PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · A5v

Facsimile

lus zodiaci sit punctus C, aequinoctialis autem D punctus, et transeat maximi circuli pars per polum zodiaci, quae sit CLMG, et similiter transeat pars maximi circuli per polum aequinoctialis D, et stellam, aut alium punctum coeli scilicet, per punctum K, qui in hoc loco supponitur quae sit DKIH. Quia autem a puncto A descendunt duo arcus AL et AD, a quorum extremitatibus



reflectuntur duo arcus LKC et DKI, qui secant se in puncto K, erit igitur proportio sinus duplis arcus DA ad sinum dupli arcus AC composita ex proportione sinus dupli arcus DI ad sinum dupli arcus IK, et ex proportione sinus dupli arcus KL ad sinum dupli arcus LC. Nunc propositum est nostrum invenire quanta sit declinatio meridionalis nempe arcus IK, cum proponitur distantia puncti M a puncto N 5 gradus et latitudo meridionalis MLK 8 gradus, hanc declinationem ad hunc qui sequitur modum venati sumus, scilicet primum elicuimus e tabula ascensionum rectarum arcum eclyptici NL, qui respondet rectae ascensioni NM, quem invenimus 5 gradus 13 minuta, hunc duplicavimus, et duplati quaesivimus sinum, qui fuit 11° 15ʹ 29ʹʹ. Hunc sinum duximus in angulum BNA, hoc est in 47° 51ʹ, producti quaesivimus arcum, qui inventus est esse 2° 9ʹ. Tantus est arcus ML declinatio, scilicet quae respondet 5° 23ʹ. Haec sublata est a 8 gradibus, hoc est arcus ML ad arcum MLK, et residuatus est arcus LK 5° 51ʹ, duplum eius fuerunt 11° 42ʹ et sinus eorum 12° 13ʹ 51ʹʹ, arcus DA et DI fuerunt quartae, quae se habent ut saepe dictum est. Arcus AC est 133° 0ʹ, eius sinus est 110° 2ʹ 50ʹʹ, sicut supra. Arcum LT sic formavimus, scilicet 5° 51ʹ, subtraximus a 90°, residuum duplavimus et prodierunt 168° 18ʹ, horum chorda est 119° 22ʹ 29ʹʹ. Inventis his arcubus, et chordis eorum posuimus producta eorum in regulam sex quantitatum, ut sequitur:

DA
AC
DI
IK
KL
LC
180°
133° 0ʹ
180°
Hic arcus
11° 42ʹ
368° 18ʹ
120°
110° 1ʹ 50ʹʹ
120°
quaeritur
12° 13ʹ 51ʹʹ
119° 22ʹ 29ʹʹ

Sic dispositis numeris, ductus est numerus arcus AC in numerum arcus DI, et productum divisum est per numerum arcus DA, ut fieri consuetum est ubi quartus numerus desideratur in regula sex quantitatum, productum iterum ductum est in numerum arcus KL, et quotiens inde numerus divisus per sextum, scilicet numerum arcus LC, resultaverunt 11° 16ʹ 30ʹʹ, sinus dupli arcus IK, huius sinus arcus est 10° 47ʹ, quorum medietas est 5 graduum 23 minutorum proxime, tanta est distantia puncti K a puncto I, declinatio scilicet meridionalis, et sic de reliquis, his rationibus conficendae sunt tabulae declinationum stellarum, aut aliorum punctorum coeli quaecunque sit latitudo. Et cum negotium componendae tabulae mediationum coeli sit coniunctum huic negotio, paucis illud et unico tantum exemplo, quod sufficere arbitramur pro utrisque latitudinibus, illustrabimus. Esto