PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 37

Facsimile

referunt; gyrus in facie solaris et martius est; aliae in fascia et dorso, Iovis et Mercurii naturam referunt; aliae in pedibus, ad Iovis et Saturni naturam accedunt; figura autem quatuor laterum in cauda, venerea est et aliquantulum saturnina.

Stellae in Capricorni cornibus venereae sunt et aliquantulum martiae; in ore saturninae sunt et aliquantulum venereae; in pedibus et ventre, martiae et mercuriales; in cauda, Saturnum et Iovem referunt.

Stellae Aquarii in humeris, manu sinistra et veste, saturninae sunt et mercuriales; in foemoribus, magis mercuriales sunt, minus vero saturninae; in effuso latice, Saturnum et aliquantulum Iovem referunt.

Stellae in capite Piscis australis, mercuriales et aliquantulum saturninae; in corpore, Iovis et Mercurii naturam referunt; in cauda et in filo australi, ad Saturnum et aliquantulum ad Mercurium accedunt; in corpore et spina Piscis borealis, martiae