PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 350

Facsimile

formaque peculiarem in modum perplexa, cuius ratio et modus ex signorum formis colligitur, in quibus quae luminaria et centra occupaverunt maleficae stellae deprehenduntur. Si igitur et sic nullus beneficorum testificetur alicui praedictorum locorum, muti foetus producuntur et re vera monstrosi. Si Iuppiter aut Venus, in honore et in pretio habebitur quicquid fuerit portenti cuiusmodi, quiddam circa hermaphroditas et quos harpocratiacos dicimus aliosque eius generis contingere solet; si et Mercurius, praeter haec oraculorum et somniorum interpretes creat et qui hinc victum quaeritent, solus vero mutos et surdos, ingeniosos tamen et vafros.

〈Commentarius〉

Declarat nobis monstrorum nativitates, quae ut dixi magis pendent a generatione, quam a nativitate, quia tamen nativitas est similis generationi, ideo et nativitates indicant monstra. Quod vero dicit Ptolemaeus, est nativitates monstrorum similes esse his, qui non nutriuntur. Monstra enim rarissime nutriuntur, si tamen nutriantur, quia formam habeant humanam, rarissime vivunt, quaedam tamen vivunt, quae parum a natura humana sunt permutata. Velut dicit Haly vidisse quosdam natos sine pedibus, alios sine manibus, quosdam sine auribus, audivisse de alio qui nullum habebat membrum praeter duo foramina unum per quod suggebat cibum, aliud per quod omittebat excrementa et quod divinabat multa nutu illa significans. Et de his sunt hermaphroditi Graece, androgini Latine, et harpocratiaci, id est, optimorum raptor. Androgini quidem ab initio mari mergebantur Romana lege aruspicum, post coepere in delitiis haberi, quod utroque sexu luxuria nephariorum simul potiri viderentur. Tales igitur quibus Iuppiter et Venus, et Mercurius favent vivunt, ob idque divinant, quoniam extincta luce luminarium, vis Iovis, Mercurii et Veneris magis relucet. Si igitur monstra esse debent Solis et Lunae, vim extingui necesse est et maleficas dominari in angulis. At si haec contigerint mori necesse est, nisi a Iove, et Venere, et Mercurio adiuventur. Sed his dominantibus et maleficis in angulis constitutis, necesse est eos malorum esse morum, qui sic nati sunt et futurorum divinatores. Aliqui etiam praesentium quos harpocratiacos Haly existimat appellari, id est, tales quibus res repentae verae in mentem veniunt, statimque proferunt. Velut narrat ipse de quodam Aegyptiano cui in mentem venit regem Concin mortuum esse, dixitque et inventum est ea hora illum regem mortuum fuisse. Et narrat de quodam Porphitone viro Aegyptio maximo mago et praecantatore, quique res faciebat admirabiles, dicitque has artes notas fuisse in Cina Indiae regione, quae nunc notissima est Lusitanorum navigatione et ita est. Inde advehitur radix, quae Cina vocatur, alii vocant Chinam.

His visis Ptolemaeus duo docet, primum formam nativitatis monstrorum, quae constat in tribus rebus, prima quod lumaria cadant ab angulis nulla familiaritate iuncta horoscopo, id est, in duodecimo vel sexto loco, poterit et adiici octavus, et tertius. Secunda ut maleficae sint in angulis et maxime ascendente et medio coeli. Tertia ut dominus loci coniunctionis vel oppositionis praecedentis nativitatem, neque ascendenti, neque loco Lunae, neque domino geniturae aliqua familiaritate iungatur, tunc erit monstrum. Quod si beneficae non testificentur erit abiectum, si vero auxilientur erit in honore, ubi forma humana constiterit. Formam vero seu humanam, seu aliam praestabunt, signa in quibus erunt luminaria, et hoc est secundum. Quod vero dicit mutos et surdos, legi potest iuxta Arabes mutos, et sine dentibus utraque lectio vero bene habet.