ponatur frigida, quomodo ascendens et prima domus erunt vitales? Cum vita consistat in calido. Octavum, quia si pars quae est ab oriente ad medium coeli sicca est, vel tantum sicca est? Vel etiam frigida? Vel calida? Si sicca tantum pervertitur ordo omnium aliarum qualitatum in temporibus, aetatibus, superioribus, et Luna, ubi nunquam una sola viget qualitas, praeterea una qualitas sola diu manere non potest, ut Galenus et Averroes docent. Si erit sicca et calida, talis erit etiam illa quae est a meridie ad occasum, seu in parte coeli, seu in tempore, et ita erunt tantum duae coniugationes qualitatum, una in die, calida et sicca, alia in nocte, frigida et humida. Praeterea non differret specie natura partis diei ab ortu Solis ad meridiem, et a meridie ad occasum, si vero ponatur sicca et frigida, erit contraria illi quae est ab occasu ad mediam noctem, calida et humida quod est absurdissimum et contra omne experimentum ponere primam partem diei usque ad meridiem frigidam, et primam partem noctis usque ad mediam noctem calidam? Quid enim absurdius quam ponere diem frigidum et noctem calidam? Perinde ac si lucem obscuram et tenebras claras. Nonum, quoniam processus erit contra ordinem quomodo libet ponatur, scilicet a sicco ad calidum, a calido ad humidum, ab humido ad frigidum, a frigido ad siccum nam iste processus est absurdus et omnino contra naturae ordinem, quia videmus primo materiam dissolvi et fieri humidam a calore non tamen incalescere, post incalescere et exiccari, et ex siccitate fieri frigiditatem, ut in senibus, quia sicci sunt, ideo fiunt frigidi, non quia frigidi, ideo fiunt sicci. Ita pueri quia humidi, fiunt calidi, non quia calidi, ideo evadunt humidi. Haec omnia adduxisse volui ut quisque intelligat Ptolemaei sensum non fuisse perceptum ab ullis expositoribus, nec percipi potuisse nisi quis intelligat nostra principia, mordicusque retineat. Sensus igitur est, tale tempus, talisque pars coeli, talisque ventus qui ab oriente usque ad meridiem ortum habet siccus est qualitate et actione, non substantia, nec aliam copulat illi qualitatem. Ratio est, quia in his quae sunt brevis temporis actiones considerare oportet, quae vehementes sunt, hae vero pariunt qualitates non substantias. Substantia enim concoctione indiget, concoctio tempore, tempus autem breve est et perexiguum. Ideo planetae et fixae in partibus diei atque coeli qualitatem mutant non substantias. Non igitur inconvenit actionem ex sicca transire in calidam, vel ex calida in humidam. Alia dubitatio est, quomodo imum coeli septentrioni tribuat, qui nobis et Aegyptiis etiam semper apparet, imum vero coeli semper occultatur et contraria ratione medium coeli austro, cum Antarticus polus semper nobis et Aegyptiis occultetur. Verum hoc agit propter similitudinem Solis, cum enim medium coeli in meridie initio aestatis comparetur, medium noctis initio hyemis, utrinque enim initium maximi caloris aut frigoris, boreas vero frigoris maximi initium sit, australis vero pars, id est, torrida zona, non antarticus polus caloris author immensi, manifestum est cur imum coeli boreae, medium autem plagae meridionali tribuatur.
Textus XL
Utilis est harum rerum notitia ad iudicia singularum commistionum. Patet enim quod de talibus constitutionibus, horarum, aetatum, angulorum, ipsa etiam stellarum efficientia variet, quae certe ut simplicior, ita et validior est peculiaribus aptisque in locis, ut in calidis calidificae et in humidis humidificae. In alienis vero admistione diversitatis debilitatur, ut in frigidis calidificae, et aridis humidificae atque ita aliae in aliis pro ratione consequentia commistionis.
〈Commentarius〉