sculis, clam et non palam ista flagitia fient. Sed si Mars etiam accesserit, palam et impudenter fient, adeo ut interdum illae ipsae alias mulieres familiares tanquam coniuges habeant. Econtra vero si luminum positus sint tantum in femineis signis, mulieres nimis salaces erunt et viri contra naturam suam molles et effoeminati. Et cum Venus est in locis femineis, mulieres erunt pronae ad libidinem, adulterae et salaces, etiam contra naturam et leges; viri autem molles et impudenter libidinosi et muliebria patientes, idque clam faciunt. Sed si Mars est etiam femineus, palam impudenter polluent se omni genere libidinum, adeo ut infamiam, probra et contumelias, propter scelerum turpitudinem subeant. Conducunt autem orientales et matutini positus Martis et Veneris ad audaciam et impudentiam, occidentales vero et vespertini naturam faciunt magis effoeminatam et quae facilius compescitur. Cum vero Saturnus accedit,