dux inter suos, et forsan in suspitionem regis adductus de rebellione, occidetur mandato regis. Et ita eadem genesis in civitate libera et armis potente significabit ducem et regem felicem, et inter Nasamones vel alias imbelles gentes, vel subditas alieno regi significabit obscurum tyrannum et seditiosum ducem, qui brevi etiam sit male periturus. Et haec est causa quod tot fuere inclyti duces Romanorum, Atheniensium et Lacedaemoniorum. An putas defuisse geneses strenuorum ducum in aliis civitatibus? Tamen omnes mediocres, et egregiarum plurimae effectu frustratae sunt, in tribus vero illis civitatibus, quod iam bello inclytae essent, et magnum imperium adeptae, sufficiebat mediocris genitura. Et ita considera de divitiis, de artificibus, et de omnibus aliis.
Ex hoc patet quod Ptolemaeus scripsit de universalibus, non tamen propter illa quam etiam propter singulos et geneses ipsas, in quibus maxime diligens fuit quod etiam patet per ea verba, si quis singularum rerum praedictionibus operam dare velit, non possit sine comprehensione generaliorum esse ad illas instructus, et haec est causa praecipua quod librum hunc, qui subiecti ratione longe maior esse debuerat, aliis breviorem fecerit, et nisi unicum, nam tractatio haec etsi etiam propter se facta sit, maiore tamen ex parte propter geneses facta est. Nec solum universalis ratio regionum ad privatos, sed etiam ad reges pertinet. Nam Scotici reges omnes ferme ferro pereunt, adeo ut ex centum quinque vix quatuor vel quinque morbo perierint. Anglorum vero reges omnes ferme seditionibus agitantur. Gallorum autem reges ab utrisque sunt immunes. Si igitur nascatur rex Scoticus, cum vel mediocribus signis necis violentae, omnino trucidabitur. Si vero rex Anglicus cum genesi habente signa seditionis populi, rex ille non solum habebit, sed et magnas et plures. Si vero rex Gallorum cum signis violentae necis et seditionis mediocribus, nec occidetur, et minima seditione vexabitur. Et haec fuit causa quod rex Gallorum Franciscus primus non obierit in praelio anno 1525. quando captus fuit a Caesarianis, nec seditione exturbatus fuerit a duce Borbonio, nec mortuus fuerit in carcere in Hispania, nam in omnibus his regnum servavit regem, et non rex se〈r〉vavit regnum nec propria genesis ipsius regis, quae mala erat et infelix. Et ideo haec est causa, quod qui nesciunt uti bona fortuna dum reges ipsi infelices habent genituras, magna inconmoda patiuntur successu temporis. Non enim decet in bellis regum, fortunam existimare esse regni. Et hoc totum alta mente celavit Ptolemaeus.
Tertium discrimen partium regionum est, ex trigonis, nam reliqua duo faciunt quidem ad genituras, non tamen possunt reduci ad eventus universales. Utpote si incidat cometas vel eclypsis in Ariete, non possum dicere quod pertineat ad Britanniam, quia sit vicina occidenti vel circulo arctico, vel quia sit plana vel circumdata mari, sed oportet quod sciam rationem qua sub signo Arietis, puta, collocetur. Secundo usus est ratione trigonorum quia regiones propinquae sunt similes in multis, utpote Galli sunt medii inter Germanos, Anglos, Hispanos et Italos. Cum igitur sunt similes magna ex parte Italis, et non sint sub eodem signo, si ponantur gratia exempli signa propinqua, utpote Leo dominari Italiae, Cancer aut Virgo dominabuntur Galliae, sed talia signa et domini illorum sunt omnino diversa a Leone et Sole domino Leonis, igitur non fuisset servata ratio similitudinis morum. Similiter multo maior confusio fuisset si haec familiaritas fuisset sumpta a signis quadratis vel oppositis et praeter id oportuisset dividere orbem terrarum vel nostram regionem in sex partes ratione oppositionis, vel in tres ratione quadrati, quod est contra naturam divisionis quae fit per circulos magnos. Nam cum duo circuli magni se dividunt, dividunt sphaeram in quatuor partes, et si fuerint tres circuli in octo, et si quatuor in sexdecim, ergo nunquam poterunt in tres aut sex