PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 70

Facsimile

Hanc consensionem primum iuxta naturalem rationem exponamus, obiter etiam recitantes gentium proprietates corporis et morum, quae non sunt alienae a naturali qualitate stellarum et signorum, quibus subiectae sunt.

⟨II.2⟩ De proprietate universali gentium

Distinguuntur autem gentium proprietates cum iuxta parallelos et angulos, tum iuxta positum ad eclipticam et Solem. Nam cum nostra habitatio sit in uno aquilonari quadrante, alii subiecti australioribus parallelis, qui sunt ab aequinoctiali ad tropicum aestivum, cum Sol feratur supra eorum verticem, magis usti, atra corpora habent et crispos et densos capillos, contractam faciem, tabefacta membra, natura calidi et moribus plerunque feri propter adsiduum aestum in suis locis, quos vocamus Aethiopes. Ac non solum ipsi tales sunt, sed et eius loci aer et animantia et plantae sunt aridiores.

Qui vero sub parallelis aquilonari