PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 181

Facsimile

rolo Magno et Gano Ponterio, et de his videntur infinita exempla apud reges hodie qui malis consultoribus obedientes, quamvis videant iacturam expressam, non tamen possunt se retrahere.


♈
♉
♊
♋
♌
♍
♎
♏
♐
♑
♒
♓
Inconiuncta
♉
♊
♉
♌
♑
♌
♉
♈
♉
♌
♋
♌

♏
♐
♏
♒
♓
♒
♏
♊
♏
♒
♍
♒


♈


♋





♑



♌


♍





♓


♈
♉
♊
♋
♌
♍
♎
♏
♐
♑
♒
♓

♉
♊
♏
♌
♓
♌
♏
♐
♉
♒
♍
♒


♎


♑


♈


♋







♉
♌
Odiose
♉
♏
Odiose







♒
♏
imperantia
♌
♒
intuentia

Est autem discrimen, quod si imperans fuerit humilioris fortunae agit dolo in obedientem, si nobilior, vi. Ex hoc etiam patet quod intuentia et eiusdem potentiae non sunt amica, sed conveniunt inter se similitudine morum, velut qui sunt de uno magistratu, quidam tamen sunt inimici, ut in duobus coniugationibus superioribus Tauri et Leonis, Scorpii et Aquarii. Scripsi autem has quatuor seorsum in tertia tabella facilitatis facicilitatis B causa, ut vides a latere. Caeterum ut veniam ad textum Ptolemaei dicit, signa et partes quae non continenter sub aliquo trium membrorum, scilicet imperantium et obedientium, et hoc est primum, neque intuentium se atque eiusdem potentiae et hoc est secundum neque se aspiciunt oppositis radiis, triquetris, quadratis, aut exagonis, et hoc est tertium, talia sunt inconiuncta, et sunt, ut dixi, sexdecim coniugationes. Deinde docet eas invenire et causam illorum, circa inventionem dat regulam quam oportet sic intelligere quatuor signa quae sunt fixa, scilicet Taurus, Leo, Scorpio et Aquarius, habent inconiuncta signa antecedentia et sequentia cum illorum oppositis, quae sunt sexta ante et post, veluti Taurus habet Arietem et Geminos, quae sunt secunda a Tauro, et Libram et Sagittarium, quae sunt opposita illis secundis, et sunt sexta ab ipso Tauro, unum ante et aliud post. Et ita singula signa fixa habent quatuor signa inconiuncta. Singula vero signa mobilia, et sunt Aries, Cancer, Libra, Capricornus, habent tantum duo signa inconiuncta, scilicet succedens et ei oppositum quod est sextum ante. Utpote Aries habet inconiuncta solum Taurum, quod est secundum ab ipso, et Scorpionem quod est oppositum Tauri signum, et sextum ante Arietem. Communia vero seu bicorporea habent duo tantum signa inconiuncta, scilicet antecedens quod est secundum signum, et illi oppositum quod est sextum succedens. Veluti Gemini est solum inconiunctum Tauro quod est signum secundum antecedens, et Scorpioni quod opponitur Tauro, et est sextum signum succedens Geminis. Quo ad causas dicit de sexto signo utpote a principio Geminorum ad principium Scorpionis sunt centum quinquaginta partes, cum ergo totus zodiacus sit 360. partium, et 150. non sit pars 350. quota, ut isti dicunt, id est, quae ducta in aliquem numerum producat 360. Neque a 150. ad 179. procedendo, neque a 150. usque ad 121. retrocedendo sit ulla pars quota, seu pars proprie dicta ipsius 360. manifestum est quod non solum signum Geminorum est inconiunctum Scorpioni sexto ab illo, sed quaelibet pars Geminorum erit inconiuncta cuilibet parti Scorpii, quod erat demonstrandum. Quo ad secunda signa reddit causam, quia detorquentur ad diversas partes, ita ut videantur continere angulum. Hucusque loquutus est de planetis simpliciter a capite quarto ad caput octavum, inde de signis simpliciter a capite nono usque ad caput quintumdecimum, modo loquetur usque in finem de planetarum comparatione ad ipsa signa, immiscens aliquid de ipsorum planetarum comparatione inter se, ita ut totus iste primus liber, prooemio computato, ex quatuor principalibus partibus componatur.