PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 135

Facsimile

te. Nam Mars sic adspiciens Lunam positam in oriente, significat subitas mortes matrum et vulnera in facie, sed si adspexerit Lunam occidentalem, mortes adfert per abortus et talia et lacerationes aut ustiones corporis. Cum autem adspicit Venerem, adfert letales febres et morbos ex obscuris causis et caligines et subitas aegritudines. Cum autem Saturnus adspicit Lunam, significat mortem et morbos, cum enim Luna est in oriente, significat putridas febres, cum Luna est in occasu, significat morbos uteri et arrodentes fluxus. Sed ad singularium praedictiones de morbis assumi etiam debet signorum qualitas, in quibus sunt planetae, qui sunt autores morborum, quae in ipsa nativitate commodius inquiri potest; praeterea die magis Solem et Venerem, nocte vero Saturnum et Lunam magis observabimus. Reliquum est autem in particulari inquisitione, ut sumatur significator proprius matris aut patris et ponatur in horoscopo tanquam in genesi parentum et inde reliquae do