PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 199

Facsimile

quomodo se mutuo adspiciant aut cardines aut maleficas stellas; cum enim non sunt colligati Mercurius et Luna inter sese aut cum in orientali horizonte superantur aut sunt circumsessi aut maleficae oppositae sunt et adspectu pernicioso collocatae, causae sunt multorum morborum, qui accidunt animae, et temperamenti confusio sumitur a qualitatibus stellarum pro loci natura. Ac mediocris labes ex proprietatibus planetarum prius dictis sumi potest, incrementa vero conspiciuntur ex maleficarum exuperantia, convenienter enim dici labes potest excessus aut defectus in moribus recedens a mediocritate. Caeterum maiores furores, qui tanquam perpetui morbi in natura haerent, et laedunt totam partem rationalem et adpetentem, tali observatione in genere ita iudicare licet. Epileptici enim plerunque fiunt, quibus Luna et Mercurius non sunt colligati inter sese nec cum orientali horizonte, ac interdiu Saturnum, noctu