PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Erasmus Oswald Schreckenfuchs, In Almagesti priores tres libros annotationes

Basel, Henricus Petri, 1551 · B1v

Facsimile

plum duae stellae secundae magnitudinis in Pegaso, eiusdem fere ascensioni rectae. Altera est secundum longitudinem suam in 22 gradibus et 14 minutis Piscium et est in humero dextro, ac in ipsa pedis radice, quae distat a polo arctico 65 gradus, et oritur hoc nostro tempore cum Sole, ubi est altitudo poli 58 gradus cum 11 gradibus Cancri. Altera autem est quoque de secunda magnitudine, quae est secundum longitudinem in 16 gradibus 49 minutis Cancri, et est ea quae est in occipicio et humero alae, cuius distantia est a polo arctico 78 gradus fere, quae oritur in eadem poli altitudine cum 30 gradibus Cancri. Hinc manifestum est remotiorem stellam maiorem describere circulum motu primi mobilis quam propinquiorem, et differre ortum suum spacio 19 graduum fore.

Nam si quis stellam motum.] Impossibile est stellas ad infinitum ferri, quod probatur per optimam suppositionem, videlicet quae sub minori perspiciuntur angulo minora apparent, quae sub maiori, maiora. Nam corpus seu stella C maius apparet oculo B quam



oculo A, propterea quod angulus EBD, maior est angulo EAD, ex sententia 21 propositionis primi Euclidis. Unde si corpus seu stella C ad infinitum discederet a puncto A, evanesceret angulus EAD et fieret corpus C insensibile, quod in stellis non videmus fieri, imo contrarium.

Incendi autem ipsas.] Heraclitus fuit huius opinionis: stellas in occasu extingui in terram et in ortu iterum incendi, hanc opinionem Ptolemaeus confutat. Primo quod servant semper certas distantias et loca certa, ac oriuntur et occidunt certis temporibus, quod minime fieret si extinguerentur in terram in occasu et iterum in ortu a terra incenderentur. Secundo, confutat hanc opinionem ab impossibili, nempe quod fieri non queat unam et eandem terram habere virtutem incendendi et exstinguendi. Nam manifestum est quod noster ortus sit antipodibus occasus, et illorum occasus noster ortus, unde sequi necessum est quod illorum ortus et noster occasus idem sit, et habere vim extinguendi et incendendi quod est contra naturam, sicut apparet ex stellis nobis semper apparentibus quae illis qui habitant sub recta sphaera occidunt.

Necesse erit.] Si coelum foret triangulare, oporteret nobis stellas aliis temporibus maiores aliis minores apparere, quod fieret propter vicinitatem laterum trianguli et angulorum, sicut ostenditur in figura sequenti, in qua stella et C sunt puncto G in superficie terrae propinquores quam stella quae est in angulo B.



Nam quod.] Quod stellae in oriente vel occasu aliquando maiores apparent quam in medio coeli, non alia est causa nisi vaporum exhalatio, qua visus nostri radii disgregantur, quo minus videant stellas eadem magnitudine qua re ipsa sunt, quod Ptolemaeus probat, similitudine sumpta a rebus in aquam proiectis, quae quo magis profondiora perierint eo maiores apparebunt, non quod maiores sint in aqua quam extra aquam, imo quod radii visus nostri disgregantur in aqua. Haec clarius videbis in figura sequenti.



Figurarum quoque.] In superficiebus planis circularem figuram, et in solidis sphaericam, esse omnium reliquarum figurarum capacissimam per se primo intuitu clarum est ex hoc schemate, in quo videmus figuras plurium angulorum circuli inscriptas capaciores esse figuris paucorum angulorum, attamen non tam capaces quam est sphaerica figura.