PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 87

Facsimile

libertatis cupidi magna ex parte, et propter Iovem colunt Hammonem. Huius vero quadrantis ea pars, quae ad medium orbis terrarum vergit Cyre⟨nai⟩ca, Aegyptus, Thebais, Marmarica, Oasis, Troglodytae, Arabes, Azania, Aethiopia Media, hic totus tractus oppositus ortui boreali assumit aliquid naturae trianguli ortus borealis, Geminorum, Librae et Aquarii et simul dominantur Saturnus, Iupiter et Mercurius. Unde et harum gentium homines cum regantur vespertino positu horum planetarum reverentes sunt deorum, superstitiosi, dediti caeremoniis et funerum ritibus et mortuos terra condentes et amoventes ex conspectu, propter vespertinum positum, variis autem legibus et caeremoniis utuntur; suntque in parendo humiles, timidi, pusillanimes et omnia tolerantes, in imperiis vero animosi et magnifici. Et viri plures uxores habent et feminae multos viros, proni feruntur ad libidines et cum sororibus consuetudinem habent et in gignendo ma