ascendente ad medium coeli. Quartum quod sit planeta velocis motus natura, id est, inferior Sole. Quintum quod sit in initio signi. Sextum quod sit borealis et hoc pro festinatione contrario ordine pro tarditate.
Nota etiam quod planetae inferiores sunt boni, pro negociis parvis, et saepe reverrentibus, et mercibus conversatione hominum, exercitatione artium, quae quotidie mutant aliquid utpote pro medicis, mali autem pro rebus magnis et stabilibus, ut regno, consilio, iuris administratione, bellica arte pictura sculptura, phastica unde quibus planetae inferiores solum dominantur, sed iustitiae sint administratores eam pro commodo proprio metiuntur. Dico autem pro amicitia muneribus expectatione mutuae gratiae urbanitate et iocis et potentia artium, superiores autem planetae inepti vicissitudinibus, et parvis negociis, magnis autem et stabilibus utiles, et convenientes. Inspice etiam in unoquoque negocio in initio eius et decursu, statum planetae secundum naturam dominantis. Veluti si duo reges pugnent, quorum neque genituram habeas, neque principia regni, quia bellum pertinet ad Martem, inspice si sit orientalis, vincet rex cuius regnum et magis versus orientem. Et si occidentalis fuerit Mars toto tempore decursus belli erit contrarium, et similiter si fuerit septentrionalis vincet rex cuius regnum est magis versus septentrionem. Et si regio una fuerit magis versus orientem et meridiem altera, et Mars fuerit orientalis et borealis, erit in eodem tempore fortuna fortuua B varia. Et si Mars permutet situm in contrarium permutabitur et fortuna illorum regum. Idem de aliis significatoribus, et quando gubernatores trigoni alicuius vel loci vitae, vel medii coeli, id est, honoris vel fratis fortunae, seu regni, seu regis, seu privati, seu gentis, seu civitatis robusti fuerint et maxime in comparatione loci, tunc talis res erit valida. Et si fuerint debiles et infelices, et maxime maleficae, tunc in illa re evenient multa inconvenientia. Et rursus scias quod ex deterioribus dispositionibus, quae contingant in significationibus, est quod Saturnus sit oppositus Marti retrogrado, et alter eorum fuerit significator, vel si ambo fuerit iuncti et retrogradi aspicientes significatorem ex opposito, et maxime si significator fuerit occidentalis a Sole, vel sub illius radiis, vel si iungantur significatori sic dispositi, vel illum de quadrato respiciant. Et scias quod natura signorum etiam ostendit mala, nam si significator gentis damnetur in trigono Cancri, erunt inundationes, aut genera leprae. Et si in trigono Geminorum, erunt latrones, et bella, et forsitan pestis. Mars autem et Mercurius proprie significant latrones in humanis signis, quando simul participant radio vel dominio. Et causa est quia uterque eorum est infidus, promptus, crudelis, vigilans, infoelix, et tales sunt latrones, et si fuerit in trigono Tauri, erunt terraemotus, vel iactura in armentis. Et si fuerit in trigono Arietis, erit iactura in frugibus et arboribus propter siccitatem, vel febres acutae, vel etiam iactura in animalibus et rabies canum, et luporum. Praeter has sunt sex regulae notatu dignae, quae naturae sunt, et ex sententia Ptolemaei, quarum una est generalis regula effectuum.
Regula generalis effectuum
Effectus omnes significatorum generaliter reducuntur ad tres dispositiones, naturam significatoris bonam vel malam, aut mediam ad debilitatem, vel robur ad qualitatem, quod sit foelix vel infoelix. Ita ut optimi effectus fiant, cum benefica fuerit robustissima felicissima pessimi cum malefica fuerit robustissima infelicissima, media cognosces ex his.
Regula de successibus
In genituris privatis et initiis civitatum et erectionibus regnorum, et qualitatibus temporum sunt duo genera dominationis successio et participatio. Participatio est cum duo planetae dominantur in eodem loco et neuter eorum est debilissimus, et tunc contingit idem quod duobus in eodem magistratu administrantibus, quia uterque participat in actionibus, veluti in genitura nostra Venus est domina domus, et finis, et secunda domina trigoni, Luna vero domina altitudinis, et prima domina trigoni et aspicit ascendens. Ideo qualitas erit composita perfecte et bene mixta ex natura Veneris et Lunae, sed successiones fiunt, quoties solum unus potest praeesse illi effectuum, vel etiamsi duo possint praeesse unus propter debilitatem redditur imabilis. Tunc contingit sicut in duobus qui pugnant de aliquo magistratu, tunc quicunque succumbit ex illis nihil penitus retinet dignitatis, etiamsi in mille suffragiis caderet, uno solo ab altero, et praeter id victor conatur omnia facere contrario modo, ei qui victus est. Exemplum primi modi in nostra genitura Luna succedit Soli, in vita post ascendens, quia Sol est nimis debilis, ideo Sol nihil penitus significat in vita quia ex toto excedit a dominio. Et si Sol perveniret ad centum pessimas directiones nihil penitus offenderet in vita, et quando Luna pervenit ad oppositum radiorum Solis, radii Solis quasi interfecerunt ex pestilenti febre, et bubone, aliisque dispositionibus succedentibus pravis. Exemplum aliud sit significator Iuppiter honoris, et dominus decimi loci, et in revolutione sit sub radiis Solis et ita amittit significationem et non redit ad secundum significatorem, sed ad signum decimae. Dico igitur quod eo anno experietur mirabiles mutationes in honore iuxta planetas ambulantes in illo signo. Exemplum secundi in tertia genitura dominus loci Lunae erat Mercurius inde Luna, Mercurius est debilissimus sub Sole, ideo res redit ad Lunam, et quae significantur per Lunam erunt de natura Lunae in totum absque ulla significatione Mercurii et similiter in eadem Mercurius erat primus significator loci Iovis, et Martis, et Saturnus secundus. Cum vero Mercurius sit debilissimus tota res redit ad Saturnum, et tamen abest ut fiat aliquid cum participatione Mercurii, quod Saturnus omnia administrabit absque ulla participatione Mercurii, et ut ita quasi dicam in contemptum.
Regula de planetis combustis
Cum planeta fuerit sub Sole, Sol ipse disponit loco ilius planetae servata qualitate eius, exemplum in tertia genitura Sol significat pro Mercurio eadem quae Mercurius, puta si volueris cognoscere ingenium eius, considera dispositionem Solis, qui est in Ariete. Et ideo potens ac foelix et significat amorem ad disciplinas, eruditionem, splendorem in negociis.
Regula de initiis regnorum
Aberrant astrologi qui initia regnorum sumunt ab electione solenni, quae fit cum pompa et est voluntaria, ideo nunquam divinant. Nam cum ille iam habeat potestatem regiam et electio illa non addit, nisi pompam, re vero est inanis, oportet quod cum constitutio astrorum sit similis rei a qua sumitur, quod talis constitutio electionis regni nihil significet, tum quia est mere voluntaris, tum quia est sumpta a tempore in quo nullam acquirit potestatem veram, sed solum speciem quandam potestatis ob id igitur si regnum sit per successinem capitis in ipsa hora acceptionis, id est, mortis regis praecedentis. Si vero sit per electionem ab ipsa hora in qua primum consenserunt, et non ab ipsa pompa, vel caeremoniis quia pompa, vel caeremoniae postquam iam electus est suffragiis, sunt in arbitrio regis, ipsa vero electio per suffragia est in arbitrio Dei et coeli eius ministri et ab eo tempore sumenda est constitutio coeli pro regno, et ita pontificibus maximis eligendis. Si vero regnum acquiratur cum contentione, ut contingit inter fratres, vel sit regnum novum bello acquisitum, sicut dixi in eclypsibus quod debet sumi constitutio coeli a medio ipsius eclypsis. Ita hic ab initio victoriae quando omnes iam incipiunt fugere, et si fuerint plures victoriae sumatur illa postquam vires inimici nunquam amplius refectae sunt. Et si fuerint civitates qua se tueantur adversus illam ab hora expugnationis illius vel deditionis voluntariae, postquam nulla repugnavit pro libertate, neque certavit extremo conatu, sed solum ut bonas conditiones acciperet. Plerunque autem contigit ut hoc eveniat in metropoli non tamen semper. Et quando metropolis uno tempore acquiritur, et aliae civitates alio tempore, tunc oportet diversas facere figuras, et quaelibet servit suae civitati. Et similiter si civitas principalis capta fuerit uno tempore, et arx eius valida alio tempore, tunc regnum illud erit quasi divisum et oportebit facere plures figuras, et unaquaeque serviet suo loco. Et hoc est secretum magnum.
Regula de transmutationibus
Dico etiam quod caput et cauda draconis cum iunguntur planetis magnas habent vires. Utpote si Saturnus coniugatur capiti, quia iam locus ille eclypticae magnam vim recipit a Luna, quae veniens ad nos bonum affert. Ideo Saturnus bene afficitur a capite et male cauda, verum quia Saturnus ipse inficit locum sua frigiditate et siccitate, et Luna veniens ad nostram sic per illum. Ideo Luna male afficitur quando Saturnus fuerit iunctus capiti Draconis et deterius quando caude. In coniunctio capitis draconis cum Saturno iuvat decreta Saturni, sed male afficit Lunam coniunctio vero Saturni cum cauda inutilis est utrique, id est, Saturno et Lunae. Sic coniunctio Iovis cum cauda inutilis est Iovi, utilis vero Lunae, coniunctio vero Iovis cum capite utilis est utrique, scilicet Iovi et Lunae.
Regula de statu temporum
In aestate interlunio tempus est calidius, quia Luna nobis proxima est, plenilunio frigidius, quia cum Sol sit nobis proximus, in aestate, in plenilunio Luna illi opposita erit remota a nobis. In hyeme autem plenilunia faciunt tepidiores noctes quia Luna nobis proxima est, et novilunia frigidissimas, quia Luna abest a nobis. Eadem ergo regula erit de omnibus planetis calidis Marte, Venere, Iove. Contraria de frigidis Saturno atque Mercurio, quando Mercurius naturae Saturni assimilabitur. Stationes autem planerarum maxime ostendunt eorum vires et recte observavit Io. Vernerus Noricus, vir veridicus. Saturnus enim frigiditatem facit Mars calorem Iuppiter temperamentum et serenitatem Venus pluvias. Cumque Luna ad ascendens novilunii aut plenilunii pervenerit plerunque mutatur aer iuxta decretum novilunii, vel plenilunii, similiter cum ascendens directione pervenerit ad planetam loci novilunii, vel plenilunii dominum dando par. 13. min 11. pro unoquoque die. Ingressus etiam planetarum in signa sui casus tempora mutant. Coitus quoque plurium et maxime cum fixis similis, aut contrariae naturae tempore mutat. Et maxime cum Luna ad illos pervenerit corpore vel aspectu. Cumque tales coitus in plenilunia, aut novilunia incidunt erunt autem validiores. Minus firmum est quod tamen saepius observatum, verum invenit Venerem, et Martem, et Solem cum partem. Cardinis occidentalis hora aequinoctii ingrediuntur, maximas aeris mutationes afferre pro suae naturae qualitate. Lunam quoque idem facere quoties planetae occurrit occiduum aequinoctii cardinem peragranti.
Nunc vero revertor ad propositum, et dico quod hoc est illud quod dixit Ptolemaeus superius quod erat relinquendum gnavitati astrologi, oportet enim talia diligenter considerare. Animadvertendum etiam quod reditus Solis ad eandem stellam fixam singulo anno ferme faceret annum integrum trecentorum sexagintaquinque dierum et sex horarum. Veluti nunc ad primam stellam quae est in lino Piscium, faceret semper aequinoctium vernum, quia annus ferme tantum retroactus est, quantum stellae fixae processerunt.
〈II.10〉 Caput X
Textus LV: De novilunio
Demonstarata iam ratione universalis considerationis regionum ac urbium, sequitur quaedam subtilior exquisitio; eorum inquam quae singulis anni temporibus eventura sint, cuius tractatio quandam desiderat de novilunio, ut vocatur anni disputationem.
〈Commentarius〉
Cum declarasset omnia illa quae pertinebant ad res generales, quae sunt quasi praeter naturam in praesenti capite, aggreditur secundam partem principalem, quae est de propriis qualitatibus uniuscuiusque partis anni. Quam tractationem procedente subtiliorem appellat, quoniam ut diximus, mutatio temporum ex ventis contigit, ventorum ratio, causa, origo, accidentia, qualitates tam obstrusae sunt, tam variae, mutabiles incertae, ut Aristoteles alioquin maximus naturae indagator, nihil aliud proferre ausus sit, quam quod ventus sit exhalatio calida et sicca. Quod an plane omnino verum sit, merito quisque possit dubitare, quod vero sequitur ex hoc arduum atque difficillimum est, quod Gallaratae pluit atque Cardani media via serenum est, cum tamen vix mille passibus distent haec duo oppida. Quae nam igitur erit ars aut coniectura tam subtilis, qua discrimen hoc et causas illius in tam parvo spatio, quod vicem puncti gerit, seu ad coeli ambitum visibilem, seu ad terrae superficiem conferatur assequi possit? Torsit me diu hoc argumentum atque ut existimo Ptolemaeum, etiam, propter quod coactus fuerit illa verba addere sequitur quaedam subtilior exquisitio nec ullum maius argumentum astrologo obiici posse, dubium non est. Sed si medicina ea re inomata curare non possit, non propter id ars contennenda est. Nulla enim ars quantumcunque egregia, omnia complecti potest atque assequi multa omittit medicina, multa desunt in geometria, plurima in musica, neque grammatici, neque rhetores, neque dialectici artes suas perfectas habent. Quid dicam de peripatetica philosophia, quae ne unius ferme problematis exquisitam rationem naturalem hucusque docebat. Atque ea de causa haec pars in astrologia manca est, quae de ventis agit atque imbribus, quod in ipsa philosophia naturali causae ventorum atque ortus a quibus imbres proveniunt non solum omnino incertae sint, sed ne unus peripateticus quidem vel tentare ausus sit, cum tamen ingentia volumina nugis suis repleant, digladiantes invicem, non ex ipsis rebus argumenta sumentes, sed verba Aristotelis tanquam Dei venerantes et ut prophetae ancipitia, vel ut ineruditi astrologi perplexa et plures habentia contrarios sensus quam verba, non secus ac ovillam pellem quantum volunt distrahunt, atque quolibet distorquent. Nec haec mea est accusatio sed Galeni. Utinam vero vel ipse scripsisset, vel qui solus merito probandus est inter peripateticos, Galenoque atque nobis admirabilis videtur, quae scripsit de ventis Theophrastus, invenirentur. Praestabit igitur forsan, neque enim aliter pars haec astrologiae intelligi potest ullo modo, quae nos in libris De varietate rerum spripsimus de ventis, diligenter perlegere. Cum igitur de novilunio, id est, νεομηνίᾳ quae autem sit inferius declarabitur, quaestionem proposuisset, quae disserant audiamus dicentem.
Textus LVI
Quod igitur illud principium capi oporteat a reversione Solis in omni ambitu illius ac eum locum unde abierat, ipsa res docet cum effectione ipsa, tum etiam nomine. Quale autem principium, in circulo constitui simpliciter possit omnem etiam cogitationem fugere videtur. In illo tamen circulo qui describitur per media signa probabilia sola principia sumpserimus eorum punctorum quae aequinoctialis et coluri signant, hoc est bina aequinoctialia et bina tropica. Sed rursum et hic dubitatio alicui forte oriatur quo nam ex his quatuor ut principe recte utatur; atque est de simplici quidem et circulari natura horum nullum ut unius principii praecipuum. Scriptores tamen harum rerum uno quopiam usi sunt alio sane alius cui quisque principium pro ratione et sensu naturae suae ascriberet. Etenim singula haec membra eximium quoque quiddam habent cur principium et novum annum sibi iure vendicare videantur. Nam aequinoctii verni proprium ut tum longiores dies, noctibus fiant humiditatisque, hoc est tempus humiditatis, autem natura potissimum ut ante quoque diximus, in exordiis geniturae regnat. Solstitium longissimum diem aedit et Aegyptiis inundationem Nili ac ortum Caniculae significat. In autumnali aequinoctio cadit tempus condendarum frugum et quasi de novo principio aliarum semina terrae mandantur, bruma diem incipit diminutum producere. Sed convenientius mihi ac naturalius videtur ad annuas inspectiones quatuor principia constituere, observatis et praecedentibus coniunctionibus Solis et Lunae cum interlunii tum plenilunii atque in primis defectivis, atque ita de Arietis principio iudicium facere de statu veris, de aestate a Cancro, de autumno a Libra, de hyeme a Capricorno.
〈Commentarius〉
Proponit tres dubitationes, prima est quomodo in circulo possit inveniri principium? Secunda dato quod detur, an unum, an plura et si plura quae potiora sint? Tertia ubi dentur cum motu Solis sit tardus, quomodo possit inveniri momentum in quo Sol illud, aut illa ingredietur. Et ita respondeo singulis quaestionibus per ea, quae sunt magis verisimilia. Et ita licet coniungat solutiones duarum primarum dubitationum simul, tamen dubitationes inter se sunt disiunctae. Ergo in solutione utriusque laborat Ptolemaeus ad declarandum quod oporteat quatuor principia, pro quatuor anni temporibus observare, illud intelligens quod cum via Solis circulo constet non potest unus punctus habere vim supra totum annum, quia alia puncta et ipsa habent vires cum sint saltem quatuor principalia, vocat autem νεομηνίαν non interlunium, ut iste exposuit, sed novi mensis initium, seu novum mensem, quasi dicat novum principium anni. Consulit igitur adductis rationibus pro singulis partibus, ut pro vere. Inspiciamus primum ipsa puncta quatuor regia tanquam initia mutationum temporum, sed non statim verum post dies magis nam neque robur aestatis apud nos incipit undecima die Iunii, nec hyemis duodecima Decembris, nec ver decima Martii, sed maximus calor apud nos est circa 20. Iulii 40 diebus ferme post solstitium, tum quia fervor incipit in ipsa imagine quietis Solis quae fit in primo puncto Cancri quod est solstitium aestivum, et actio illa augetur tanquam ex principio licet Sol recedat, quoniam incrementum est ex principio et locus non repugnat calori, quia in consimili, scilicet per totidem dies ante solstitium adhuc calor vigebat. Et ex hoc apparet ratio principii in astrologia ex quo patet quod idem contingit in coniunctionibus Solis, cum canicula et cum Marte in aestate, et cum Saturno in hyeme unde visus est errare ille qui praedixit hoc anno 1558. futurum maximum calorem circa finem Iunii, credo ob coniunctiones Solis, et Martis in septimo, inde cum Procyone non tamen erravit nisi in paucis diebus, debuerat enim transferre hoc ad 10. Iulii, quod et evenit ob causas dictas. Deinde consideremus coniunctionem vel oppositionem quae primo praeit ingressum Solis in primum punctum Arietis, et pro aestate Cancri, et pro autumno Librae, et pro hyeme Capricorni et maxime si coniunctio illa fuerit, cum eclypsi Solis, vel oppositio cum eclypsi Lunae. Et ideo accipit coniunctionem vel oppositionem, quia utraque potest esse causa alicuius eclypsis. Et omne quod est potentia tale, est etiam principium agendi, et ideo reiicit quadratas radiationes in hoc quia non possunt esse causa alicuius deliquii. Iubet autem considerare coniunctionem vel oppositionem, quia possumus cum exquisite sciant, erigere thema coeli, et cum hoc etiam considerare ingressum ipsius Solis punctum illum aequinoctium aut solstitiale. Sed quia tempus illud non habetur adeo exquisite, ideo non possumus erigere thema coeli, sed sufficiet disponere planetas in locis suis et videre aspectus illorum, sicut fiant duae figurae pro verno tempore, et duae pro aestate, duae pro autumno, et duae pro hyeme et sic erunt octo figurae, quarum quatuor erunt perfectae cum situ planetarum et erectione domorum. Et sunt illae coniunctionum vel oppositionum luminarium, quae proxime magis antecedunt ingressum Solis in punctum cardinale. Voco puncta cardinalia initium, ut dixi, Arietis Cancri, Librae et Capricorni. Et quatuor figurae imperfectae in quibus solum est situs planetarum, et sunt sumptae ab ingressu Solis in illa quatuor dicta puncta cardinalia.
Sed si fuerit eclypsis Lunae ante ingressum Solis in punctum cardinale, et inter eclypsim et ingressum Solis fuerit coniunctio luminarium sine eclypsi, vel si fuerit eclypsis Solis in hyeme, inter ipsam autem et ingressum Solis in primum punctum Arietis, media sit alia coniunctio vel oppositio, quid dicendum erit? Respondeo quod eclypsis primo erit consideranda, quia si potest super totum annum ut visum est, multo magis super ver solum, aut aestatem, aut autumnum, aut hyemem cui proximior erit. Figura igitur eclypsis primum locum obtinet statim sequentis temporis et in parte anni etiam in qua effectum suum ostensura est, in reliquis autem partibus anni obtinet ultimum locum nisi sit eclypsis valida. Secundum locum obtinet figura ingressus Solis in punctum cardinale quo ad robur, sed non quo ad cognitionem. Tertium locum, quo ad robur, obtinet figura interlunii vel plenilunii proximioris ingressui Solis in punctum cardinale.
His visis ponamus quod in vere sint signa multi humidi, significabit putredinem fructuum et paucitatem illorum et abundantiam herbarum inutilium. Et si fuerint signa caloris arbores cito emittent folia et florebunt cito et fructus verni, ut fraga et cerasa erunt tempestivi et si non colligantur ante maturitatem praecipue cerasa vermes parient et apparebunt rosae ante tempus non multum odoratae et erunt omnia similia moribus temporum nostrorum, id est, composita ad speciem potius, quam ad ipsam rem erit igitur ver formosum et inutile, quod si praeter id sint signa frigoris et siccitatis in fine veris cadet pruina iuxta plenilunium, et erunt paucissimi fructus eo anno, vini ferme nihil. Quod si ver futurum sit siccum pauci erunt fructus et boni et penuria frumenti, quod si ver fuerit frigidum fructus erunt serotini.
Aestas vero si multis abundaverit pluviis, fructus aestivi putrescent, et non erit copia frumenti, multique morbi erunt. Si vero sit siccior, erit penuria frumenti, fructus aestivi erunt salubres, pisces morientur, morbi acutissimi. Si vero calidior erunt et morbi multi, et multa copia fructuum aestivorum. Si frigidior incolumis annus, fructus serotini.
Autumnus humidior, putrefacit uvas, vinaque facit quae vere pervertuntur. Si sit ultima parte humidior, sequenti anno erit penuria frumenti. Si siccior in prima parte eo anno penuria erit milii. Si calidior, erit morbosus atque omnino malus. Si frigidior, autumnalium fructuum fiet iactura in quantitate, sapore, et gratia.
Hyems frigida et sicca laudabilis est, frigidissima occidit arbores maxime, quae coelo calido gaudent. Ideoque in primis punicam malum, inde ficum et persicum et super omnia malum medicam cuiuscunque generis dico citria, arancia, limunia, et si magis saeviat vitem et olivam, cerasa et chrysomela. Calida vero et humida hyems insalubris et segetibus inimica. Omnis praeterea immoderata intemperies mala et perversio temporum etiam mala, et aequalitas illorum. Ventorum quoque multitudo noxia fructibus est, paucitas segetibus, tranquillitas totius anni de pestilentia suspecta est. Haec igitur, cognitis primis qualitatibus praedicere oportet astrologum.
Quomodo autem primas qualitates cognoscere queat ex tribus illis figuris, aut saltem duabus si deliquium nullum adsit regulam tradidit Ptolemaeus dum de deliquiis loqueretur. Ispice igitur qui nam planetae inspiciant Solem ingredientem locum cardinalem, et ubi Luna sit, nam si propinqua sit Soli et infra terram, siccior erit constitutio et si remota et super terram, humidior et si commista Iovi aer serenus erit, temperatus et clarus, si Veneri, humidissimus et pluviosus. Venus enim pluviarum mater est, eadem ratione videbis et fixas quae Lunae commiscentur. Postremo et dominos loci Lunae considerabis. Quod si cardinem sequentem ingressum potueris habere exquisite non praetermittes. In interlunio autem vel plenilunio ipsum omnino considerabis etiam ut dictum est in deliquiis. Ex hoc patet quod deliquia, quae fiunt in signis bicorporeis sunt maxime consideranda, tum quia omnia praeter pisces sunt humanae formae, tum quia fiunt ante ingressum Solis in punctum principale.
Textus LVII
Nam ipse quidem Sol universales temporum constitutiones et modos facit, unde et penitus imperiti mathematum futura praenoscunt, sed et proprietates signorum ad significationem ventorum et generalium naturarum assumendae.
〈Commentarius〉
Docet nos duos, primum quod Sol iuxta naturam stellarum quibus applicat generales facit constitutiones, utpote quod cum iungitur Caniculae commovet maria et maximos aestus parit, et multos morbos, et hoc semper, et similiter cum Vergiliae oriuntur, flat Auster, oriuntur autem mense Maii. Cum vero exoritur Orion flat Aquilo, oritur autem post Caniculam die sequenti mense Iulii, mense vero Februarii cum Fidicula occidere incipit Favonius flat, confirmatur autem zona Orionis emergente, inde terra aperitur et pullulare incipit. Haec igitur inquit Ptolemaeus norunt cognoscere, etiam si mathematica carent quod et superius in primo libro docuerat, nautae atque etiam praedicere. Similiter et agricolae ventorum et statuum coeli habent cognitionem, quoniam a Sole pendet talis generalis mutatio.
Propterea consulo, ut quilibet qui velit de futuris pronunciare statibus temporum anni, observet tribus vel quatuor annis exortus syderum et occasus singulis diebus, et praeter id diligenter ventos, et coeli status in sua regione et in quibus concordant statusque ipsi constitunt, adnotet, tabulamque faciat toti anno inservientem exemplo deducto a Ptolemaeo qui talem observationem non omisit, quae ad nos pervenit diligentia Nicolai Leonici qui illam in Latinum vertit sermonem, impressaque habetur cum P. Ovidii Fastis a Colinaeo Lutetiae, opus sane per quam elegans, sed cum tam publicum esset frustra hic adiiciendum duxi. Ptolemaeus autem ad situm urbis Alexandrinae illum construxit. Quamobrem cum nulli alii urbi inserviret, sola methodo utilis ille liber est, ut sibi quisque talem fabricare possit. Nam ut facilius quisque ex illo Ptolemaei ad suae urbis verticem et consuetudinem traducere possit, observet primum praeter aequinoctia et solstitia, et nostro tempore ita disponuntur aequinoctium vernum die decima Martii, solstitium aestivum undecima Iunii, aequinoctium autumnale tertiadecima Septembris, bruma undecima Decembris, congressus Solis ad stellas, ut dixi fit ferme quinque diebus post eam diem, quam scripsit Ptolemaeus. Exemplum zona Orionis emergit nonis Februarii, id est, quinta die, ut Ptolemaeus ponit, eo in libello adiiciens turbidus est aer Favonii flatu. Primum igitur accepta sphaera in qua stellae descriptae sint locis suis diligentissime, animadvertes quando cingulus Orionis orietur. Id vero erit circa decimam Februarii ut dixi, id est, quinque diebus post observationem Ptolemaei, nam regula non tenet ad unguem in omnibus propter diversitatem altitudinis poli. Observabis etiam quisnam ventus spiret, qui profecto nobis est Favonius etiam, nam in astrorum ortu et occasu semper concordabunt observationes nostrae cum observationibus Ptolemaei, parvo discrimine temporis excepto de ventis autem et coeli statibus etiam plerunque. Scripserat de hoc Franciscus Sirigatus, sed non satis experiri potui an exortus illi veri essent, atque occasus iuxta finitoris nostri rationem secundum quam conscripsit librum, sed omnino partem observationis temporum non attigit Quamobrem si ea vera esset tanto minus deesset. Fuerat consilium mihi hanc ad librum istum traducere, quae Ptolemaei erat emendatam atque perfectam, sed cum considerarem soli posse convenire uni regioni, atque neque illi perpetuo nec diu, sed solum quantum ad usum vitae unius hominis sufficiat, aequum non duxi tam inutili labore chartas implere. Nam quod ad exemplum attinet atque inventionem, sufficit libellus ille Ptolemaei iam omnibus vulgatus, magna certe utilitate humani generis. Consulo igitur ut quisque sibi qui velit mutationes temporum cognoscere pro sua aetate atque regione libellum similem sibi fabricet.
Secundum est quod non solum fixas observare oportet, quibus Sol congreditur, sed etiam signorum ipsorum naturas, veluti quod Aries sit humidus, calidusque parumper, et mobilis aequinoctii signum verni, atque talia eiusmodi quae ad signa noni orbis pertinent. Dixit autem ventorum et generalium naturarum, quoniam non solum propter stellas venti moventur, sed propter naturam etiam locorum signiferi.
Textus LVIII
Temporalium autem mutationum incrementa et diminutiones indicabunt universaliter quidem vicinae praedictis punctis coniunctiones et erga has stellarum errantium configurationes, particulariter vero in unoquoque signo interlunia et plenilunia itemque stellarum transitus, quam menstruam inspectionem nominare liceat.
〈Commentarius〉
Intendit duo, primum quae possint constitutionem ingressus Solis generaliter augere, vel minuere, puta calorem qui decernitur a Sole quando ingreditur primum punctum Cancri, et dicit quod erunt coniunctiones, supple praecedentes talia puncta, et errantium stellarum configurationes, et per coniunctionem intelligit etiam oppositionem. Dixit autem hoc propter duo, primum ut intelligeremus quod oportet etiam in coniunctionibus ipsis vel oppositionibus Solis et Lunae praecedentibus ingressum Solis in puncta cardinalia etiam considerare configurationem reliquorum planetarum, quod dicere prius omiserat. Secundum, ut intelligeremus differentiam coniunctionum, vel oppositionum praecedentium ingressum a coniunctionibus et oppositionibus luminarium sequentibus ingressum, et est duplex, una quia in praecedentibus oportet unam tantum considerare coniunctionem vel oppositionem, in sequentibus omnes coniunctiones vel oppositiones. Secunda est quia coniunctio praecedens vel oppositio, proximiorem autem, ut dictum est semper intelligo, supra totam quartam anni significat, quae vero sequuntur coniunctiones et oppositiones et hoc est, secundum principale, singulorum mensium significationem habent. Ex quibus colligo quod coniunctio vel oppositio, quae praecedit ingressum Solis in punctum cardinalem, duo genera effectus habet, proprium et generalem, proprius est usque ad tempus ingressus Solis in punctum cardinalem generalis ab ingressu Solis in eundem punctum. Exemplum sit coniunctio Solis cum Luna secunda die Martii, aequinoctium vernum decima die, solstitium aestivum, ut dixi undecima die Iunii, tunc proprius effectus illius coniunctionis extenditur a secunda die Martii ad decimam eiusdem, generalis autem a decima Martii ad undecimam Iunii. Quod vero dixit, stellarum transitus, explicabit inferius, ibi videbis a nobis expositum. Caeterum quod dixerat prius oportere Solis congressum cum stellis fixis seu signis octavi orbis ac signis zodiaci observare, hoc in sequenti capite qualiter fieri debeat docet.
〈II.11〉 Caput XI
Textus LIX: De partitulari natura signorum intempestatibus
Ad haec teneri debent particulariter proprietates naturales signorum ad annuas constitutiones nec non singularum stellarum quas nos supra exposuimus, accommodatis errantibus et similis modi inerrantibus ad aeris et ventorum, tum temporum anni familiaritates. Restat nunc particulares signorum naturas exponere.
〈Commentarius〉
Tria proponit de proprietate temporis dignoscenda, primum est cognitio stellarum erraticarum, quo ad naturam propriam quam descripsit supra. Secundum est natura ipsarum inerrantium quam in primo libro descripsit, horum utrunque dicit esse explicatum, si modo illa quae dicta sunt ad aeris, ventorum et partium anni naturam accommodentur. Gratia exempli, Saturnus dominatur in vere, ver est humidum valde, calidum parum, plurimum ventosum, significabit igitur Saturnus cum sit valde frigidus, parum siccus, minime flatuosus, ver quidem egregie frigidum, non tamen siccum, sed parum humidum, parumque flatuosum, non tamen omnino absque flatibus. Quod si dominetur in aestate, non iam frigidam aestatem, sed temperatam faciet, siccam immoderate penitusque tranquillam. Similiter nosse oportet qualitatem regionis, nam in Scotia minuet ventos Saturnus, frigiditatem vero aeris faciet, in Aethiopia frigidum non faciet aerem, faciet tamen tranquillum. Per familiaritatem aeris igitur intelligit regionum diversitatem, et etiam qualem quisque aerem progignat, nebulosum, pluviosum, frigidum, siccum, humidum, calidum, turbulentum, clarum, crassum, tenuem, molestum, salubrem, gravem qualesque ventos Saturnus orientales, Mars occidentales, Iuppiter boreales, Venus australes. Idem dicit declaratum fuisse de fixis, utpote stella de natura Saturni opera, Saturni faciet, quae vero de natura Saturni est et Martis exiccabit quidem vehementissime, caeterorum citra molestiam calefaciem aut refrigerabit. Tertium vero quod declarandum supererat, est ut signorum naturae, seu signa sumantur pro spaciis zodiaci in nono orbe, seu pro figuris quae in octavo orbe constitutae sunt per stellas, quas palam est multum a signis zodiaci recessisse adeo ut totus ferme Aries octavi orbis sit, in Tauro noni orbis et Tauri magna pars in Geminis.
Textus LX
Arietis igitur signum generaliter est propter significationem aequinoctialem tonitruosum et grandinosum. Particulariter vero haec et intenduntur et remittuntur de proprietate inerrantium stellarum, quae in illo nunc inveniuntur. Priores illius partes imbres et ventos cient, mediae temperatae, extremae aestuosae et pestilentes sunt. Septentrionale spacium aestuans corrumpensque, australe glaciosum et frigidiusculum.
Tauri signum prae se fert generaliter utrunque modum et est subcalidum. Sed particulariter priora ubique Vergiliae visuntur, turbulenta, ventosa et nebulosa habet, media humectantia et frigida, sequentia ubique succulae conspiciuntur, ignea fulminum ac fulgurum efficientia. Septentrionalia temperata, australia instabilia ac incerta.
Signum Gemini universaliter est temperationis efficiens. Particulariter vero primoribus in partibus humidum ac noxium, mediis temperatum, posterioribus mistum ac incertum. Septentrionalibus ventos ciet et terras concutit, australibus aridum et aestuosum.
Signum Cancri generaliter serenitatis et aestatis effectionem sortitum est. Sed particulariter in principio sui et iuxta Praesepe suffocat et terras quatit, caliginemque offundit, medium temperatum, in fine ventosum. Tam septentrionali quam australi in spacio igneum, corrumpens, aestuosum.
Leonis signum, in universum aestuat ac suffocat. Particulariter vero habet principium suffocans ac pestilens, medium temperatum, finem succum et noxium. A septentrione instabile est et igneum, ab austro humidum.
Virginis signum in universum humidum est ac tonitruosum. Sed particulariter incipiens calidiusculum ac corrumpens, in medio temperatum, desinens aquosum. Septentrionale ventosum, australe temperatum.
Chelae signum sunt generaliter varium ac mutabile. Verum particulariter primis in partibus ac mediis temperatum, ultimis aquosum. Septentrionem versus ventosum, ad austrum siccum ac pestilens.
Signum Scorpionis universaliter est tonitruosum ac igneum. Sed particulariter priores partes ninguat, mediae temperatae sunt, posteriores turbulentae. Septentrionales aestuant, australes humectant.
Signum Sagittarii in genere ventosum. Particulariter in principio sui humidum, medio temperatum, calce igneum est. Ad septentrionem vergens, ventosum, ad austrum humidum et variabile.
Signum Capricorni generaliter humidum est. In prioribus partibus aestuans et corrumpens, mediis temperatum, posterioribus pluviosum. Tam septentrionalibus quam australibus humidum ac corrumpens.
Aquarii signum in genere est frigidum et aquosum; sed particulariter prima habet humida, media temperata, extrema ventosa. Septentrionalia aestuantia, australia nivosa.
Signum Piscis universaliter frigidum est et ventosum. Partes autem priores quidem temperatas, medias vero humidas, posteriores aestuantes. Septentrionalis situs ventosus, australis aquosus est.
〈Commentarius〉
Tres divisiones Ptolemaeus insinuat, prima est signi, ut simpliciter sumitur in nono orbe et ab omnibus separatum stellis. Secunda, ut ipsum signum noni orbis dividit in tres partes, principium, medium et finem. Tertia, ut dividitur in partem borealem et australem signum unumquodque. Oportet autem ostendere quod in principio uniuscuiusque signi intelligat de signis noni orbis, quia dicit de Ariete quod est tonitruosum et grandinosum et similiter illa verba, Tauri signum prae se fert generaliter utrunque modum, per ea verba, utrunque modum intelligit tonitruosum et grandinosum, quae non essent necessaria, ubi per Arietem intelligeret signum octavi orbis, seu figuram illam, quae describitur a stellis. Item quia dicit se velle loqui de signis in principio capituli, et cum dicit signa, simpliciter intelligit de signis noni orbis. Sed quod in aliis divisionibus intelligat de figuris octavi orbis videtur, quia stellae quae sunt in filo septentrionali Piscis, ut dixit in primo libro, sunt de natura Iovis et Saturni, et illae iam erant tempore Ptolemaei in principio Arietis nonae sphaerae, igitur prima pars Arietis nonae sphaerae debuerat dici pluviosa, vel temperata, et non quod imbres et ventos pariat, quod proprie convenit stellis solum Mercurii, et Veneris, et Saturni et Iovis. Rursus stellae quae erant tempore Ptolemaei, usque ad medium Librae erant ex figura Virginis iuxta quadrilaterum de natura Martis nonnullae, et tamen ponit hic eas temperatas. Igitur si partes illae Librae sunt temperatae, non possunt referri ad stellas Virginis, sed ipsius Librae in iugo quas dicit esse de natura Iovis et Mercurii. Praeterea non fuisset doctrina haec perpetua, sed mutabilis secundum tempora, quoniam constat quod Ptolemaeus novit optime stellas fixas moveri. Sed utcunque sit certum est, quod cum parum differrent tempore Ptolemaei signa octavae sphaerae a signis nonae, et ipse has facultates tribuat his signis propter stellas, quod melius est intelligere, proprietates partium initii medii, et finis Borealium et Australium, de figuris noni quam octavi orbis a stellis descriptis. Ut sit sensus exempli gratia, in signo Arietis hoc modo,
Arietis signum noni orbis quod triginta gradibus continetur, cum sit signum aequinoctium tonitruosum est et grandinosum totum, verum quod ad partes attinet, qualitates hae augentur ac minuuntur iuxta stellas quae in eo sunt. Quoniam priores partes propter stellas quae ibi nunc inveniuntur imbres et ventos faciunt. Stellae enim quae ibi sunt naturam signi imitantur, eique effectum per se faciunt, mediae vero temperatae, quoniam ibi sunt stellae de natura Veneris, extremae aestuosae atque pestilentes, quoniam ibi stellae Martiae sunt. Septentrionale autem spacium aestuans est et morbosum, quoniam stellae quae ibi sunt ex figura Arietis, sunt de natura Martis, quae vero sunt in spacio australi, de natura Saturni sunt. Ideo spacium illud glaciosum est et frigidiusculum. Verum dubitabit aliquis quomodo dixerit glaciosum et frigidiusculum, cum glacies a maximo frigore fiat? Intelligit igitur frigidiusculum altero duorum modorum, vel ratione quantitatis temporis, quia parum durat tale frigus, et licet congeletur glacies tamen fit solum tempore noctis. Vel quia glacies illa non tam a frigore congelatur ob eius magnitudinem, quam quod sit frigus siccum et propter vicissitudinem frigoris et caloris facilius congeletur, sicut et aqua calida ob eandem causam facilius frigida congelatur.
Mirum videri poterit quod succulae Ptolemaei tempore in ultima parte Tauri etiam essent, cum etiam nunc ibidem duae ex his sunt, et una in initio Geminorum, nam alia sunt extra signiferam et sunt martiae naturae, sed haud absurdum est ut describuntur fuisse plerasque in ultima parte Tauri ultra vigesimam partem, aliquas ad vigesimam positas dictamque ultimam ubi succulae essent, non quod succulae in ultima essent parte et merito fulmina hae efficiunt, nam naturam stellarum simul cum natura signorum hic considerat. Estque hic locus, quo damnati igne comburuntur. Et qui in eo nascuntur furibundi sive violenti inconsulti et atroces. Innuit autem Ptolemaeus transferenda esse significata haec per loca signiferi, iuxta stellarum situm tempore illo. Vult aetate nostra initium Tauri particeps est, et simile his, quae dixit Ptolemaeus tempore suo de medio Arietis, nec simpliciter id agendum, sed habita ratione sphaerae ob inclinationes et latitudines, ob motum strepidationis. Et ideo error exiguus esse potest.
Notandum etiam circa hoc, quod Sol maxime, inde Luna calorem et frigus variant Sol praecipue tribus modis, primum, ut coniungitur stellis in Leone quidem calidissimis, in Aquario frigidissimis, in cauda Capricorni et vertebris Aquarii, quae sunt ex natura Saturni, et Mercurii, et nunc sunt inter 19. et 22. partem Aquarii. Et si cui iungantur Mercurio, aut Lunae, aut domino ascendentis, aut sint in ascendente, manifestum sentit detrimentum in partes per locum illud aut sydus significat. Et cum Sol fuerit cum eis heberabunt illius lumen et mundum insigniter refrigerabunt. Et hoc durat per tres aut quatuor dies, tot enim diebus peragrat quatuor illas stellas. Secundus modus est cum oritur astrum utpote Canicula pro calore, fidicula pro frigore, sed tamen Sol distat ab eis, quia videtur et durat diebus multis, sed est minus validus ob distantiam. Tertius est etiam imbecillior et est ortus, vespertinus, vel quivis occasus.
〈II.12〉 Caput XII
Textus LXI: De particulari tempestatum consideratione
His igitur expositis sequitur percursio particularium significationum quae talis sit. Una est ratio generalis respectu quadrantum signiferi qua, ut diximus, observanda sunt proxime antecedentia aequinoctiales ac tropicas significationes, interlunia ac plenilunia horumque utrorumlibet in unoquoque proposito climate cardines tanquam geniturae tempore constituendi. Tum cognoscendae dominatrices stellae cum interluniorum tum pleniluniorum loci et sequentium hunc cardinum, sicut supra in deliquiorum doctrina exposuimus, atque ita universalia de proprietate quadrantum exquirere, sed intentiones ac remissiones de dominantium stellarum natura, cuiusque modi ac constitutionis effectionem ille habeant perdiscere oportet.
〈Commentarius〉
Cum declarasset signorum nonae sphaerae virtutes et simpliciter, et prout in eis stellae fixae constituebantur Ptolemaei tempore, itemque totius signi cuiusque, et partium, principii, medii et finis, non quod per principium exquisite intelligat decem primos gradus, et per medium decem sequentes gradus, et per finem decem ultimos gradus, nam si ita fuisset Ptolemaeus declarasset, cum uno verbo magnam potuisset afferre lucem. Sed neque verum erat cum in quibusdam stellae principii signi ad medium usque perveniant ferme in aliis medii usque ad vigesimam quintam partem, atque ita de fine qui quandoque plus, quandoque minus extenditur, sed et necessarium erat ut ob inanitatem partes aliquae, vel principii vel medii, vel finis, non ipsius partis qualitates, sed potius totius cum nullae ibi essent stellae, retinerent. In aliis vero stellae adeo sunt confusae atque invicem propinquae, ut octavus gradus gratia exempli, et septimus naturae magis sit medii signi, quam principii, ob id per principium intelligere oportet primam signi partem. Inde illi partes propinquas usque ad aliquot et per medium quintam decimam et sextam decimam partem, et illi propinquas usque ad aliquot ultra citraque per finem vero ultimam partem signi et aliquot praecedentes proximiores, utpote modo quatuor aut quinque, modo octo vel novem, modo duodecim vel tredecim. Accedebat quod et si Ptolemaei tempore signa potuissent in denas, ac denas, et denas partes aequaliter dividi, cum Ptolemaeus intelligeret fixas ac perpetuo moveri, non poterat hanc regulam distributionis signorum tres aequales partes ullo modo imitandam nobis proponere. Poterit autem nostris temporibus sic imitari, si inspiciamus in cuiuscunque signi prima parte quintadecima et trigesima, quae nam stellae et cuius naturae sint ibi vel proximiores, et secundum illarum naturam pronunciare de principio medio atque fine, quod si altrinsecus diversarum stellarum sint naturae, etiam mistio quaedam ex illis pronuncianda erit, quonampacto autem id faciendum sit, alioquin difficile opus, facile intelliges. Si accepto libro Magnae compositionis Ptolemaei videris stellas, quae tunc erant in principio Arietis medio et fine, atque ita de aliis signis, quomodo ex natura planetarum ad naturas temporum ipse traducat, considerat autem maiores et illustriores semper, et ex his iudicium facit, quibus bene intellectis, illarum locum nostro tempore considera, et cui maxime propinquae fuerint ex principio medio, vel fine alicuius signi tale illud pronuncia, scilicet principium vel medium, vel finem. Hoc autem eo commodius quia Ptolemaeus quae de partibus pronunciat signorum non simpliciter, sed comparative profert. Veluti cum dicit Leonis signum in universum aestuat ac suffocat, proprie vero principium habet magis suffocans ac pestilens, namque ibi stellae sunt naturae Saturni et Martis, Saturnique et Mercurii, et Martis splendida, medium vero temperatius, quod stellae ibi sint naturae Saturni et Veneris, tum vero Veneris simpliciter et parum Mercurii, finis autem siccior atque exitialis propter stellas, quae sunt in capite Virginis et in ala boreali quae sunt de natura Mercurii et parum Martis, et quae est in vola posteriore Leonis naturae est Saturni et Veneris, unde constat temperies illius, quo ad stellas ex natura Saturni, Mercurii, Martis et Veneris. Manifestum est autem quod talis natura in qua Mercurius primo dominatur, inde Mars, inde Saturnus et Venus exitialis est. Si ergo pronunciandum erat de Leone tempore Ptolemaei, ita dicendum fuisset, Leonis initium aestuat ac maxime suffocat, atque pestilens est, medium vero et ipsum calidum est, sed non adeo aestuat, nonnihil etiam suffocat. Verum finis incendio et siccitate adeo suffocat, ut exitialis sit, sed si ita dixisset miscendo naturam signi cum natura stellarum non potuisset doctrina Ptolemaei nostris temporibus inseruire, atque aliis futuris intermediisque. Ob id igitur comparative illa dicta sunt, veluti cum dicit temperatum medium in Leone, intelligit quod aestuat ac suffocat, non tamen plus iusto quam natura totius signi ferat. Quod si voluisset simpliciter significare eam partem esse temperatam, oportuisset, ut dixisset medium frigidius est atque humidius, ut quantum natura signi excedebat in aestu et suffocatione, tantum natura stellarum loci infrigidando et humectando aequaret intemperiem. At dices cum temperatum dixit, nihil ergo minuit ex aestu et suffocatione? Respondeo, quod exiguum, non tamen multum, sicut si tepidam aquam ferventi immiscueris aequis portionibus, non fiet temperata nec temperatae proxima. Veruntamen non nihil minuet de fervore ita in aliis mistiones has diligenter oportet considerare, atque quasi ad trutinam metiri atque expendere. Eadem ratione de partibus latitudinis quod comparative protulerit, patet in Tauro cum dixit totum esse subcalidum, et postmodum dicit septentrionalia esse temperata, et clarius in signo Scorpionis quod dicit esse igneum et australia humectare comparative igitur intelligendum est, sic quod stellae quae erant tempore Ptolemaei in signo Virginis in latitudine australi humectabant. Sed dices, est magna dubitatio quia ponit signum Geminorum temperatum, et Tauri subcalidum ratione signi et non stellarum, et tamen Taurus est remotior ab aestate, et ab aestivo solstitio, quam si Gemini. Nota quod hic est pulchra sententia quoniam Taurus est signum fixum, et inter temperata Gemini est commune, et inter temperata, plus vult quod faciat quoquomodo natura fixa quam propinquitas puncti aestivi tropici et hoc est quia signis fixis omnibus dat quandam naturae propietatem, ideo Tauro non dare mitiorem, quam quod esset sub calidum, Leoni dat quod aestuet et suffocet, Scorpioni quod sit tonitruosum et igneum, Aquario quod sit frigidum et aquosum, nullis aliis signis dat adeo vehementes qualitates. Circa quod dignum est consideratione, quod has omnes qualitates de signis ac partibus eorum declaravit in comparatione ad Solem, quando est in eis, vel quia Sol non habet latitudinem quando iungitur stellis, quae sint illius latitudinis, veluti Sol quando erit in Scorpione et iungetur stellae australi signis Scorpionis, de his tamen dico quae in signo Scorpionis erant tempore Ptolemaei, humectabitur aer. Itaque traducit has proprietates, veluti fecit in aliis, a Solis praesentia in illis inventas ad reliquorum planetarum praesentiam in illis. Exemplum, fiat interlunium antecedens ingressum Solis in brumam, ascendente gratia exempli Aquario, atque ibi Saturnus sit in primis partibus Aquarii cum latitudine australi, tunc ego componam sic iudicium. Hyems tota naturaliter est frigida et humida, et hoc est quod dicit in textu, universalia de proprietate quadrantum exquirere, sed haec hyems inter alias cum Saturnus praedominetur sequenti angulo, sitque in Aquario in prima parte et australis erit solito humidior atque nivosa. Hoc vero maxime erit quia scriptum est quod totum Aquarii signum in genere est frigidum et aquosum, et ideo partes illius hyemis quae erunt minus frigidae erunt adeo frigidae, ut pars frigidissima communis hyemis pars autem frigidissima huius hyemis erit longe frigidior aliis et intolerabilis. Inde quia dicit quod prima pars Aquarii est humida, erit haec hyems humidissima tripliciter cum ratione generali, quia hyems tum propter totum signum Aquarii, quod est aquosum, tum propter primam partem ipsius Aquarii quae est humida, et similiter quia est in parte australi Saturnus erit nivosa quadruplici causa, tribus iam dictis, et hac quarta propria additur etiam quinta, quia Saturnus est dominator, et ipse est frigidissimus et significator nivium et ita talis hyems erit adeo frigida et humida, et nivosa ut non fuerit talis iam multis annis et praesertim si interlunium fuerit a decimanona parte Sagittarii usque ad vigesimam quintam, scilicet in finibus Saturni et hic effectus etiam multo maior erit, quia Saturnus non solum est dominus sequentis anguli, sed est etiam in ipso, et in domo propria, ut nihil ad robur addi possit et hoc exemplum intelligatur in tempore Ptolemaei et non in isto, quia tam natura partium signi in longitudine quam etiam in latitudine variata est, quia stellae quae erant in Aquario tempore Ptolemaei a medio usque in finem ingressae sunt Pisces et quae erant a medio Capricorni ad finem eius ingressae sunt Aquarium et ita necesse est facere hanc aliam secundam tabulam cuius titulus sit de qualitate tempestatum ex natura signorum, partiumque illorum tam in longitudine, quam in latitudine. Circa quod notandum est quod non solum oportet considerare stellas, quae sunt in signis zodiaci Ariete, Tauro, Geminis, etc. Sed etiam quae sunt in aliis signis quae sunt extra zodiacum, puta in Ursa Maiori Minorique, in Caepheo, in Boote, in Perseo, in Orione, in Cane, in Hydra, in Fera, Corona Australi, Argo, et omnibus aliis, has omnes stellas descripsit Ptolemaeus et naturas earum et loca in signis, et latitudines, et magnitudines et reliqua necessaria, utpote nebulosas, nam hae faciunt tempus nebulosum. Constituere igitur oportet tabulam cum illo titulo, quae erit pro aetate nostra, et si recte fiat durabit ferme usque ad trecentos annos, paucis in singulis saeculis mutatis. Nunc tractat de propria consideratione temporum, et dicit quod idem faciendum est, quod in deliquiis te docuit, referendo plenilunia deliquiis Lunae, et interlunia deliquiis Solis. Et scias quod si haec fiant sub terra, sequentem sub terra angulum accipere oportet.
Textus LXII
Altera ratio est menstrua, qua consideranda sunt in singulis similiter signis interlunia et plenilunia hoc solo observato, si interlunium forte antecesserit proxime punctum tropicum aut aequinoctiale, ut interluniis illo toto quadrante utamur, sin plenilunium ut pleniluniis. Considerandi et cardines et utriusque loci dominatrices stellae, inque primis applicationes defluxionesque errantium stellarum earundemque proprietates nec non et locorum quosque ventos quaeque stella ac quaeque signorum partes in quibus illae fuerint commoveat, praeterea in qua ventum latitudine sua inclinet Lunae in obliquitate eclipticae de quibus omnibus notatis potioribus, mensium generales status ac ventos praecognoscere poterimus.
〈Commentarius〉
Mirabile fuisse Ptolemei ingenium vel ex capite de trigonis patet, vel ex hoc, propter quod haec ultima pars libri solum descripta est, velut et reliquum praecipue propter caput de modis futurorum. Sed ea pars non adeo in unum cogitur ut postrema haec, nam in praesenti capite quinque facit. Primum quidem declaravit propriam naturam cuiusque partis anni generaliter, quae sumitur ex praecedente interlunio vel plenilunio, ipsum ingressum Solis in punctum cardinale. In secunda quae praesens est qualitatem cuiusque mensis ex interlunii, aut pleniluniis sequentibus ingressum Solis in punctum cardinale. In tertia docet cognoscere naturam temporis quartae partis cuiuslibet mensis, quae communiter paulo potest excedere dies octo, neque tamen minor esse potest septem diebus, ita ut inter septimam et octavam diem ferme finiatur et hoc non solum ex interluniis et oppositionibus, sed etiam quadratis accipitur, huius partis initium est ibi tertia ratio in quarta docet cognoscere quocunque die qualitatem aeris ibi (Verum horum) ex illustrium stellarum ortu vel occasu. In quinta docet illud idem cognoscere per horas singulas ex luminarium itinere per cardines ibi idem iudicandum atque ita elegantissimo modo usus a generalissimis ad maxime propria pervenit. Animadvertendum igitur quod quaedam sunt generalia praecepta, quaedam vero propria unicuique parti. Propria quidem sunt singulis partibus quae determinant quantitatem temporis tempestatis, qualia sunt quae in singulis partibus declarat Ptolemaeus, et nos iam ea in hoc commento, dum partes distingueremus textus, attigimus. Generalia autem hac solum in parte declarat, quae quidem et huic parti, et praecedenti, tribusque sequentibus ferme ex aequo inserviunt, talia autem sunt duorum generum, quaedam pertinent ad subiectum et quaedam ad qualitatem. Quae pertinent ad subiectum sunt tria, primum continet duo, scilicet locum interlunii, vel plenilunii pro mense sequentis ingressum Solis in punctum cardinale vel si pro tota quarta anni interlunii, vel plenilunii antecedentis, ut dictum est, vel si pro quarta mensis considerabitur locus luminaris, id est, Lunae et etiam Solis tempore coniunctionis, vel oppositionis, vel quadratae
quagratae B radiationis illam quartam partem mensis inchoantis. Secundum est angulus sequens locum luminaris tempore interlunii, vel plenilunii, vel quadratae radiationis luminarium. Secundum pertinens ad subiectum, sunt stellae dominantes in utrisque locis dictis, scilicet luminaris et cardinis sequentis. Et per stellas dominantes intellige quae utrique loco simul dominantur. Quod si nulla talis haberi possit primum eligemus dominantem maxime in loco luminaris, deinde maxime in loco cardinis. Tertium sunt stellae applicantes et defluentes ipsi luminari, vel ab ipso. Circa qualitatem vero futurorum quinque observanda declarat, quae cum maxime generalissima sint, tam in quarta anni, quam etiam in mensibus, et quartis mensium et diebus, et partibus diei diligentissime erunt consideranda. Primum est natura loci cardinis et luminaris, utpote si sit mobile, fixum, commune, vernale vel aestivum et quale signum sit, et qualis pars sit signi in longitudine vel latitudine. Haec autem in praecedenti capite declarata sunt. Secundum est natura stellarum dominantium in cardine et loco luminaris, vel applicantium, vel defluentium ab altero illorum locorum, nam loca illa tales stellae afficiunt. Porro natura illarum stellarum superius iam declarata est. Tertium quos ventos stellae commoveant, Saturnus orientales, Mars occidentales, Iuppiter boreales, Venus meridionales, Mercurius omnes adiuvat. Quartum sunt signorum partes in quibus planetae illi fuerint, nam Aries, Leo et Sagittarius ventum movent inter septentrionem et occidentem; Taurus, Virgo et Capricornus inter orientem et meridiem; Gemini, Libra et Aquarius inter orientem et septentrionem; Cancer, Scorpio et Pisces inter occidentem et meridiem. Unde egregie falluntur qui hos trigonos, vel orientales, vel occidentales, vel septentrionales, vel meridionales appellare nituntur, cum nihil minus sint, sed medii inter has regiones, similiter ex latitudine talium stellarum in signis boreali vel australi. Id coniectari licet quod ad ventos attinet, veluti hoc anno praesenti die duodecima Augusti cum celebrata est, coniunctio Iovis et Mercurii in decima octava parte Leonis, uterque erat septentrionalis ascendens, ideo cum Iuppiter moveat ventos boreales et Mercurius augeat omnes ventos, significabat ventos validos boreales, sed quia erant in Leone poterat facere aliquam inclinationem ad occidentem, verum quia uterque erat borealis fuit modica, vel nulla inclinatio ad occidentem. Atque ita fuerunt validissimi venti ex ea coeli regione, adeo ut vias transire non possemus. Quintum est Lunae inclinatio ad Boream vel Austrum in latitudine, haec igitur sunt generalia quae in hoc textu declarantur. Caeterum propria huic parti sunt quod mensis lunaris quilibet temporis naturam sequitur, quae ab ipso interlunio, vel plenilunio illum inchoante decernitur. Et quod ex his duobus, scilicet interlunio, vel plenilunio oportet illud eligere quod est simile ei a quo totius quartae naturam didicisti. Ita quod si interlunium praecessit ingressum Solis in punctum cardinale, omnes menses illius quartae ab interlunio inchoandi erunt. Si autem ingressum Solis in punctum cardinale proximius praecedat plenilunium, omnes menses illius quartae anni ab ipsis pleniluniis sequentibus inchoandi erunt, neglectis noviluniis pro mensium ratione.
Verum ut ad omnia haec pateat intellectus figuram descripsi, quae ventos omnes, scilicet triginta duos notiores, quique nautis deserviunt soli, contineret. Et quanquam in aliquibus nomina varient, attamen res ipsas potius quam nomina considerare oportet. Ita ut dicamus quod generaliter ventus septentrionalis est frigidus et siccus serenitatis author, nec solum Septentrio, sed qui prope sunt ad Borrhapelioten et Borrholybicum usque. Contra Notus calidus, humidus, gravis, atque morbosus, pluviosusque nec solum ipse, sed quicunque sunt inter ipsum et Notapeliotem et Notolybicum. Discrimen tamen est iuxta propinquitatem illorum ad principalem ventum. Principales autem sunt quatuor, Septentrio, Notus, Subsolanus, et Zephyrus, qui et Favonius dicitur. Post hos robore sunt proximiores Boreae et Noto, scilicet Upaquilo, et Mesocircius, Mesolibanotus, et Mesophoenix. Verum quia non tam subtiliter scriptores rimati sunt naturas et nomina singulorum ventorum, ideo notiores et proximos his qui tamen et ipsi robusti sunt pro illis subiecere, id est, Aquilonem, Circium, Phoenicem et Libanotum. Nobilitate tamen post primos quatuor ponentur Ptolemaici venti, id est, Notapeliotes, Notolybicus, Borrhapeliotes et Borrholybicus.
Ventus autem orientalis et occidentalis non eandem servant regulam, quam Septentrio atque Notus. Nam orientem versus Subsolanus calidus est, et siccus et serenus, Favonius autem ex toto contrarius huic est. Regula enim est quod venti validi omnes refrigerant, et exiccant et serenitatem pariunt, imbecilles calefaciunt et humectant, pluvias quoque gignunt. Cum igitur nobis Septentrio sit propinquissimus et natura, et situ refrigerabit, exiccabit, et serenitatem maximam pariet, est enim robustissimus omnium ventorum apud nos. Post hunc est Auster in parando pluvias, quod natura sit calidus, et humidus, et pluviosus, situ quoque multum distans, ob idque maxime pluvias parit. Inde est ventus Zephyrus, qui quamvis natura sit frigidus, et humidus, et pluviosus, quia tamen valde proximus est Italiae infrigidat quidem, sed non humectat, verum exiccat et serenitatem parit. Unde poeta Italicus inquit:
Zephyro spira elʼ bel tempo rimena
Hoc Latine sonat:
Zephyrus aspirat redeunt iam tempora clara
At orientalis cum calidus sit, et siccus atque serenus in oriente apud nos calefacit quidem, verum non exiccat, sed humectat, et pluvias facit, quoniam procul abest. Itaque expedit non solum scire naturas ventorum generaliter, sed ex observationibus quid, et quantum unusquisque possit ea in regione in qua de temporis natura iudicium facere deliberas, quamobrem omnium ventorum figuram apposui. Cumque sexdecim tantum, qui nomen habebant, ascripsissem, forte fortuna aderat Guglielmus Casanatus medicus, vir egregius et mihi amicissimus, quem honoris causa nomino, qui tabellam conscripserat maxima diligentia, omnes quotquot erant, scilicet triginta duos ventos continentem, placuit itaque et nostrae addere sexdecim illos intermedios ut uberior doctrina fieret. Nominibusque additis ad usum qui talis est eam paravi.
Describe igitur figuram huic consimilem in sublimi loco domus, et in medio illius colloca volubile flabellum, ita vero facias ut singulae partes figurae singulas coeli correspondentes respiciant. Deinde observa flabellum super quam lineam cadat singulo die, naturamque temporis et qualitatem, quam ventus ille in regione tua producit, in adversa linea flabelli colloca sub proprio vento. Veluti si flabellum super lineam Libanoti extendatur, fiatque serenitas magna cum frigore describes in adversa linea, quae est Aquilonis venti serenitas magna cum frigore. Nec te fallere poterit si singulorum ventorum ter, vel quater effectus observaveris, quod facile in uno anno fiet, sed cave ne multorum ventorum effectus pro unius tantum ascribas. Sic enim fiet ut Boream aliquando pluviosum esse existimes. Porro qualitates temporum sunt una de viginti quas a latere vides. Quod si tempora sint inconstantia, raro quidem ex uno vento, id contingit ex pluribus, diligenter adnotandum seorsum, ut tandem noveris non solum effectus ventorum simplices, sed et compositos. De his autem in libris De rerum varietate dictum est. Quo vero ad usum spectat astrologi, in figuris ita facere decet, sit gratia exempli Iuppiter significator solus, et in Geminis cum latitudine boreali, et ascendens, tunc significabit ventum Septentrionem. Quod si fuerit cum parva latitudine et orientalis significabit Upaquilonem, quod si cum hoc esset descendens, significaret Aquilonem. Quod si esset iuxta eclypticam descendens cum radio Saturni, significabit Mesaquilonem. Quod si sit meridionalis descendens cum radio Saturni, vel sit in Geminis ubi cadit cum radio Saturni, vel suas vires, cum Saturno aequet in Libra, et Iuppiter sit borealis ascendens. Saturnus vero in primo statu orientis, tunc facient Borrhapeliotem. Quod si duo sint domini Saturnus puta cardinis sequentis Iuppiter loci luminaris, uterque autem validissimus, tunc flabunt duo venti Boreas et Subsolanus.
Serenum purum frigidum Serenum purum temperatum Serenum frigidum Serenum temperatum Serenum purum calidum Serenum calidum Nebulosum frigidum Nebulosum temperatum Nebulosum calidum Pluviosum frigidum Pluviosum temperatum Pluviosum calidum Imbres cum frigore Imbres cum temperamento Imbres cum calore Grando et tempestas cum frigore Grando et tempestas cum temperamento Grando et tempestas cum calore Nix |
Textus LXIII
Tertia ratio est rest B subtilioris cuiusdam observationis intensionum ac remissionum. In hanc cadunt configurationes Solis ac Lunae particulares, non solum interlunii et plenilunii, sed etiam horum mediae, id est quadratae, ubi animadvertendum ante tres fere dies omnium tempestatum significationes existere solere aut etiam post tres nonnunquam, exaequati itineris lunaris erga Solem cadunt et singulorum istorum status neque istorum modo sed etiam aliarum figurarum, ut sexangulae ac triquetrae, itemque aspectus stellarum errantium. Nam de harum natura consequenter mutationis proprietas deprehenditur, respondens aspicientium stellarum et signorum erga circundans nos coelum ac ventos familiaritati.
〈Commentarius〉
Declarat quo nam pacto liceat quartarum mensis status intelligere, mensis enim lunaris si a coniunctione incipiat, coniunctionem in principio habet, a qua status septem vel octo dierum proxime sequentium habetur, eodem modo quo totius mensis natura ab eius initio deprehenditur. Inde succedit quadrata radiatio quae vocatur crescens, cuius ratione septem vel octo dies proximi gubernantur, non secus ac primi, nisi quod in his etiam figura coniunctionis, quae praecessit observanda est tanquam toti mensi generalis. Post sequitur oppositio quae et ipsa septem vel octo sequentes dies gubernat. Eodem modo et ultima quarta quae vocatur decrescens, septem vel octo dies habent singulae, figuram et reliqua eodem modo consideranda ut in praecedenti commento et haec sunt clara. Deinde dicit ante tres fere dies omnium tempestatum significationes existere solent, quandoque etiam ultra tres exaequati itineris lunaris erga Solem cadunt, hic difficillimus est punctus, qui sit in toto hoc volumine. Sententia tamen esse videtur, quod Luna latitat sub Sole, quia Sol quindecim partibus ante et quindecim post aequinoctialis circulo tegit et illuminat, ut sint gradus triginta, atque ita abscondit Lunam. Verum propter obliquitatem zodiaci cum Luna fuerit in signis brevium descensionum, illis triginta gradibus ex aequinoctiali circulo correspondebunt circiter quadraginta, non enim tota ascensio consideranda est, quae correspondet triginta partibus aequinoctialis, nam sic etiam in climate Ptolemaei excederet quinquaginta partes. Cum igitur Luna velox motu fuerit pertransibit istos quadraginta gradus ante tertiam diem adeo ut si fuerit in signis longarum descensionum, quandoque neque duobus diebus integris lateat, quod si fuerit tarda motu et in summitate epycicli, et signis brevium descensionum, non videbitur nisi quarta die. Hoc est igitur quod dixit, Lunam erga Solem habere tres dies, quandoque plus, quandoque minus exaequati itineris, Luna igitur vires retinet istorum trium dierum in producendis tempestatibus. Atque hic unus est sensus, ut sic legatur litera, Luna quandoque usque ad tres dies producit signa tempestatum et etiam ultra tres dies, ut post adverbium, quod μετὰ Graece scribitur ultra interpretemur. Alius sensus isto dilucidior est ut intelligamus sic Luna in quacunque quarta mensis, dicamus per exemplum quod duodecima Augusti huius anni 1552, ineat quadratam radiationem cum Sole decrescentem, et tunc cum nullo planeta congrediatur, sed die quartadecima quae est tertia a die quadratae ratiationis cum Sole ineat coniunctionem Martis, qui est in secunda parte parta B Cancri, et manifestum est quod talis coniunctio si fieret dum Luna est in quadrato Solis quod significaret pluvias et nebulas toto illo tempore, igitur etiam nunc significabit talem effectum. Veruntamen non adeo complebitur is, ut si esset coniunctio eadem hora. Neque apparebit adeo evidenter, nisi postquam Luna Marti congressa fuerit, id est, post quartamdecimam diem. Similiter Luna die undecima fuerat in quadrato Iovis, qui est in Leone cum latitudine boreali. Ideo significat ventos boreales. Et hoc tamen intelligendum est quando Iuppiter, vel Mars hora quadratae radiationis aliquam vim habuerint vel in loco Lunae, vel in cardine sequente. Et haec vis Lunae contingit, quia ipsa Luna, ut dictum est, manet tribus diebus abscondita sub radiis Solis.
Deinde dicit et singulorum istoru status, id est status proprie, qui fit quarta die ante congressum Lunae cum Sole, sive per coniunctionem, sive oppositionem, seu quadratum et status qui fit, quando congreditur quadrata radiatione, vel opposita, vel corpore ipso et status qui fit quarta die post congressum. Et hic sensus est verus et genuinus duabus conditionibus servatis. Prima, quod accipiatur dies illa ad unguem quanta ante vel post et non aliqua intermedia. Secunda quod semper accipiatur antecedens quarta, non tamen semper consequens. Quandoque tamen utraque consequens accipitur et antecedens. Et quod iste sensus sit verus, ostendo primo authoritate Plinii, qui dicit veteres observasse quartam Lunam a congressu Solis, atque secundum illam iudicasse. Et ratio quia Luna post tres dies quadraginta quinque gradibus distat a Sole, ergo intelligenda est figura octagona, quam non ausus est Ptolemaeus appellare aspectum, quia etsi a congressu Solis obtineat partem cum toto consentientem, attamen non in aliis locis, sicut fit de trigono, sextili et quadrato. Volo dicere si Luna decimanona die Augusti coniungatur Soli in sexta parte Virginis praesenti anno die vigesima secunda, id est, quarta die post, distabit quadragintaquinque partibus a Sole, et quadraginta etiam, modo quadraginta est nona pars totius circuli, et quadragintaquinque octava pars totius circuli. Ergo a quadraginta partibus usque ad quadraginta quinque Luna erit in primis radiis Solis et quia dum erat coniuncta Soli non poterat ostendere aliquem effectum, et nunc primum congreditur Soli, et novum lumen habet igitur quarta Luna ostendit quid factura sit toto eo mense. Nam in quarta Luna exacti sunt tres dies integri, atque ita distabit a quadraginta partibus, usque ad quadraginta quinque. Haec igitur est secunda ratio quae ostendit hunc fuisse sensum Ptolemaei. Nam duo reliqui sensus artificio carent, ideoque Ptolemaeo indigni sunt quia tamen numerus, 40. bis repetitus, facit 80. qui non est pars integra totius circuli et similiter 45. ter repetita, facit 135. qui neque est pars totius circuli integra, ideo distantia haec non habet vires aspectus. Nam reliqui aspectus semper geminati, vel triplicati faciunt aspectum vel coniunctionem, duplicatus enim quadratus facit oppositionem, triplicatus facit alium quadratum, quadruplicatus facit coniunctionem. Duplicatus sextilis facit trigonum, triplicatus oppositionem, quadruplicatus alium trigonum, quincuplicatus facit alium sextilem, et ita de aliis. Quia tamen illi radii seu portio illa circuli a 40. partibus ad 45. magnam habet vim circa coniunctionem propter regulam saepius adductam de potentia, retinet etiam vim ante oppositionem et post et similiter ante quadratas radiationes et post. Verum Ptolemaeus existimavit praecedentem distantiam frequentius vires habere quia in futurum extenditur, quae sequitur potius spectat ad sequentem congressum. Veluti, si ut dixi, duodecima die Augusti Luna quarto aspectu congrediatur Soli, nona dies habet rationem ad quartam mensis sequentis, quae est praecedentis coniunctionis, vel oppositionis Lunae, cum Sole ad quartam anni sequentem. Sequens vero distantia, id est, quintadecima dies non poterit significare super praecedens tempus, sed potius significabit supra sequentem coniunctionem. Sed dices non ne poterit significare super tres dies sequentes usque ad coniunctionem Solis? Respondeo quod non, quia mens Ptolemaei est quod imperfectum habeat rationem potentiae et non possit deduci ad effectum, nisi a perfecto, id est, a sequente radiatione. Sed dices quare ergo dicit quod convenit aliquando etiam observare sequentem distantiam seu quartam diem? Respondeo quod ubi in illa quarta die contingat aliqua potens coniunctio, quae vim det illi potentiae, ut deducatur ad actum, tunc erit consideranda non quidem pro tempore praecedente, sed pro illis tribus, vel quatuor diebus succedentibus, usque ad coniunctionem, oppositionem vel quadratum. Verum, ut dixi, quarta dies succedens post coniunctionem Solis, cum Luna vim habet magnam duplici peculiari ratione tum quia primum apparet, non quod antea non apparuerit, tertia enim die semper quando tardius videri solet, quandoque etiam celerius, sed quod iam tum novo lumine lucet. Secunda ratio quae validior est, quoniam ea die, scilicet quarta, bis distat in decem horis, aut paulo plus a Sole parte integra totius circuli, scilicet 40. gradibus deinde 45.
His visis iubet ergo Ptolemaeus nos quinque considerare pro quarta mensis cognoscenda. Primum congressum Solis cum Luna, qui fit in initio illius quartae et qui illi dat initium. Secundum diem quartam ante et in hoc oportet intelligere duo illa puncta, scilicet quando Luna ad unguem distat partibus quadraginta et partibus quadragintaquinque, et tunc videre situm ipsius ad reliquos planetas et locum et latitudinem, ex imo etiam ascendens. Tertium, ut consideretur aspectus trigonus Solis cum Luna vel sextilis qui cadit in illa quarta, nam in omni quarta mensis, necesse est, ut cadat unus trigonus, vel unus sextilis in ea et non possunt cadere unquam duo ex his in una sola quarta. Ille ergo trigonus seu sextilis, si fuerit debilis et solus, non significabit nisi super reliquos dies, qui sunt usque ad initium succedentis quartae. Sed si Luna fuerit in cardine supra terram, vel orientis saltem, aut fuerit cum radiis, vel corpore alterius planetae, maxime qui loco dominetur, vim retinebit si sit trigonus decem diebus sequentibus, si sextilis tantum quinque. Quartum est, ut quandoque consideretur quarta dies sequens et hoc in duobus casibus, vel cum coniunctio fuerit initium quartae mensis, vel cum talis quarta dies habuerit aliquam coniunctionem vel oppositionem validam, quae adiuvet vim ipsius Lunae. Quintum, ut considerentur aspectus et coniunctiones reliquorum planetarum inter se, qui contingunt in ea quarta mensis et etiam cum Luna et in his omnibus considerare naturam stellarum illarum quos ventos et quam temporum naturam in illo coelo seu regione afferre soleant. Similiter illud idem a signorum natura perquirere oportet, nam ut diximus primum iuxta naturam trigonorum, deinde etiam iuxta latitudinis partem, et similiter quo ad qualitatem aeris iuxta naturam signorum et partium eorum superius declaratam.
Circa haec notanda sunt quaedam, singula ex singulis, primum quod praeter ventos adductos sunt alia genera ventorum singularia, alia quidem generaliter et sunt quinque. Typhon, id est, vibratus qui torrentium modo descendit, agitatque circumvoluens et paleas et stragula. Est et Ecnephias qui impulsu deorsum frangit et pondere aggravat, locum ex loco mutans, rapida vertigine naves mergens. Idem illisu ipso repercussus correpta secum in coelum refert, sorbetque in excelsum. Est qui cum fragore erumpit cuncta prosternens, vocatque Turbo. Est et qui cuncta amburit igneam habens vim, vocaturque Prester. Quintus est Aura, quae leniter flat. Proprii vero ut Atheniensibus Sciron, Narbonensi Provinciae Circius. In Ponto Caecias nubes trahit, atque ita de aliis, sunt et venti proprii quibusdam temporibus aut locis, veluti Etesiae et Ornithiae ab Aquilone, vel Septentrione et Favonii. Praestat igitur scire quod Etesiae Aquilones sunt, quae quadraginta diebus perflant, incipiuntque octo diebus ante exortum Caniculae. Post hos Austri frequentes usque ad exortum Arcturi. Post quem Corus flat, Favonius autem ver aperit, Plinii tempore nona die Februarii inchoabat, circiter novem diebus perseverat.
Secundum est quod in omnibus congressibus Lunae cum Sole observare oportet locum Lunae, accidentia et qualitates principaliter, deinde Solis, praeter quam in coniunctione in qua Solis conditio primum spectanda est, deinde Lunae. Observato etiam quis robustior fuerit, scilicet in cardine supra terram terrum B, nam illum magis considerabis.
Tertium est circa congressus planetarum, recentiores observarunt quod et nos didicim Saturnum cum Iove iunctum secundum qualitatem stellarum et signorum multis diebus aerem afficere, serenitate vel pluvia, vel ventis, et minimum luminarium aspectus consenserint. Quodque dico de coniunctione idem de oppositione statuo, sed minus post de quadrato, inde trigono, ultimo de sextili, atque idem de sequentibus. Saturni et Martis coniunctio tribus diebus agit ante et post secundum qualitatem signorum, proprium est grandines facere si reliqua iuvent. Saturni cum Sole coniunctio, opposito vel quadrata radiatio paucis diebus frigidum aerem facit et persaepe grandines. Saturni et Veneris coniunctio facit imbres et frigora proprie. Semper tamen intellige iuxta qualitatem signorum. Saturni et Mercurii coniunctio secundum qualitatem signorum. Iovis et Martis coniunctio secundum qualitatem signorum et stellarum, proprie vero cum pluvias significat tonitrua addit et fulmina et fulgetra. Iovis et Solis coniunctio flatus ventorum parit, pulchramque serenitatem. Iovis et Veneris coniunctio serenitatem parit in aqueis leves et mites pluvias. Iovis et Lunae coniunctio, secundum qualitatem signorum facit, per se tamen serena est, ventosque parit.
Mars cum Sole coniunctus secundum signorum qualitatem facit, sed cum vehementia, ita quod in aqueis facit imbres, tonitrua et fulgura. Martis et Mercurii coniunctio secundum qualitatem signorum facit, proprie tamen ventos cum impetu. Uterque enim illorum planetarum impetuosus est Martis et Lunae coniunctio, iuxta qualitatem signorum facit, et stellam cui postmodum applicat. Commune enim est hoc Lunae semper, per se tamen facit nubes rubras.
Solis et Veneris coniunctio proprie humidum tempus significat. Dixit Averroes in Metheoris quod parit pluvias, cum sub illo latitaverit, reliqua secundum naturae signorum qualitatem. Solis et Mercurii coniunctio, generaliter ut reliqua, proprie tamen ventos parit. Solis et Lunae, ut dictum est, congressus diligenter considerandi sunt neque enim unum significant.
Veneris et Mercurii coniunctio, ut reliqua, proprie tamen faciunt imbres. Veneris et Lunae coniunctio facit proprie imbres cum frigore.
Mercurii cum Luna coniunctio secundum qualitatem signorum. Notandum praeterea quod magnae mutationes aeris non fiunt, nisi adsit unus superiorum saltem in coniunctione vel aspectu. Sed si Sol cum inferioribus vel ipsi inferiores inter se conveniant sine fixis magnis, aut parum, aut non diu qualitatem aeris mutant, nisi in congressibus Solis et Lunae, ut dictum est, ista contingant.
Sunt praeter eas coniunctiones illae quae vocantur portarum aperitones, et sunt tres Saturni et Solis coniunctio. Secunda est Iovis et Mercurii, tertia Martis et Veneris. Dicit autem apertio portarum quia maximus et evidentissimus fit effectus, Saturni quidem et Solis in aere turbido et frigido, Iovis et Mercurii in ventis, Martis et Veneris in imbribus et fulgure. Unaquaeque autem fit tribus modis, vel quia iunguntur invicem hi planetae, opponuntur, vel sunt in quadrata radiatione, et haec est minor, et mista, et habet tres gradus, oppositionem quae validissima est, inde coniunctionem, post quadratum. Secundus modus est cum Luna applicatur superiori separata ab inferiore coniunctione, oppositione vel quadrato, et tunc tempus naturam mutat maxime, et secundum naturam superioris et maxime si superior, et inferior se aspiciant. Exemplum Sol aspiciat Saturnum de quadrato applicando illi, utpote quod Sol sit in vigesima septima parte Scorpionis, et Saturnus in vigesima nona Aquarii, et Luna sit in vigesimaseptima parte Leonis, tunc fiet apertio portarum maxima ex Sole in Saturnum, et fiet tempus nebulosum et frigidum in locis ubi Luna erit in cardine. Et si fieret in signis aqueis adduceret magnos imbres, et praesertim si Saturnus dominaretur cardini hora quadratae radiationi. Quod si Luna deflueret a Saturno ad Solem, minor esset illa mutatio aeris et brevior, et post turbulentiam sequeretur claritas, et ita de aliis.
Quartum est quod ex prima expositione textus Ptolemaei dignoscitur, quod Plinius dicebat Lunam quandoque die interlunii videri et hoc contingere solum quando ipsa fuerit in Ariete, quia Aries longissimas habet descensiones. Si igitur Luna sit velox motu poterit attingere quindecim gradus in suo cursu ferme in una die, quare quatuordecim partibus distabit a Sole. Quod si cum hoc habeat maximam latitudinem, quae est quinque graduum, distabit a Sole quindecim gradibus, et in aequinoctiali aliquanto plus propter rectam descensionem, quare vesperi videri poterit. Videtur enim quandoque post quartumdecimum gradum distantiae a Sole, quod minimum est spacium in quo videri possit. Idem Plinius docuit sua aetate Vespasiano et Tito tertio consulibus visum bis deliquium in duodecim diebus, quod vix omnino fieri potest, sed errorem esse existimo in dierum numero, nam constat quod tantum spacii Luna peragrare non potuerit, quantum est ab oppositione ad coniunctionem, seu a coniunctione ad oppositionem in duodecim diebus, nisi hoc modo intelligatur, quod gratia exempli, ex oriente Sole decimaseptima Septembris, facta fuerit eclypsis Solis (diem enim Romani ab exortu Solis inchoabant) et quod vigesimanona ante diluculum trigesima diei visa sit eclypsis Lunae, nam sic erunt tredecim dies re, nomine autem duodecim. Imo plusquam tredecim dies propter noctis elongationem, circa secundum sensum est, ratio Galeni sumpta de diebus criticis in tertio dierum criticorum. Verum quia talis ratio reiecta fuit a nobis, illam dimittimus. Illud quod maiori consideratione dignum est quod Luna latiret tribus diebus, etiam per tres differt opus suum aut accelerat, quo in casu multi qui quarta die ante novilunium aegrotant persaepe moriuntur, aut diuturno morbo laborant.
Sextum est quod ex tertio sensu verborum Ptolemaei elicitur et est ratio dierum criticorum salutis aut mortis, longitudinis aut brevitatis morbi, pravitatis, aut facilitatis eius et haec talis est. Prima hora et momento qua quis aegrotat statue figuram octo laterum, ut vides in exemplo, et cuilibet domui dabis quadraginta quinque partes, et videbis locos et aspectus planetarum ad initia domorum inde cum Luna pervenerit ad initium secundae domus, statues ascendens, ut prius, et ita videbis res mirabiles comparando secundam et tertiam et quartam figuram, usque ad octo ipsi primae figurae. Velut in tribus exemplis, quae subiiciam, quorum primum est unius qui aegrotavit et sanatus est, alter aegrotavit et obiit, tertius vulneratus est vulnere quod mortale non videbatur ab initio, et tamen obiit.
Igitur Ioannes Antonius de Campionibus, aetatis annorum circiter triginta ex itinere aegrotavit, primum quidem, ut visus est, leviter usque ad quartam diem quod Luna esset in sextili Veneris, et Venus illam reciperet. Nam Venus erat in suis dignitatibus. Quod enim recipiat planeta planetam non sufficit ut alter in alterius sit dignitatibus, nam sic in omni figura multi reciperentur planetae, sed quod praeter id dominus loci illum bene dispositus aspiciat, vel mutuo sint in dignitatibus, seque aspiciant, vel quod benigno aspectu se aspiciant, licet eorum alter sit male affectus. Quod vero servari deberet ostendebat Luna validissima in Tauro in sextili Veneris dominae loci magnitudinem morbi, quod esset prope combustionem radiis destituta et lumine. Et quia Luna erat cursu valde tarda, morbus non est visus accipere incrementum, remorante etiam ut dixi Venere. Quamobrem Lunae motum singulis diebus adiicere oportet, ut sciamus quo loco sit unaquaque die, et qualis etiam singulis diebus sit in eius motus. In Mercurio autem adiicere oportet motum in prima die et quarta, et septima, et undecima, decimaquarta, decimaseptima, et vigesima, quoniam et ipse multum quandoque paucis in diebus cursum suum variat. Etsi oporteat ultra vigesimam extendere facias per dies criticos, qui sunt vigesimus quartus, vigesimus septimus, trigesimus primus, trigesimus quartus, trigesimus septimus et quadragesimus. Similiter et reliquorum quinque planetarum motum adiiciens praesentem. Sufficiet enim ob parvam varietatem quae in tam paucis diebus contingit atque haec omnia nos perfecimus, ut vides non solum in exemplo hoc, sed et duobus sequentibus. Igitur ut ad rem revertar, Luna attigit partem vigesimamquintam Geminorum in diebus tribus horis decemocto ferme ob motus tarditatem, unde protracta est quarta dies, tunc vero occurrit Iovis et Martis sextili in Leone, et cum stellis humidis, ideo factum est incendium magnum et turbulentia in urina, quae ob protensam quartam diem visa sunt habere initium in quinta.
Motus planetarum diurnus |
||
♄ |
0 |
4 |
♃ |
0 |
5 |
♂ |
0 |
29 |
☉ |
0 |
58 |
♀ |
0 |
59 |
☿ |
1 |
44 |
1 |
40 |
|
1 |
35 |
|
1 |
30 |
|
1 |
17 |
|
1 |
5 |
|
0 |
51 |
|
Lunae |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
motus |
12.8 |
12.3 |
12.0 |
11.52 |
11.42 |
11.41 |
11.42 |
12.0 |
ad dies |
18 |
19 |
20 |
21 |
22 |
23 |
24 |
|
12.30 |
12.52 |
13.5 |
13.17 |
13.29 |
14.0 |
14.18 |
||
25 |
26 |
27 |
28 |
29 |
30 |
|||
14.39 |
14.33 |
14.42 |
14.50 |
14.56 |
14.46 |
In septima vero cum nondum pervenisset ad nonagesimum gradum distantiae ob motus tarditatem, sed ad Leonis initium tantum deterrime se habuit, quoniam nulli beneficae occurrit. Similiter in octava et nona morbus augebatur, quia tunc Iovi et Marti iunctis iungebatur, et quia erant inter humidas stellas sudavit. Calor enim cum humido sudorem creat, et urinam multam quam reddidit. In undecima sudavit, fuit tamen cum magno labore, nam Luna oppositum Saturni superavit, sed ei successit sextilis Veneris. Duodecima egre se habere visus est, quia multum deliravit. Sed tamen ob Veneris sextilem urinae concoctae apparuere. Decimatertia ob Mercurii quadratum nihilo deterius se habuit, quia erat motus iam ad salutem, sed nec melius ob Mercurium, decimaquarta sudavit iterum melius se habuit. In ea non potuit solui morbus, quia Luna non peragraverunt nisi partes 174. minuta 22. Et oportuit extendi morbum ad decimamseptimam usque. In decimaquarta tamen occurrit Luna sextili Iovis et Martis, et quadrato Veneris, ideo sudavit decimaseptima, liber evasit cum iam Luna oppositum loci superasset, et trino Veneris applicuisset.
Hic alter vero Lunam ab initio habuit in quadrato Veneris ex intemperie cibo et potus aegrotavit. Celeriter gravatus est ob motum Lunae velocem. In septima deterius valde se habuit, nam Luna erat cum cauda et vacua a Iovis aspectu ibat ad oppositum Veneris, et tunc Sol Saturni quadrato affligebatur. Octava levari visus est fluente e naribus sanguine, sed tamen virtus cecidit ob Veneris oppositum. Nona aliqualiter respirare visus est ob trinum Solis. Decima fuit loco undecimae cum ad angulum, id est, Piscis initium pervenisset ad oppositum Iovis et Martis. In undecima par erat illum mori cum ad Saturni coniunctionem hora decima ad Solis quadratum hora decimaoctava post meridiem pervenisset. Mortuus est quinta Iunii, hora tertia ante meridiem. Et fuit initium decimaequartae. Et Luna pervenerat ad oppositum loci sui ad unguem.
Motus planetarum diurnus |
||
♄ |
0 |
3 |
♃ |
0 |
7 |
♂ |
0 |
31 |
☉ |
0 |
58 |
♀ |
0 |
53 |
☿ |
1 |
20 |
1 |
5 |
|
0 |
51 |
|
0 |
27 |
|
0 |
5 |
|
0 |
18 Retr. |
|
0 |
38 Retr. |
|
Lunae |
23 |
24 |
25 |
26 |
Motus |
14.49 |
14.46 |
14.44 |
14.40 |
ad dies |
27 |
28 |
29 |
30 |
14.35 |
14.26 |
14.4 |
13.37 |
|
1 |
2 |
3 |
4 |
|
13.16 |
13.5 |
12.44 |
12.16 |
|
5 |
6 |
7 |
8 |
|
11.55 |
11.41 |
11.40 |
11.47 |
Hic alter affinis meus erat, et vir sexagenarius cum vulneratus est, Luna a Marte separabatur, et Mars cum capite erat, et Luna cum cauda et applicabat Saturno, et Iovis infelicis opposito, non tamen statim gravatus est, quia Luna ibat ad sextilem Mercurii et vulnus erat brachii transfossio. Quarta gravatus est propter Solis quadratum, carvit tamen febre, quia nulla malefica oppugnabat, ob id usque ad decimam adeo levatus est, ut surgeret. In undecima gravatus est hora noctis tertia, cum Luna ad oppositum Solis tenderet. Hic autem erat anaereta dominus, si quidem oppositi loci Lunae et post Luna ad Mercurii oppositum ibat. Febre igitur et sanguinis profluvio correptus est 14 die, quae fuit secunda Ianuarii hora diei, tertia, cum Luna corpore Marti iungebatur expiravit. In omnibus his si bene animadvertis exitus fuit iuxta conditionem Lunae ab initio morbi bonam aut malam. Quod si rationem hanc criticorum dierum ad divisionem circuli totius in triquetras, et nonangulas figuras deducas, videbis rationem quartae diei, quae est cum Luna peragraverit partes 40. tunc pervenit ad radium nonangulum, hoc autem fit in diebus tribus perfectis, sed si Luna velox cursu fuerit intra tres dies.
Motus planetarum diurnus |
||
♄ |
0 |
5 |
♃ |
0 |
2 Retr. |
♂ |
0 |
7 Retr. |
☉ |
1 |
1 |
♀ |
1 |
15 |
☿ |
1 |
47 |
1 |
49 |
|
1 |
50 |
|
1 |
50 |
|
1 |
50 |
|
0 |
5 |
|
0 |
2 Retr. |
|
Lunae |
19 |
20 |
21 |
22 |
23 |
motus |
13.42 |
13.22 |
13.9 |
12.57 |
12.4 |
ad dies |
24 |
25 |
26 |
27 |
28 |
12.12 |
11.45 |
11.38 |
11.37 |
11.53 |
|
29 |
30 |
31 |
1 |
1 |
|
11.55 |
12.2 |
12.7 |
12.15 |
12.24 |
Septima autem cum ad 90. partes, vel cum ad 80. has autem in sex diebus perfectis peragrat cum velox fuerit cursu, et ob id crisis in sexta semper mala est, quia fit ex Lunae cursu veloci, cum pervenit ad 80. partem a loco in quo erat, sed pars 80. non adversatur loco primo, igitur crisis tunc erit mala. In septima autem potest esse bona et mala, quia potest fieri ex tardo motu Lunae ad octogesimam partem, et tunc erit mala, vel ad 90. quod plaerunque contingit, et tunc erit bona. In decimaquarta fit cum Luna vadit ad oppositum loci in quo erat in initio morbi, ideo per se bona. Non enim potest fieri ob nonangulam figuram, quia 150. partes, et 200. nimis distant a peregrinatione Lunae in 14. diebus, seu Luna fuerit tarda, seu velox. Cum vero decimaquarta dies fiat in diebus 13. horis 16. dies 20. dupliciter potest consurgere, vel additis semicirculo 90. partibus, et Luna sit velox motu, et tunc crisis erit bona, vel additis 80. et Luna sit velox seu tarda, incidit in vigesimam diem, et tunc crisis erit mala. Solum vero additis 90. partibus, et Luna tarda cadit crisis in vigesimamprimam, ideo crisis in 20 est longe frequentior crisi in vigesimaprima, sed crisis in vigesima prima est securior. Aliam tamen causam in medicis commendationibus adduximus. In 14. enim vel vigesimaprima, nisi incidat malus aspectus, valde servantur aegri, quoniam locus ille adversatur loco initii morbi. In pestilentibus autem cum raro natura recte operatur, raro fit crisis in vigesima. Crisis igitur in sexta valida et femper mala, in septima valida et anceps, in vigesima valida et frequens, sed plerunque mala in vigesimaprima rara, sed bona in decimaquarta frequens valida et bona. In decimatertia mala.
Textus LXIIII
Verum horum ipsorum particularium modorum diurnae intensiones remissionesve existunt. Potissimum ubi inerrantium stellarum eae, quae maxime illustres sunt, matutinis aut vespertinis ortusque aut occasus sui fulgoribus erga Solem conspicuae fuerint, nam convertunt particularem statum illae plaerunque ad modum naturarum suarum.
〈Commentarius〉
Docet in hac quarta parte dignoscere qualitates dierum singulorum observando stellas fixas maxime illustres coelo, quas quidem tum ex libro Magnae compositionis, tum ex libello Ptolemaei De ortu siderum, de quo superius diximus (testaturque ignotus expositor Ptolemaeum talem scripsisse librum, ut iam non dubium sit illum esse Ptolemaei) eas excipies. Exemplum in Aprili mense tertio nonas Aprilis, id est, tertia Vergiliae occidunt vespertino, tempore autem Ptolemaei Sol erat circa duodecimam partem Arietis, Vergiliae vero circa quintam Tauri, quare occidente Sole illico post crepusculum quod durat, donec descendant sexdecim, aut decemocto partes coeli Vergiliae occidunt vespertino, id est, illae quae iam prius videbantur occidente Sole post occasum eius, nunc primum Sole appropinquante incipiunt latere, ideoque immutant statum aeris, cum aer privetur tali lumine iam solito illarum stellarum, vocaturque hic occasus vespertinus, scilicet quando in occidente, quae prius solebant videri Solis lumine adumbratae, desinunt apparere. Tunc igitur flat Africus sequenti die. Hoc exemplum dedi de Vergiliis ut intelligeres non solum de una stella magna sensum esse Ptolemaei interpretandum, verum etiam de pluribus, quae valde sint propinquae invicem, ut sunt Vergiliae, Succulae, Cingulus Orionis, Asini. Aliud exemplum inquit quod nonis Maii exoriebantur Vergiliae ortu matutino, id est, quod Vergiliae incipiunt apparere ante Solis exortum propter Solem recedentem, nam nonis Maii, id est, septima Maii, Sol erat circa quintamdecimam partem Tauri, Vergiliae, ut dictum est, circa quintam partem Tauri, ideo illa quae plus habet latitudinis incipit apparere. Circa quod notandum est, quod quando sunt plures stellae, exortus intelligitur cum una earum primo incipit videri, occasus autem cum prima illarum qualiscunque sit abscondi incoeperit, ita quod ortus intelligitur de prima quae apparet et occasus de prima quae absconditur. Ex quo patet quod plus diftant stellae a Sole quando absconduntur si sint plures, quam quando oriuntur. In occasu enim Vergiliae distabant a Sole partibus viginti tribus, vel paulo minus, in ortu distabant decem partibus a Sole. Et causa tota est, ut dixi, quia exortus et occasus capiuntur a diversis stellis, exortus a prima quae apparet, occasus a prima quae occultatur. Et quia pars finitoris occidua contraria est orientali, ideo his duabus causis contingit varietas. Secundum considerandum est, quod talis ortus, et talis occasus in pluribus stellis durat per plures dies, scilicet a prima, quae oritur ad ultimam earum durat ortus et similiter occasus a prima quae occidit ad ultimam et perseverat talis effectus plerunque non solum toto tempore intermedio, sed in ortu etiam per aliquot dies, postquam omnes apparere coeperint. Sed in occasu est alia ratio, quia non durat effectus nisi ab occasu primae ad occasum ultimae, ubi autem omnes occiderint sequenti die cessat effectus. Si vero sit una stella tantum illustris puta Arcturus vel Canicula, tunc ortus fit in una die, sed effectus durat pluribus diebus, adeo ut Caniculae ortus duret triginta diebus, et secundum aliquos quadraginta, Arcturi vero octo vel decem. Occasus vero contingit in una die, et effectus etiam finitur eadem die, et hoc est tertium. Quartum est, quod ortus et occasus unius, et eiusdem stellae non fiunt in aequali distantia a Sole, sed est magna varietas, tum propter obliquitatem vel rectitudinem signorum, tum propter latitudinem australem vel borealem, nam latitudo borealis facit ut oriantur matutino celerius et vespertino ortu. Australis autem facit ad occasum tam vespertinum, quam etiam matutinum, ergo boreales stellae utpote Arcturus oritur utroque ortu in minore distantia a Sole quam occidat, Canicula contrario modo. Quintum considerandum est quod licet ortus stellarum insignium per plures dies duret et effectus earum, mutatio tamen de qua loquitur hic Ptolemaeus non fit nisi in prima die ortus, sicut etiam in occasu fit mutatio status aeris die illa solum. Sextum notandum est quod ortus et occasus earundem stellarum non fiunt apud omnes gentes eisdem temporibus propter diversam poli altitudinem et varium finitorem, propter quam causam et etiam propter motum stellarum fixarum ostensum est superius necessarium esse facere unam tabulam totius anni ortus et occasus siderum tam vespertini, quam matutini pro sua regione et aetate. Circa quam etiam animadvertendum ne bis sextus annus errorem unius diei faciat, hoc enim praetermissum fuit, nec admonueramus dum de tabula facienda loqueremur. Septimum est, quod ortus et occasus eorundem siderum non solum in diversis regionibus diversa operantur propter naturam ventorum, et qualitatum aeris et situm, sed etiam diversis temporibus valde distantibus, utpote tempore Ptolemaei et nostro propter varietatem situs stellarum et etiam diversis temporibus propinquis, puta anno praeterito et praesenti propter diversam naturam aeris, quia iidem venti praecedente aere sicco faciunt serenitatem, et praecedente humido faciunt pluvias. Et etiam quia quidam venti parum spirantes serenitatem pariunt, multum pluvias, ut Caecias et Corus, quidam contrario modo parum spirantes adducunt nubes et pluviam, diu spirantes depellunt eas et serenitatem faciunt. Octavum notandum est quod exortus maiorem faciunt mutationem, quam occasus et matutini comparati vespertinis sunt validiores, ita ut sint quatuor ordines, ortus matutinus, qui est validissimus, ortus vespertinus secundo loco, occasus matutinus tertio, occasus vespertinus quarto et ideo nil mirum est si Ptolemaeus in libello illo, quando scripsit tertio nonas Aprilis Vergiliae occidunt, vespertino nihil ascripsit, sed sequenti diei flat Africus qui effectus ille cum sit debilissimus, quia fiat ab occasu vespertino, differtur in sequentem diem. Sed nonis Maii cum scripsit Vergiliae oriuntur matutino, quia ortus matutinus erat validissimus, adscripsit eadem die et spirat Favonius. Nonum notandum quod isti quatuor modi eo ordine sibi succedunt, ut si ponatur primus occasus vespertinus, inde sequitur post ortus matutinus, deinde hunc sequitur occasus matutinus, et post hunc ortus vespertinus, inde res redit ad occasum vespertinum. Decimum, est quod stellae fixae exoriuntur in parva distantia a Sole plusquam Luna propter tres causas, vel propter luminis claritatem et vigorem sicut Mercurius, qui apparet in distantia septem partium a Sole cum sit valde parvus tamen, propter claritatem luminis. Luna vero nisi post quatuordecim partes, causa etiam est quia ut demonstratum est in naturalibus a nobis, omnes stellae tam erraticae, quam inerrantes lucent lumine proprio, sed Luna lucet lumine Solis, et quamvis luceat etiam proprio lumine, illud tamen lumen est valde hebes, et ideo Luna occultatur a Sole in maiore distantia, quam ullum aliud astrum, quia cum luceat lumine Solis maxime et propinqua Soli, cum sit illo inferior excipit lumen a superiori parte, et ita non potest videri a nobis. Secunda causa quare stellae fixae maximae videantur in magna propinquitate Solis, est altitudo ipsarum stellarum magna, qua fit ut lumen earum minus praepediatur a Sole. Tertia est latitudo magna quarundam earum ut Arcturi et Caniculae, quae quamvis non tantum faciat quantum longitudo, quia circulus latitudinis multum convenit, cum finitore, adeo ut aliqua stella possit distare vigintiquinque partibus et plus ab ipso Sole, et tamen simul exorietur cum Sole, et sic obscurabitur a Sole, quod fieri non potest de vigintiquinque partibus distantiae a Sole in longitudine, nihilominus magna distantia in latitudine facit, ut plerunque stella valde propinqua Soli secundum longitudinem appareat ante ortum Solis et hoc contingit nobis, ut dixi in latitudine boreali tam in ortu matutino, quam vespertino. Haec tam diffuse volui explicare, quia erant valde necessaria non solum intellectu qualitatis aeris, sed etiam pro genituris ipsis, multum enim refert quod quis nascatur ipsa die exortus matutini vel vespertini, ipsa stella quae exoritur cardinem orientis, vel occidentis, aut meridiei possidente. Nunc ad exempla revertor. Matutinus occasus intelligitur cum Sole exoriente stella occidit, veluti pridie idus Octobris, id est, die duodecima eiusdem, Vergiliae occidunt matutino, id est, Sole exoriente ipsae occidunt. Erat enim eo tempore aequinoctium autumnale undecimo calendas Octobris, id est, die vigesimaprima Septembris. Sol igitur erat in Librae parte vigesimaprima, dum igitur Sol descenderet vigesima prima pars Arietis ascendebat. Cum vero Vergiliae essent in quinta parte Tauri ipsae erant supra horizontem, seu finitorem, atque statim occidebant, itaque vocabatur occasus matutinus Vergiliarum.
Sed notandum quod duplex est occasus quo ad hunc sensum, scilicet Chronicus et Heliacus, ut superius dictum est, ex quorum malo intellectu tanta confusio orta est, ut ne Oedipus se possit explicare, si quis velit verbis Plinii, qui purus fuit grammaticus, adhaerere. Nam mos est grammaticorum audacissime de rebus non intellectis penitus scribere. Bene dicta ab aliis, errata et confusa simul, ut ita dicam, consarcinare unde fit tanta conturbatio, ut si quis illorum verbis attendere velit, nunquam se explicet. Ideo Plinio utamur pro historia Romanarum rerum, explicandisque rebus Latino sermone, quibus in usibus non parum praestitisse videtur, plusque praestitisset si vel diligentior fuisset in scribendo, vel vetustas sinceriores illius libros ad nos transmisisset. Ergo ut ad rem redeam, exoriri dicitur astrum Heliace, quando matutino exoritur ante Solem, et hic modus nobilissimus est. Secundo Chronice quando Sole occidente in oriente emergit, ut Vergiliae tertio idus, id est, nona die Novembri nam tunc cum Sol esset circa decimam nonam Scorpii partem ipso occidente emergunt, ex adversa parte in oriente Vergiliae, quae sunt in quinta parte Tauri, seu potius erant Ptolemaei tempore, ut dictum est. Tertius modus est occasus Chronicus, cum Sol accedit ad astrum occidens et occultans ipsum. Occasus vero Heliacus est, cum ante Solem exorientem ex adversa parte astrum occidit. Exempla igitur horum habentur, vespertini occasus Vergiliarum Chronici tertia die Aprilis, ortus matutini Heliaci Vergiliarum septima die Maii exortus vespertini earundem Chronicive undecima die Novembris, occasus autem Heliaci, seu matutini duodecima die Octobris. Mutatio temporis ea hora cum Sol, aut Luna, aut stella oriens, seu occidens. Heliace matutinove, aut vespertino ortu ad anguli apicem properat, ipsumque attingit.
Textus LXV
Idem iudicandum usu venire ubi lumina iter per cardines fecerint. Talem enim ad habitum illorum horariae remissiones ac intensiones tempestatum sese convertunt, sicut secundum Lunae aestus maris ac redundationes. Itemque mutationes ventorum praecipue per tales cardinationes fulgorum tales consuevere esse, ad quales ipsa se Luna latitudine sua inclinaverit.
〈Commentarius〉
Hic docet cognoscere partes ipsius diei ex itinere Solis vel Lunae, quando Sol, vel Luna sunt in cardine, sed magis de Luna quia mutat et auget dispositionem temporis argumento sumpto ab aestu maris, qui increscit ex oriente Luna, dumque illa in medio coeli est maxime augetur. Eodem modo dicit ventos a Luna augeri ea ex parte ad quam Luna ipsa inclinaverit. Quamvis enim Sol et ipse ventos mutet, attamen ad eam partem mutare solet, ad quam Luna ipsa inclinat, dico ad ventos meridionales, si Luna fuerit in parte meridionali latitudinis suae, et boreales sic fuerit in parte boreali. Et nota quod ventos meridionales et septentrionales intelligere oportet, non Notum aut Septentrionem, sed per meridionales omnes illos ventos, qui continentur a Subsolano ad Zephyrum in parte superiore figurae ubi venti describuntur et per boreales eos omnes qui in medietate inferiore figurae continentur, ita ut figura ipsa in duas partes dividatur, superiorem et inferiorem, superiores venti meridionales dicantur, inferiores boreales. Itaque cum dicimus Lunam movere ventos boreales, intelligimus aliquem ex inferioribus, si vero meridionales, aliquem ex superioribus. Nam constat quod Sol ex se vice versa movet ventos orientales in oriente, et occidentales in occidente, similiter intelligendo per ventos orientales eos, qui sunt in parte sinistra, per occidentales vero eos qui sunt in parte dextra ipsius figurae. Itaque per has duas combinationes venti singuli ad horaria tempora, et distribuuntur, et augentur ac minuuntur. Quod vero dicat fulgorum cardinationes, nihil te moveat, cum Graece scribatur ὀσσέων ἤ ἐντρώπης. Centra enim luminarium observari iubet, non solum ipsa luminaria, insinuans nobis horarias mutationes, quae vel momento finiuntur, exquisita indigere scientia.
Sciendum est Iovem esse parentem serenitatis, Venerem pluviarum atque ideo si coniungantur, tempora sequi iuxta naturam illius, qui ex eis superior fuerit. Superiorem intelligo in coniunctionibus sex modis, primum qui plus potestatis habuerit in loco coniunctionis, magisque convenerit cum stellis, quae iuxta positae sunt. Secundum qui maiorem habuerint potestatem in cardine sequenti, tertium qui velociter motu fuerit, quartum qui fuerit proximior absidi sui eccentrici, quintum qui latitudinem habuerit magis borealem, sextum qui maiorem habuerit potestatem in loco luminaris vel luminarium, quae supra terram extiterint. Solem vero et Saturnum qualitatum aeris calidi et frigidi dominos esse constat Solem scilicet caliditatis, Saturnum vero frigiditatis. Iovem quoque et Mercurium esse dominos ventorum, Martem esse dominum imbrium, quae cum tonitru eveniunt tempestatum, fulgurum, grandinum et corruscationum. Lunam omnia haec ad inferiora deferre.
Textus LXVI
Ubique autem hoc tenendum est priorem ac posteriorem, generalem et primariae subiectionis causam sequi vero eam, quae sit particularium accidentium; sed tum efficaciam firmam in primis ac validam esse, cum generalis naturae dominatrices stellae illis quarum fuerit particularis curatio, aspectu ac configuratione sese coniunxerint.
〈Commentarius〉
Sensus huius partis textus est, quod semper debemus observare primum generalissima, quae maximas habent vires, ut deliquia et crinitas, inde minus universalia, quae sunt significata quartae anni, inde propria mensis, inde quartae mensis, inde diei, inde horarum et quod quanto generaliora, tanto efficaciora. Sed dices, igitur semper effectus consequenter secundum generaliores significationes et minus generales solum augebunt aut minuent? Respondeo quod generaliores semper sunt validiores minus generalibus, duabus servatis conditionibus. Prima quod generalis sit adeo perfecta in suo genere et magna sicut propria, velut magna eclypsis comparata coniunctioni Solis et Lunae potenti, aut parva eclypsis coniunctioni Solis et Lunae debili, et ita de aliis. Secunda, ut sit sola propria significatio, nam duae minus generales convenientes simul plus possunt, quam una generalior. Dicit deinde, quod ubi plures significationes convenerint, tunc certissimum erit iudicium et maxime si significatores iidem fuerint.
〈II.13〉 Caput XIII
Textus LXVII: De observandis meteoris, id est, facie coeli
Profuerit et imparticularium significationum praevisionibus notasse iuxta Solem, Lunam ac stellas apparentia visa. Ac Solem quidem intuebimur orientem in iudicio tempestatis diurnae, nocturnae vero occidentem, sed diurnioris configurationem cum Lunae illius, nam singulae figurae tempestatem qualis usque ad proximam fututra sit declarare consueverunt. Si igitur pura luce et expers caliginis varietatis, nubium Sol orietur aut occidet, serenam tempestatem pollicetur. In varietate autem orbis cumque hic flammeus rubentesve eiaculari radios videbitur, sive illi directi seu refracti appareant, itemque cum illas solares nubes quae parelia dicuntur una a parte informarit, nubiumque figuras subrubras, radios in longum tendentes circum sese habuerit, vehementes tum flatus significantur pro iis angulis quos respexerint visa illa. Niger aut luridus in ortu occasuve, si nubibus quoque involvetur aut area una a parte cingetur aut solares illae nubes utrinque aderunt necnon radii subpallidi aut nigri, minatur hyemes atque imbres.
〈Commentarius〉
Res cognitionis temporum per se difficilima est, tum maxime, quod a ventis haec varietas oritur, hi autem minimis spaciis mutant nubes et differentia stadii serenum coelum a pluvioso distinguitur, ob id Ptolemaeus nil intentatum in hac causa relinquere voluit. Generales enim res non solum temporum, sed bellorum, pestis, terraemotuum, penuriae sunt difficillimae, variae ancipites, et quae non nisi obscure dignoscuntur. Ea de causa hoc caput, et alia ex antecedentibus, quasi non ex arte hic adiecit.
Dividitur igitur caput in octo partes, primum ponit signa a Sole, deinde a Luna, deinde a stellis, quarto a crinitis, quinto ab ignibus, sexto a nubibus, septimo ab his quae solum videntur et non sunt, ut irides, areae, pareliae, octavo concludit. Addidit autem hoc Ptolemaeus capitulum, ut intelligeremus in singulis diebus ac noctibus quid futurum sit, et honos qui adimitur astrologo iniuste propter artis difficultatem, non autem inconstantiam, aut vitium ullum aliud, hac ex parte sartiatur. Deinde etiam quod divinatio haec per astra quoquomodo est et per superiora de qua si cui libeat copiosius legere, legat apud Plinium. Sensus igitur huius est si velis pro die tantum scire naturam aeris, inspice Solem exorientem. Si vero pro nocte tantum, inspice Solem occidentem, si vero statum longioris temporis, inspice statum in hora in qua Sol Lunae per radios, aut per corpus iungitur, nam usque ad sequentem cum Luna configurationem significatio illa iuvat. Igitur si Sol oriatur vel occidat quatuor consideranda sunt, color, puritas, nubes, et radii. Puritas et in colore, et in nubibus, et in obscuritate, significat serenitatem. Radii vero et nubes subrubrae, et refractiones quales sunt areae, et virgae significant ventos ex ea parte in qua talia apparent. Subpallida, nigra et obscura, imbres et hyemes.
Textus LXVIII
Lunam observabimus in itinere suo dierum trium ante vel post interlunia ac plenilunia et medium tempus quo erga Solem quadratur. Nam tenui puraque luce nitens sique nihil illam circundet, serenitatem spondet. Sin tenui rubeat luce sique totus perspicuus sit orbis illius etiam qua parte non illustratur et tremere videatur, ventos maxime declinationis suae ciet, nigra pallida, spissa hyemes ac imbres minatur. Non negligetur animadversio quoque arearum quae Lunam interdum cingunt. Nam si una fuerit pura paulatimque evanescat serenitatem; sin duae aut tres, hyemes significant atque has cum ventorum turbulentia subrubrae quasique perruptae cum nivibus si caliginosae ac spissae, si luridae ac nigrae et lacerae, tam cum his quam cum illis; eoque etiam vehementiores significant illas quo ipse maiores fuerint.
〈Commentarius〉
Quod proposuerat in praecedenti capitulo de observatione Lunae, hic declarat, scilicet, ut observentur tres dies ante interlunium et post interlunium. Et similiter in oppositione et in quadrato aspectu, ita ut observentur sex dies pro quacunque configuratione cum Sole. Et si tenui luce et clara fuerit, et nihil eam circundet, puram serenitatem, id est, sine ventis, nebulis et pluvia significat. Si vero adfuerit varietas vel tenui rubeat luce, vel totus orbis illius, id est, limbus luceat etiam ea parte, qua non illustratur, tremereque videatur, ventos significat. Et ita nigra, pallida, et obscura imbres ac hyemes adeo ut sit eadem ratio Solis ac Lunae. Circa areas vero si una fuerit et paulatim evanescat, significat serenitatem. Si vero duae sint aut tres significant hyemes quod si cum hoc rufae fuerint, ac quasi laceratae hyemes et magnos ventos. Caliginosae ac spissae, hyemes ac nives, lacerae vero nigrae, aut luridae utrunque significant. Scire etiam decet, quod Luna habet quinque praecipuos status ad Solem comparata, falcata in utroque sextili, dimidia, in utroque quadrato, gibbosa in utroque trigono, plena in opposito, et silens in coitu, habet et alias facies intermedias.
Dubitatur quia si assumas septem dies pro quacunque configuratione Solis ac Lunae, cum sint quatuor in uno mense, assumemus viginti et octo dies, pro diiudicandis triginta quod erit absurdum in tanta Lunae varietate. Propterea dicendum est quod Ptolemaeus fuit inventor participationis, et in musica et in aliis, et maximus observator sicut et nos, naturae subtilis et humidi pinguis, quaedam enim sunt generalissima, et non adeo omnibus cognita, quae si observentur magnam afferunt utilitatem. Igitur, ut dixi participatio ipsa una ex his. Vocatur autem participatio, quia si gratia exempli fiat coniunctio Lunae cum Sole in die vigesima Augusti, iubet observari a decimaseptima usque ad vigesimamtertiam. Sit igitur quadrata radiatio eorundem die vigesimaseptima iubet ergo per tempus quod est a die decimaseptima usque ad vigesimam tertiam cognosci tempus a vigesima die ad vigesimamseptimam et ita non iidem dies observantur, qui etiam cognoscuntur, sed bene participant, utpote a vigesima die ad vigesimamtertiam. Decursus enim ille prior in Luna signum est decursus tempestatis sequentis, quia causa prior est effectu.
Textus LXIX
Errantibus ac inerrantium splendidis circumfusae areae de proprietate coloris sui portendunt ea quae naturae ferunt stellarum. Inerrantium etiam quasi turbulas aspiciemus quo ille colore quaque magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque solito appareant quacunque in plaga coeli luxerint, ab illa ventos concitabuntur. Quin etiam nebulosi giri qui dicuntur, ut in Praesepi et alibi proprie, si sereno coelo aut exiles sint visumque fugiant aut perdensae esse videantur nimbos; puri vero ac vibrati, turbulentiam ventorum portendunt. Iam si stellarum earum quae utrinque ad Praesepe cernuntur Asinorum appellatione, una quae septentrionalis sit non appareat, flabit Aquilo; si vero altera australis non appareat, flabit Auster.
〈Commentarius〉
Haec est tertia pars in qua primum praesupponit quod quandoque contingit, scilicet areas stellis circumduci, harum igitur color et natura stellae significant quod venturum est. De natura stellae et coloribus superius doctrinam habuisti, sed tamen eam non simpliciter, sed quo ad tempestates attinet considerabis, nam nigra et livida saturnia sunt, tempestatesque et ventos significant orientales, rutila et martia turbulenta, tempora cum tonitru et fulguribus significant. Quod si composita sit natura, utpote circa stellam de natura Iovis, area de natura Martis videatur, iuxta naturam coniunctionis Iovis et Martis significabis. Porro de coniunctionibus planetarum superius dictum est, sunt etiam circuli singulis stellis, id est. Limbi Graeca lectio habet κατά τι πλῆθος ἐγγὸς ὄντων παρατηρητέον, id est, quae sunt secundum ambitum intus contentae spissitatis. De nebulosis giris, ut Pleiades et Hyades, reliqua textus declarat. In hoc enim toto opere constanter observatum est, ut si conversionem textus corruptam viderem (quod plerisque in locis contigit) sola emendatione contentus fuerim, si obscurus fuerit textus, ne vel unum et in expositum permittere volui. Si textus ipse per unum multa significare voluerit, quae defecerant omnia adieci. Verum ubi textus ipse perfectus fuit atque clarus, ne vel unum verbum addere volui, nisi forsan ad causae expositionem, unde admonitum lectorem pium velim, ut omnino id semper observet, quod textum ipsius Ptolemaei cum ipso commentario coniungat legendo, et ex his quasi unum corpus efficiat. Igitur ut ad rem revertar, causam exponamus quare gratia exempli Borealis Asinus, qui in tertia parte Leonis est nostro tempore, latitudinem vero habet borealem trium partium detracta tertia unius partis, si non videatur ventos efficiat boreales. Id vero contingit, quoniam ut in primo De rerum varietate libro scripsimus ventus fit eliso vapore a regione frigida versus nos. Cum vero stella illa non videatur indicio est vaporem ibi adesse congregatum, qui elisus ventos ex ea parte significabit. Sed dices cum Borealis Asinus non solum nostri comparatione, verum etiam Aegyptiorum australis sit quo ad declinationem, cum ab ea parte eligetur ventus semper australis erit, non autem borealis? Ad hoc respondemus vaporem illum adeo esse humilem, ut borealis significet partem eam, quae nostro oculo obducitur extendi ad boream, atque ita ab ea parte excitari ventos. Nam si extenderetur etiam ad austrum Australem Asinum occuparet, modo cum non occupet, signum est exhalationem ad boream extendi, quoniam stellae illae cum parvae sint, et obscurae et pauci luminis, a quacunque minima exhalatione absconduntur. Eadem ratione igitur ubi stellas aliquas non videris ex parvis, alias vero parvas eis proximas videris, a contraria parte illius parvae quam vides ventum expectabis. Gratia exempli sint duae stellulae quarum una sit posita inter septentrionem et orientem, nec videatur, alia vero orientalior et in eodem situ quo ad Septentrionem quae videatur, tunc habebimus Corum ventum. Quia enim occidentalior ex his non videtur occidentalis est ventus, quia vero in aequali situ ad boream posita videtur, borealis regio pura erit. Ventus igitur plane occidentalis erit et ad boream declinabit, quia regio borealis tametsi pura sit non tamen exquisitissime. Nam iam supposuimus stellam illam, quae absconditur esse borealem. Ventus igitur occidentalis est declinans ad boream paululum, talis vero, ut dictum est Borus. Ut vero res tam utilis dignoscatur et quae dicta sunt de stellis, quarum altera videtur altera non, cum tamen ambae propinquae sint, atque parvae figuram subieci. Manifestum est autem quod ubi remotior sola non videatur aut neutra illarum, ventum oportet expectare ex ea parte in qua stella obscurata sita est, sicut etiam si splendidior solito atque grandior appareret.
Ex his manifestum glomos stellarum circa eclypticam et etiam procul idem posse quod splendidas in eisdem locis, sed in mutatione temporum diuturniores, et turbulentiores in fortuna magis populares et minus solidas, quosdam ultra magnitudinem proprietate effectu illustres ut etiam in animalibus et gemmis videmus.
Textus LXX
Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostendunt et ostenta dicuntur, eorum crinita sydera semper squalorem ventosque praenunciant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint. Divisiones et iaculationes stellarum, si ab uno angulo prorumpant, inde quoque ventum emittunt; sin occurrent inter se ventorumque praelia suscitant; sin vero de quatuor plagis ruant hyemes varias ferunt atque etiam fulmina, tonitrua et quae alia huiusmodi sunt.
〈Commentarius〉
Ut in generalibus praedictionibus usus est eclypsibus atque crinitis stellis ita in speciali et brevis temporis constitutione diiudicanda, observari iubet specialia Soli signa, quae certiora sunt longe illis generalibus atque nautis perspecta, adeo ut pro miraculo habeantur, cui natura tam in reliquis cognita esset astrologia. Per squalores igitur intelligit siccitates prava quibus planetatum folia siccantur aut flacescunt.
Textus LXXI
Nubes in quibuscunque finibus conspectae assimiles floccis lanae nonnunquam hyemes afferunt.
〈Commentarius〉
Intendit per hyemes non tempus hyemis, sed pluvias cum frigore causa est, ut Haly bene dicit, vapor humidus valde crassus et copiosus, nam flocci illi crassitiem ac spissitatem ostendunt. Et haec sufficiunt pro sexta parte textus declaranda, nunc sequitur septima.
Textus LXXII
Sed arcus quocunque tempore extiterit, si serenum sit, hyems, sin hyemet, serenitas expectanda.
〈Commentarius〉
Causa huius est, ut bene Haly inquit, quia arcus coelestis fit a nube rorida sparsa si igitur succedat serenitati, signum est, quod aer humectatur et crascessit. Ideo significat hyemes, id est, imbres magnos. Si vero succedat imbribus, cum hi fiant a densis nubibus et denso aere coelestis arcus, significat utrunque iam rarescere. Ob id Moses scripsit Deum posuisse iridem in signum foederis ipsius cum humano genere, nam cum iris fiat, ut diximus, a nube rorida atque disgregata, nec inundationes, nec squalores succedere possunt.
Praeter haec explanator ignotus, addit quaedam alia signa spectare oportet orientem Solem pro die, occidentem pro nocte, si ergo circulum purum habuerit, et sine nubibus aer fuerit, serenitatem indicat. Si vero obducitur nubibus atris aut fuscis pluvias, si rubris, praesertim flammeis, aut variis parte qua apparent, ventos indicat. Luna vero etiam in plures dies significatum extendit. Si tenuis puro coelo appareat serenitatem praedicit, rubra ventos atra cum nubibus pluvias, si quasi globus ei haereat ea parte expecta ventos intra duas horas. Et si globus densus fuerit forsan, tempestas succedet, certius si ab oppositis partibus apparuerint. Similiter et areae et Halones circa Solem una saepe videntur tum et circa stellas tam erraticas, quam inerrantes et significatum ex natura astri et colore circuli, aut parelliae deduces. Plerunque autem haec et caprae saltantes ventos significant. Et obscura ventos validos aut tempestates protendunt, ut crinitae, praesentem et diuturnam siccitatem. Si vero tres aut quatuor areae circa Lunam sint, ut quandoque contingit multiplicior erit ventus et constitutio iuxta faciem coeli et phoenomena. Velut si nigra in autumno, vel hyeme frigus nunciat et nives.
Textus LXXIII
Ut autem haec concludantur, sciendum generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium atque particularium signorum breviter disserere. Quod superest, genitales praecognitiones sicut et ordo postulat nunc deinceps exequemur.
〈Commentarius〉
Concludit in hoc quod significata horum quae in coelo videntur super tempora singularia, scilicet propria et paucorum dierum sunt similia in natura et dispositione, significatis eorundem superius explicatis, dum de coloribus deliquiorum loquemur.
Finis secundi libri.






