PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 152

Facsimile

tum auferunt aut addunt aliquos annos iis, qui per prorogatorem collecti sunt usque ad occasum prorogatoris, eo autem non occidunt, quia non ipsae vadunt ad prorogatorem, sed prorogator ad eas. Ac beneficae addunt annos, maleficae diminuunt. Mercurius vero utris adiunctus fuerit hos adiuvabit, de numero vero additionis aut subtractionis considerandus est gradus prorogatoris. Quot enim partes horales erunt illius gradus interdiu diurnae, noctu vero nocturnae, tanta erit annorum integra summa; id autem ita intelligendum est quasi sit in ortu gradus ille, sed si non est in ortu, pro proportione fiat distantiae subtractio, ita ut in occasu haec summa in nihilum desinat. Sed secundum successionem, signorum interficiunt loca maleficarum stellarum, Saturni et Martis, sive corporibus occurrant sive quadrato adspectu, aut ex opposito intueantur prorogatorem, interdum et sexangulus adspectus idem valet, ab obedientibus aut videntibus signis proficiscens, et qua