Textus LIX
Sed ad nostras manus pervenit liber pervetustus multis iam in locis aetate consumptus, in quo contineretur naturalis et conveniens ratio ordinis et numeri illorum, concordabatque et in expositis genituris partium descriptio et totius numeri comprehensio cum veterum traditione. Caeterum oratio erat expositionis cum verbosa tum multa supervacua argumenta complexa, ipse vero liber mutilatus, ut aegre a nobis generaliter dictorum sententia perciperetur, et si non parum adiuvaret ipsorum finium descriptio quae in fine libri integrior remanserat. Sed tota ratio exquisitionis illorum ita se habet, nam in ordine signorum assumuntur altitudines, triangula et domus, quorum si qua stella duorum compos fuerit in eodem signo, illa principem locum tenet, quamvis malefica fuerit, quod si hoc non usu venerit, maleficae semper in loca ultima collocantur. Sed altitudinum domini praeponuntur dominis triangulorum, atque hi domiciliorum dominis consequenter quidem secundum signorum seriem, ita etiam ut duplicis administrationis stella antecedat semper habentem simplicem. Cancer tamen et Leo domicilia Solis et Lunae attribuuntur maleficis, nam finibus luminaria non includuntur, maleficae autem in illis potentiores inveniuntur et Cancer quidem Mars, Leo autem Saturnus habetur, atque his conveniens ordo conservatur. Sed numerus sic exquiritur, si non inveniatur stella dominatrix duplici modo, vel in eodem signo, vel in sequentibus duobus, tum dari solent beneficis, hoc est, Iovi et Veneri, singilatim septenae partes; sed maleficis, id est, Saturnus et Mars quinae, Mercurius autem qui communis est, senae, quibus numerus 30. partium expletur, sed hoc est accipiendum de iis, qui non nisi simplici modo dominentur. Verum cum aliquae duplicem rationem habeant, nam Venus sola est domina trianguli Cancris et Tauris, cum Luna finibus non claudatur, his igitur singilatim una pars adiicitur, sive hanc rationem in eodem signo, sive in proximis duobus; hoc est, uno quadrante habuerint, atque talibus adiectis partibus animadverti in memorata percensione fuisse punctula superposita. Sed adiectitiae duplici huic rationi partes auferuntur a reliquis et solitariis plerunque quidem a Saturno, sed tamen a Iove propter tarditatem motus. Horum autem et ipsorum finium descriptionem in sequentibus expositam subiecimus.
Nec defuere qui partirentur etiam subtilius dominationum iura, nominarentque loca et partes, illa quidem volentes accipi duo-