PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 98

Facsimile

praecipuum ius in commixtione habent, indicat eventuum qualitatem. Incipiemus igitur de singulis errantium stellarum qualitatibus dicere, sed haec brevis praemonitio addenda est: quod cum generaliter aliquam nomino errantium stellarum, vim intelligo effectricem similem, sive illa ipsa stella dominetur sive alia fixa stella aut locus signiferi similem vim habens, ut si de natura et qualitate in genere dicerem, non de stellis; nec in mixtionibus tantum stellarum errantium congressus intelligo, sed aliarum quoque similes naturas, sive fixarum sive locorum signiferi, ut familiaritates cum errantibus supra indicatae sunt. Saturnus cum solus dominatur, generaliter causa est corruptionum ex frigore et proprie in hominum corporibus morbos diuturnos, tabem, consumptionem, quae oritur ex catharris, humorum perturbationem, fluxus, quartanas febres, exilia, inopias, angustias,